Skip to the text

Adnotatio in psalmum II.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Psal. II.) Quid per gentes quae Deum nesciunt, idola colunt, nisi pravas perversasque cogitationes accipimus? et quid in populis inania meditantibus, nisi vanas et ineptas cogitationes intelligimus? De illis dictum est: Perversae enim cogitationes separant a Deo (Sap. I). De istis autem scriptum est: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (ibid.). A cogitationibus, inquit, quae sunt sine intellectu. Quid fiet de his cogitationibus quas admittere non possumus sine turpi et illecebroso affectu, vel de his quas libenter accipimus non sine pravo quodam consensu, si ab his se aufert Spiritus sanctus quae sunt sine intellectu? Quod ergo ille cogitationes perversas aperte nominat, hoc iste gentes figuraliter, quasi homines perversos et a Deo vero aversos appellat. Quod ille cogitationes sine intellectu dicere voluit, hoc iste, ni fallor, populos inania meditantes nominavit. Pejores utique sunt quae non sunt sine nequitia, quam quae vagae discurrunt sine intelligentia. Unde et hos gentes nominat, et illos populos appellat. Nam gentes quidem sua persuasitas damnat, populos vero quamvis fideles sua ignobilitas humiliat. Sic utique, sic omnis cogitatio vana, sive otiosa, vilis; prava autem, atque perversa cogitatio detestabilis. Quales omnino utique Propheta increpat, vel potius qualibus insultat, cum dicat: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Notandum sane quod fremitus est bestiarum, non hominum; gentes utique fremere, est prava desideria contra rationem exsurgere. Quoties justa Dei judicia reprehendimus; quoties contra ejus flagella murmuramus, toties vocem humanam quasi in fremitum commutamus. Quoties appetitum potius quam rationem sequimur, quasi homines nos esse pigeat bestias imitamur. Increpet ergo primum fremitum iniquitatis; postea redarguat etiam studium vanitatis. Nam in eo quod dicitur: Et populi meditati sunt inania, studium vanitatis reprehenditur. Et forte inania cogitare, veniale; meditari autem, omnino reprehensibile. Aliud est enim quod ex negligentia vel inviti patimur; et aliud quando circa inutile studium sponte occupamur.

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Quaeramus prius qui sint isti reges, vel qui sint illi quos nominat principes. Reges dicit, sed terrae reges asserit; peccatori autem dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). In hujusmodi terra, daemones quos Apostolus mundi hujus principes et rectores tenebrarum appellat (Ephes. VI), regnum tenent et dominatum exercent, dum eos ad immunda desideria impellunt, et per mundanas cupiditates distrahunt. Rex autem a regendo dicitur, et per terram cor terrenis desideriis inhians recte intelligitur. Illi ergo daemones in Scriptura sacra reges dicuntur, qui in subvertendis, sibique subjugandis hominibus fraude potius quam virtute nituntur. Est enim in aliis astutia major, in aliis autem audacia vehementior. Hi occultius tentant, illi vehementius instant. Horum tentatio fraudulenta, illorum autem violenta. Hi quasi consulendo decipiunt, illi acrius instando quodammodo opprimunt. Hos itaque per reges, illos intelligamus per principes. Isti etenim quasi regendo, illi vero principando hominibus praesunt, quos vel astutia deceptos, vel instantia dejectos ad iniquitatem pertrahunt. Videamus ergo quid dicat: Astiterunt reges terrae. Invenio in Scripturis sanctis alium dici spiritum fornicationis, alium autem appellari spiritum elationis. Sic et in his aliis vitiis intelligi potest. Obtinet itaque alius regnum in luxuriosis, alius in gulosis, alius praesidet avaris, alius iracundis: hic principatur invidis, ille dominatur elatis. Quid igitur aliud est hujusmodi reges sibi invicem assistere, nisi unumquemque in hominum impugnatione alium adjuvare? Nam dum ab uno quolibet quispiam in aliquod vitium dejicitur, ex eo ipso saepe ad resistendum aliis infirmior invenitur. Fieri enim solet, ut qui per crapulam gravatur, multo citius, multoque facilius per luxuriam inflammetur. Reges itaque sibi assistunt quando vicissim sibi ad nos expugnandos opem ferunt. Principes in unum conveniunt, quia quidquid (quamvis diversum) agant in nostra subversione, tamen pariter consentiunt. Recte ergo etiam hos reges vel principes non sibi invicem tantum, sed etiam gentibus vel populis assistere intelligimus; quia, dum per pravas ineptasque cogitationes vaga mente discurrimus, deceptoriis spiritibus tentandi aditum aperimus. Gentibus itaque frementibus populisque inania meditantibus, reges assistunt, principes conveniunt, quia perversis vanisque cogitationibus (quas gentes vel populi significant) perstrepentibus, maligni spiritus tentandi aditum inveniunt, tentandi licentiam justo Dei judicio, accipiunt. Possumus tamen non solum per reges et principes, sed etiam per gentes et populos daemones intelligere, et eorum differentias in his nominibus subtiliter distinguere.

Cogita igitur nunc quasi numerosam quamdam daemonum multitudinem, imo multiplicem innumerositatem. Ex his alios, aliis sicut natura subtiliores, sic nec dubites, et in praesumptione audaciores, et in deceptione callidiores. Unde fit ut aliis infirmioribus, licet numero amplioribus principentur, et super eos libere dominentur. Est igitur in subjectis inferioribus multitudo copiosior, sed in superioribus tam audacia quam prudentia major. Unde fit ut propter ampliorem audaciam in infirmioribus libere dominatum exerceant, et propter majorem prudentiam stolidorum studia et officia pro suo arbitrio disponant. Hoc nos fortasse Scriptura monere voluit, quando alios reges vel principes nominavit; alios autem per gentes et populos designavit. Si autem inter gentes et populos differentiam quaerimus, facile quidem eos ab invicem distinguere poterimus. Nam gentem a gente consuetudinis vel linguae diversitas distinguit, et saepe gens quaelibet multos habere populos consuevit. In uno ergo morum dissimilitudinem, in altero innuit multiplicem eorum multitudinem. Nam quidam eorum in quibusdam vitiis amplius praevalent, et alii aliis vehementius favent vel student. Quia igitur Propheta morum studiorumque diversitatem et in qualibet distinctione innumeram multitudinem esse perspexit, idcirco fortassis et gentes dixit, et populos subsequenter nominavit. Si ergo discretionem spirituum habemus, si eorum differentias diligenter attendimus, non tantum per reges et principes, sed etiam per gentes et populos daemonum differentias intelligere poterimus. Cogitet ergo qui potest, qualis, quantusque vir iste fuerit; quali discretione quantaque virtute praeditus exstiterit, contra quem gentes et populi desaeviunt, contra quem reges et principes conveniunt. Nos si contra uniuscujuslibet daemonis saevitiam vel astutiam restitisse vel resistere nos posse noverimus, multum nos profecisse putaremus; imo non homines, sed supra homines nos esse crederemus. Iste autem non tantum a gente vel rege se sentit impugnari; imo a gentibus, et populis, et regibus, et principibus se non posse superari, et novit, et scripsit, et posteris legenda reliquit, ut vel sic confundat superbiam nostram qui nihil sumus, et tamen superbire non erubescimus. Si quis autem gentes populosque ad cogitationes, reges vero et principes referre velit ad affectiones, facile credo; quia animi affectiones cogitationibus praesidere non ambigo.

Sic tamen hunc intellectum recipiamus, ut superiorem quidem non destruamus, qui Scripturam sacram multiplicem expositionem recipere non dubitamus. Sive ergo totum ad animi vitia, sive totum referamus ad daemonia, aut si melius partim ad vitiosos mores, partim referimus ad vitiorum incentores, multum quidem est haec, vel illa superare, majus tamen est utrisque posse resistere. Si tamen Propheta utrumque non posset, eis cum tanta fiducia non insultaret, cum dicat: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Sed si sequentia verba diligenter attendimus, unde de tot hostibus victoriam praesumat, citius inveniemus. Ait enim: Astisterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Sed contra quem? Adversus Dominum, inquit, et adversus Christum ejus. De illo ergo victoriam praesumat, qui in ipso contra tot hostes indefesse dimicabat. Quid enim aliud quam quaedam Dei turris David anima exstitit, quem sibi Dominus quasi vir pugnator omnipotens nomen ejus, contra tot hostes defendit? Una utique ex his turribus erat pro quibus alibi ipse David proclamat: Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI). Hanc itaque turrem prae caeteris fortem, et inter fortes singularem primo gentes impugnant, populi obsidione vallant. Sed quia praevalere non possunt, tandem assistunt reges, conveniunt principes. Sed inexpugnabilis manebat quam Dominus sibi jugiter defensabat. Stabat itaque David inter tot hostes de Dei protectione securus, et de tot hostibus per Dei victoriam tandem triumphaturus. Insultare ergo non metuit, quos sibi non posse praevalere perspexit, et dicit: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Adversus Dominum, inquit, et adversus Christum ejus. Alia sunt in nobis dona naturae, et alia sunt dona gratiae. Distinguamus nihilominus Dominum, et Christum ejus. Per Dominum intellige Creatorem, per Christum intellige Salvatorem. Aliunde dicitur Creator, et aliunde Salvator. Creator est pro eo quod fecit quod non erat; Salvator autem inde dicitur, quia restauravit quod perierat. Dona ergo naturae pertinent ad Creatorem, dona vero gratiae specialiter pertinere videntur ad Salvatorem. Dona naturae dico quando secundum naturalem complexionem hos videmus proniores ad misericordiam, illos rigidiores ad justitiam; hos naturaliter prudentiores, illos simpliciores, et caetera hujusmodi, quae naturaliter quisque habet, non ex industria possidet. Gratiae autem dona dicuntur, quando quisque nititur habere per gratiam quod possidere minime potuit per naturam. Illa igitur accipimus a prima conditione ex munere Creatoris; ista tempore congruo accipimus ex beneficio Salvatoris. Quando itaque dona naturae corrumpimus, in Creatorem peccamus, qui ejus opus destruere non timemus. Quando vero quis dona gratiae destruit, contra Salvatorem suum specialiter agit, qui pro reparatione nostra usque ad mortem sudavit. Quia igitur vitiosi mores, sive vitiorum incentores daemones tam dona naturae quam dona gratiae in nobis subvertere nituntur, recte non solum contra Dominum, sed etiam contra Christum ejus, gentes et populi, reges et principes assistere perhibentur. Quia ad Creatoris injuriam in nobis corrumpere festinant opus Creatoris, et ad contumeliam Salvatoris evacuare satagunt opus redemptionis. Recte ergo dicitur: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Per vincula retinemur ne eamus quo ire volumus. Sub jugo cogimur inviti operari quod nolumus. Duo magna mala, impediri a bono, occupari in malo. A bono nos revocant vincula cupiditatis, ad malum nos impellit jugum timoris. Bonum utique est secundum Prophetae consilium hujusmodi vincula dirumpere, bonum nihilominus hujusmodi jugum projicere. Sed forte modum quaeris; quomodo id fieri possit audire concupiscis. Audi, sed negligere noli. Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (I Joan II), et vincula dirupisti. Noli timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant (Matth. X), et jugum projecisti. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum: Qui habitat in coelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos. Mirum valde si Dominus ubique est, cur in coelo, et non potius ubique esse dicitur? vel si in coelo tantum est, cur ubique esse credatur? Sed usus noster habet, ut res quaelibet videatur ibi ubi est, ubi vero non est, minime videri potest. Quem vero constat ubique esse, voluit tamen Scriptura in coelo specialiter assignare, et ibi maxime inesse dicitur ubi ab omnibus inhabitatoribus incessanter videtur. Ut qui eum videre desiderat ubi videri potest, illuc per meritum ascendat: et est quidem in terra; nec tamen eum videmus, qui in terra sumus; nec in inferno deest, quamvis ab inferni habitatoribus videri posse non credimus. Eumdem tamen in coelis esse, et in coelis videri non dubitamus. Sciendum tamen est quod aliter videtur per fidem, aliter autem per contemplationem, aliter vero cernitur per speciem. Quod est inter coelum et terram, hoc interest inter fidelem et infidelem, et possumus quemlibet perfectum dicere coelum propter fidem. Huic tamen coelo supereminet aliud coelum, dignitas scilicet spiritualium virorum, cui tamen superfertur tertium sublimitas, videlicet angelorum. In primo itaque videtur per solam utique fidem; in secundo autem videtur etiam per contemplationem; in tertio vero cernitur facie ad faciem.

Per fidem eum videmus, quando illa quae de eo scripta sunt firmiter credimus. Per contemplationem autem eum cernit, qui in eo quod de illo prius credidit, ex inspiratione divina intelligentiae oculos figit. Per speciem vero videtur, quando in propria substantia sicuti est facie ad faciem cernitur. Verumtamen quocunque modo videatur, non tamen videtur nisi in coelo. Nam in primo, ut diximus, per fidem; in secundo coelo per contemplationem; in tertio vero videtur per speciem. Solummodo in hujusmodi coelis habitat per gratiam, cum tamen nusquam desit per potentiae vel essentiae suae praesentiam. Quia ergo singulari quodammodo in sanctis Dominus habitat, recte Scriptura cum in coelis specialiter locum habere designat. Sed si per terram carnem, per coelum animam intelligimus, est adhuc aliud quod in his verbis animadvertere debemus. Sciendum namque quoniam ad illud Divinitatis arcanum nunquam sensus ingreditur carnis, nunquam ad illa intima secreta sensus corporeus admittitur. Sola anima quae ad similitudinem ejus facta est, divinae naturae substantiam videre potest. Sed nec eam aliquis ibi corporaliter videre desiderabit, sicuti nec hic sapientiam suam corporaliter videre quaerit. Quoniam igitur sola anima divinae claritatis capax est, ad quod sensus corporeus nunquam penetrare potest, merito in coelo, hoc est in anima, Deus habitare asseritur, quae ejus in aeternum et praesentia fruitur, et visione laetatur. Quid igitur mirum si Deus animam sibi contra hostes defendit, in qua in aeternum habitare elegit, sicut scriptum est: Haec requies mea, in saeculum saeculi hic habitabo, quoniam elegi eam? (Psal. CXXXI.) Fiducialiter itaque agam, et non timelio si talem habitatorem habuero, si talem protectorem invenero, tunc demum inter hostes securus in eis insultare non trepidabo, dicens: Qui habitat in coelis, irridebit eos; et Dominus subsannabit eos. Qui in coelis habitat, qui animas inhabitare amat, ipse sibi defendat, ipse hostes repellat, convincat, irrideat. Qui habitat in coelo irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Aliud est irridere, aliud est subsannare. Irrisio est quando aliquem ironice laudamus, cum supra quod est, vel aliquid quod omnino non est amplificando ei ascribimus, ascribendo amplificamus. Subsannatio vero est quando in alicujus denotatione vultum nostrum simulata deformitate transfiguramus, et qualis ipse sit, vel potius quales nos esse credat, mentita deformitate depingimus. Et licet subsannatio a nasi deductione specialiter dici videatur, recte tamen quaelibet labiorum, nasi, oculorum, faciei, irrisoria detorsio, subsannatio dicitur. Irridendo igitur alterius pulchritudinem simulamus, subsannando vero nostram quodammodo dissimulamus, vel potius irridendo foeditatem illius dissimulamus, subsannando nostram, quae nulla est, simulamus. Fit vero ex hujusmodi simulatione vel dissimulatione, ut aliena deformitas deformius appareat, et nostra formositas formosior emineat. Quid igitur aliud est Dominum suos inimicos irridere, quam eos ad fortia quaedam, vel etiam magna agenda relaxare, in quibus possint ad tempus sibi vel aliis gloriosi apparere? Et tunc quasdam quasi eorum laudes in eorum auribus loquitur cum eos id agere permittat unde superba mens eorum inaniter glorietur. Quales Propheta percutit cum dicit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? (Psal. XI.) Irrisio itaque est cum inimicorum suorum fortitudinem simulat. Subsannatio vero est cum suam potentiam, vel justitiam dissimulat. Saepe enim injustos in hac vita prosperari, justos vero affligi permittit, quasi qui malitiae resistere non possit, vel innocentiae compati nolit. Dum igitur perversis mentibus, vel minus potens, vel minus justus apparet, quid nisi vultus sui rectitudinem, ut ita dicam, in eorum consideratione detorquet? Quia enim, qui justus est justus esse non creditur, quasi vultus ipsius speciositas in suo decore ab ipsis non videtur.

Fit namque saepe ut dum impii mala impune faciant, Deum res humanas minime curare credant. Quales illi describuntur, qui dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob (Psal. XCIII). Quorum quidam dixerunt in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem (Psal. XX). Perversi itaque irridentur, cum de seipsis tam falsa quam magna praesumunt. Subsannantur autem, cum tam profana quam vana de Domino insana mente concipiunt, suas quasi laudes, sed falsas audiunt in quantum de se magna, sed minime vera credunt. Dominum autem quasi deformem aspiciunt, quandiu de eo indigna sentiunt. Maxime autem malignis spiritibus haec sententia convenire videtur, contra quos specialiter prolata videtur. Suis enim tentationibus David fatigabant, suis eum insidiis subvertere festinabant, sed David de Domini protectione securus fiducialiter psallebat dicens: Qui habitat in coelis irridebit eos et Dominus subsannabit eos. Saepe enim maligni spiritus electis quibusdam ad tempus praevalere permittuntur, unde fit ut illos quos Dominus sibi in aeternum servat, contra Dei dispositionem perdere moliantur. Sed dum saepe post lapsum electi quilibet tanto fortiores, quanto humiliores resurgunt, quid aliud suis impugnationibus maligni spiritus quam bonorum profectibus nolentes serviunt? Vide si potes qualiter irridentur, cognosce quomodo deridentur. Nihil est unde magis doleant, nil est quod amplius ingemiscant, quam bonum nostrum, quam profectum nostrum. Pene plus odiunt bona nostra quam tormenta sua; imo malunt quotidie tormenta sua augere, quam nostra bona, quam merita nostra non minuere; et tamen tot conatibus, tantis discriminibus nil aliud agunt, nisi ut boni quique quotidie meliores fiant. Irridentur itaque, cum se aliquid contra electos posse gloriantur; subsannantur autem, cum contra Dei dispositionem aliquid agere arbitrantur. Saluti quippe electorum militat quidquid contra illam inimica malignitas actitat, et inde ordinationem Dei implere cogitur, unde eam impedire frivole nititur. Recte ergo de his dicitur quia irridebit, et Dominus subsannabit eos. Nemo miretur, nemo indignetur, si ea quae de Christo dicuntur, et intelliguntur juxta litteram, aedificationis gratia derivemus ad ejus membra juxta mysticam intelligentiam.

Chapter 1 of 30