Psalmus CXLVII
Psalmi Titulus: « Alleluia Aggaei Et Zachariae . »
Lauda, Jerusalem. Titulus: Alleluia, Aggaei et Zachariae. [Aug.] Prophetae isti in Babylonica captivitate prophetaverunt reparationem Jerusalem, quae ut Jer. praedixit (Jer. XXV), post LXX annos facta est, in qua intellexerunt spiritualem restaurationem coelestis Jerusalem, eamque sub figura illius praedixerunt, et pro ea Dominum laudaverunt, quae post LXX annos, id est post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur, perficienda est, et pro ea hic Propheta Deum laudat, sicut et praedicti prophetae sub figura Deum laudaverunt. Et est sensus tituli: Hic est alleluia, id est laus Dei. Laus dico, Aggaei et Zachariae, id est de reparatione coelestis Jerusalem, quam illi praedixerunt, et pro ea Deum laudaverunt, et facit psalmus iste in nobis amorem futurae Jerusalem, quam multipliciter commendat. Totus quoque hic psalmus potentiam Dei praedicat.
[Cassiod., Aug.] Intentio: Monet ad laudem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo dicit bona futurae Jerusalem. Secundo dicit quae bona hic dantur sanctis, ibi, qui emittit. In captivitate ergo hujus saeculi adhuc constitutus, Propheta videns beatum populum aeternae Jerusalem praemisso gaudio spei, ante gaudium speciei, quasi conjungens cor etsi non corpus angelis, dicit: O
VERS. 1.-- « Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. »
Jerusalem, coelestis jam secura, lauda Dominum. Hoc solum est negotium tuum. Hoc ideo dicit Propheta, ut modo exsultemus in spe, et desideremus ipsam qui audimus eum vel eam sic ructantem Dei laudem; et repetit: Lauda, Deum tuum, o Sion. Eadem est Sion et Jerusalem. Jerusalem enim interpretatur visio pacis, Sion speculatio; vel contemplatio et visio pacis est: contemplatio Christi, qui est pax nostra. Vel secundum aliam editionem, collauda, o Jerusalem, Dominum: non simpliciter dico lauda, sed collauda, quia ex multis constas. Tu ergo constans ex multis, collauda. Et o tu, Sion, lauda Deum tuum. Ideo simpliciter subdo, lauda, quia unum facta es, et accipit idem Sion et Jerusalem, quod prius. Et quasi dicat: Quare laudabo? respondet:
VERS. 2.-- « Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. »
Quoniam confortavit, vel confirmavit, non tantum posuit, seras, vel vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non fit nisi clausis portis. Per hoc ergo notat clausam esse januam, admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus ut nemo jam exeat vel intret. [Aug.] Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis. Clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exit unde doleat. Nemo intrat quem timeat, quia non exit inde amicus, nec intrat illuc alienus, sicut modo fit. Unde et sunt scandala. Et est: Benedixit filiis tuis in te, quos olim peperisti, qui jam quiescunt, in te, non foris peregrinantur. Volarunt enim de nido timoris in coelestia et aeterna tabernacula, ubi filii sunt et securi. Quis benedixit?
VERS. 3.-- « Qui posuit fines tuos pacem; et adipe frumenti satiat te. »
Qui posuit fines tuos pacem, [Aug.] perfectam. Quasi dicat: Quidquid enim intus est, pace fruitur. Extra est gehenna, et in pace illa est saturitas, et nulla indigentia. Satiat te adipe frumenti, id est pane qui de coelo descendit, qui carne clausus in mundo sola fide est cognitus. Tunc autem videbimus, sicut est, et erit illa perfecta saturitas vel securitas.
PARS. II. VERS. 4.-- « Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. »
Qui emittit. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi subdit quae munera hic dantur electis, per quae veritas futuri possit agnosci. Quasi dicat: Haec praedicta erunt ibi, sed quid interim in peregrinatione ista dat nobis? Ecce ipse est qui emittit eloquium suum terrae, id est verbum, assumpta carne, terrae ut in terra cognoscatur. Aliter enim non levaremur ad adipem frumenti satiantem, nisi mitteret Verbum terrae, qua gravamur et impedimur ad reditum. In terra enim laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi; sed in eremo nos non deserit, sed manna pluit, quia mittit Verbum suum terrae, et velociter currit sermo ejus, [Cassiod.] quia sermo Christi vel Christus cito implevit mundum cognitione veritatis, [Aug.] vel secundum aliam litteram, usque in velocitatem currit sermo ejus, vel, verbum quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox est Verbum; velox enim fit aliquid velocitate, qua plus vel minus participat, sicut participatione caloris aliquid dicitur calidum, et participatione frigoris frigidum. Est autem aliquid alio magis vel minus, velox vel calidum, quanto scilicet velocitate vel calore magis vel minus participat. Et sicut calore quo calent caetera nihil est calidius, ita velocitate qua caetera dicuntur velocia nihil est velocius. Sicut ergo de aliquo diceretur, calet usque in calorem, id est adeo calet, quod ipse calor potest dici, sic de Verbo Dei dicitur. Cucurrit usque in velocitatem, id est, adeo ut sit ipsa velocitas, quod tamen per quamdam similitudinem dicitur. Quod enim velox est sicut equus, vel angelus, vel ventus, alicubi est, non ubique. Velocitas autem ipsa, ubique est, non est in parte, nusquam arctatur, quae modo non est in equis vel in ventis, sed in aliis infinitis, et in eisdem temporum punctis, ubique terrarum diffunditur. Hoc autem pertinet ad Verbum Dei, scilicet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum. Haec est Sapientia Dei, quae sicut in libro Sapientiae legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII) , non tamen motu locali, sed immobilitate tanquam si moles aliqua saxea impleat locum aliquem. Dicitur quod attingit a fine ejusdem loci usque ad finem: cum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non habet ergo motum illud verbum, et sapientia illa solida est, et ubique. Sed et de sapientiae spiritu dicitur in libro Sapientiae, actus mobilis, certus, incoinquinatus (Sap. VII) . Sed hoc facit ipsa velocitas quod Sapientia dicitur actus mobilis, non ut hoc deserat, illud tangat; sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed quis sufficit ista cogitare? utique nullus. Est tamen spes ad capiendum verbum, quia praedestinavit nos Deus. Et hoc est quod ait:
VERS. 5.-- « Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. »
Qui dat nivem sicut lanam nebulam. [Aug.] Hic dicit quae praestet adventus Christi. Sicut enim nix sursum gelat, et in ima decidit, sic refrigescente charitate decidit humana natura in terras, et pigro corpore involuta, ut nix facta est. Sed in hac nive praedestinati sunt, qui sunt velut lana, de quibus scilicet aliquid facturus est; lana enim est materia vestis, et de his spiritu adhuc frigidis, qui praedestinati sunt, fit tunica Christi sine macula et ruga. Unde merito vestis Christi in monte refulsit sicut nix, quia de hac nive fit vestis Christi. Et est: Qui dat nivem, id est congelatos, sicut lana, quae est materia vestis, id est de congelatis et frigidis, quos praedestinavit facit vestem Christi sine macula et ruga. Sed praedestinati vocandi sunt ad poenitentiam, secundum illud: Quos praedestinavit, hos et vocavit (Rom. VIII) . Non autem venit vocare justos, sed peccatores, id est peccata et inscitiam suam confitentes; et hos in poenitentia. Et dum vocat ad poenitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. Cinis ad humilitatem et poenitentiam pertinet, quia cinis et cilicium sunt arma poenitentium; nebula vero caliginem peccati, et ignorantiam notat. Et dum vocatur quis ad intelligendum Deum, et dicitur illi: Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, et non sufficit, sed patitur caliginem. Adhuc ergo est illi nebula, ut sciat se nescire et non capere posse quod oportet eum scire. Sed si non potest penetrare veritatis arcanum, poeniteat eum peccatorum suorum quibus in hanc difficultatem videndi venit, et ita erit ei salubris nebula, quam spargit Deus ut cinerem, id est tollit per humilitatem poenitentiae, quae significatur per cinerem. Ut et Abraham dicit Deo: Cinis sum (Gen. XVIII) , haec confessio est humilitas poenitentis. Ergo nebulam, quae est pro caligine peccati, spargit sicut cinerem, id est tollit per humilitatem et poenitentiam, ad quam vocat et qui praedestinavit, et ad poenitentiam vocavit.
VERS. 6.-- « Mittit crystallum suam sicut buecellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? »
Mittit crystallum suum, vel, suam sicut buccellas, vel frusta panis. [Aug.] Crystallum dicit obstinatos, de quibus tamen et alios pascit. Et est sensus; crystallum suum, id est obstinatos quos quidem praedestinavit, qui non facile ut 314 nix solvuntur. Mittit ut buccellas, vel, frusta panis [Aug.] id est tales facit ut pascant alios verbo Dei, et praedicent veritatem, quam impugnabant, quibus sunt quasi panis. Unde ait Apostolus: Multi unus panis sumus in Christo (I Cor. X) . Omnes ergo unus panis sunt; singuli vero frusta sunt. Talis fuit Paulus. Ipse namque fuit crystallum, id est durus et nitidus: Durus, quia persecutus est Ecclesiam Dei, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium; nitidus fuit, quia in lege peritus, qui tamen postea factus panis veritatem docuit soluta nive, nebula et crystallo ante faciem. Hic aggerat periculum, ut major sit gratia liberationi, quasi quidam sint nix, nebula, et crystallum. Haec autem Deus solvit, sed, nisi solvat, quis sustinebit, vel subsistet ante faciem frigoris, vitiorum et obstinationis? Frigoris dico, ejus, scilicet Dei. Frigus dicitur esse ejus, non quod faciat illud, sed quia fieri sinit, scilicet quia deserit peccatorem, et non vocat, non aperit sensum, non infundit gratiam. Nisi ergo solvat, quis sustinebit? nullus. Et quis alius solvet nisi ipse? nullus. De hoc frigore dicit Apostolus: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati mortis. Et quis liberabit me de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Ac si diceret: Frigesco, miser sum, nullus solvit ab hujus frigoris miseria, nisi gratia Dei. Unde et hic subdit:
VERS. 7.-- « Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus et fluent aquae. »
Emittet verbum suum. [Aug.] Quasi dicat: Etsi nullus possit subsistere per se ante faciem frigoris, non tamen est desperandum, quia emittet Dominus Verbum suum carne assumpta; et liquefaciet ea, scilicet nubem, nebulam, crystallum. Verbo Dei namque veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta beneficii spiritualis superfundunt aliis. Et flabit spiritus ejus, scilicet calidus Auster; et aquae, [Aug., Cassiod.] fluenta doctrinae et gratiae fluent ut inde bibant alii, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV) . Ita mystice haec praedicta sane accipiuntur. Ad litteram vero manifestata sunt, quia spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem. Crystallum facit ut frusta panis candidi. Est autem crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Et congrue hae tres similitudines hic notantur, quae juxta litteram, magna opera Dei monstrant. Sed aliud haec innuunt mystice intellecta, quod ante prosecuti sumus, et in prosecutione hucusque processimus.
VERS. 8.-- « Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. »
Qui annuntiat. [Aug.] Quasi dicat: Spiritus ejus flabit. Ejus, inquam, qui annuntiat verbum suum Jacob, id est novo populo Christianorum, qui significatur per Jacob; et annuntiat justitias et judicia sua, id est justa judicia sua Israel. Idem significatur per Israel et Jacob, scilicet populus fidelium, cui annuntiat justa judicia sua, scilicet quod non tantum injusti, imo et justi patiuntur hic pro merito justo Dei judicio. Quod judicium, sicut ait Petrus, incipit a domo Dei (I Petr. IV), in praesentia a fidelibus. Solus enim Christus quae non rapuit solvit, in quo princeps mundi nil invenit, et si initium est a nobis, quis finis erit eorum qui non credunt Evangelio? et si vix justus salvabitur, impius ubi parebit? (I Petr. IV) Et hoc judicium Dei, quod scilicet patiuntur justi et injusti pro merito suo, et quomodo justi non meritis suis, sed gratia Dei liberantur, non omni genti nuntiavit Dominus, sed soli Israel, id est novo populo, in quo sunt et gentes.
VERS. 9.-- « Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis. »
Non fecit taliter omni nationi, vel, genti, et judicia sua non manifestavit eis. [Aug., Alcuin.] Jam enim gentes quae abscisae de oleastro insertae sunt bonae olivae, non debent dici gentes, sed populus unus in Christo. Vel ad litteram. Per Jacob et Israel Judaeos accipit, quibus per seipsum Christus annuntiat verbum suum, et judicia sua non manifestavit eis. Quod non fecit aliis: unde addit: Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis, quia per se non praedicavit alii nationi vel genti, juxta illud: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV) . Vide ordinem qui est in praedictis quatuor psalmis laudum Dei; prius enim de praeceptis divini praeconii egit. Secundo de perversitate mundi fugienda. Tertio de congregatione Ecclesiae. Quarto jam collectae in pace laudes imperat pro sua securitate et dilectione. Illi autem choro de mundi partibus congregato trina exsultatione subnectit esse gaudendum; tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.
Collatio In Psalmum CXLVII: « Lauda, Jerusalem, Dominum. » Etc.
VERS. 5.-- Nebulam sicut cinerem. D. Hieronym. scribit in Commentariis, quod Latinus male interpretatus est nebulam. Quod enim ὁμίχλη dicitur in Graeco, in Hebraico habet KEPHOR, id est pruinam. Arnobius quidem legit nebulam, interpretatur tamen pruinam. Cujus sunt haec verba, nebula quae sicut cinis spargitur: pruina quae fruges universas intra terrae viscera clausas impinguat, quae quanto plus incubuerit satis, tanto uberius proficit in aristis. Attamen ipse D. Hieronymus, ubi vertit Amos IV, faciens matutinam nebulam, Septuaginta habet ποιῶν ὄρθρον καὶ ὁμίχλην.
Chapter 154 of 157