Skip to the text

Adnotatio in psalmum XXVIII. (pars 4)

Nonne isti sunt contra quos ille, qui in maligno positus est mundus, formidandam illam triplicis cohortis aciem producit, in concupiscentia oculorum, in concupiscentia carnis, in superbia vitae? Isti sunt qui destruunt nihilominus regnum peccati, ut non regnet peccatum in mortali corpore eorum. Istud est bellum secundum multo periculosius quam primum bellum, civile, et plusquam civile, ubi regnum spiritus dividitur adversus seipsum, ubi spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum, ubi appetitus carnis rebellant adversus decreta rationis. Subacto autem primo et secundo praelio, restat adhuc tertium immanissimum atque durissimum contra aerias potestates, rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Hi animae hostes omnium crudelissimi, contra tirones Christi tanto acrius saeviunt, quanto eos in gemina victoria gloriosius triumphasse conspiciunt. Sed absit ut vel istos Christi milites posse praevalere, quis credat, quibus eorum rex jam agmine constituto, praelioque conserto per Jacobum unum ex magnis ejus ducibus de dubio belli eventu non dubiam sententiam mandat: Resistite, inquiens, diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV). Unde est quod ille hujus Regis magnus athleta gloriabatur, dicens: Inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti (Psal. XVII). Hinc est quod ille alius inter principes populorum qui congregati sunt cum Deo Abraham princeps electus, et praecipuus agonista cum fiducia protestatur, dicens: Certus sum quod neque angelus, etc. (Rom. VIII), Ecce quales triumphatores, qui fortiter agentes despiciunt regnum mundi, destruunt regnum peccati, dissipant regnum diaboli. Sed nec hoc eis sufficit, nisi invadant regnum coeli. Ab istiusmodi siquidem bellatoribus violentis, et triumphatoribus gloriosis regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Puto quia hic est eis opus fortitudine magna, mirabilique virtute antequam irrumpant firmissimum illud habitaculum, quod operatus es, Domine, sanctuarium tuum quod firmaverunt manus tuae. Est enim firmatum in summis montium, et montes in circuitu ejus. Nec nisi duabus tantum viis, una hinc, et altera inde adiri potest. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Est autem utraque via admodum arcta. Siquidem arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam. Multum tamen est inter istam et aliam. Est enim via veritatis, non solum arcta verum etiam multum ardua. Illa autem planior, sed multo prolixior, et quae vix toto vitae termino conficitur. In quibusdam autem nec ante mundi finem finitur. Ista denique est fortium, illa autem infirmorum. Istam ascendunt viri duntaxat ad bella doctissimi, illam non ascendunt nisi pauperes, infirmi et mendici. Isti ad vim faciendam, illi ad eleemosinam petendam. Haec non admittit nisi illos tantum, qui jam profecerunt in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi. Illa recipit pauperes et debiles, caecos et claudos, vulgusque promiscuum eorum duntaxat, qui faciunt sibi amicos de mammona iniquitatis, ut recipiantur in aeterna tabernacula, et utpote misericordiae viam tenentes sint beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. At illa terribilis castrorum acies ordinata virorum fortium, et eorum qui possunt ad bella procedere viam veritatis eligentes, utpote vim facturi arctam illam, et arduam illam quae ducit ad vitam cum alacritate apprehendunt, et cum summa festinatione per semitam mandatorum de valle lacrymarum ascendunt de virtute in virtutem, quae retro sunt obliti et in interiora extenti, satagunt semper magis magisque sapere quae sursum sunt non quae super terram, donec vix cum multo labore tandem aliquando apprehendentes montis verticem, perveniant usque ad civitatem munitam.

Collecta itaque omni multitudine in summis montium, et secundum castrorum disciplinam acie ordinata, mirabiliter in montibus aeternis cingunt urbem, et inchoant obsidionem, et in primo quidem congressu civium constantiam telorum jactu emollire nituntur. Assistunt hinc sagittarii, illinc fundibalarii. Jaciuntur itaque ab aliis suspiriorum sagittae ab imo cordis evulsae, ab aliis ignitae orationis taedae accensae. Volant undique sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Hinc isti in funda et lapide, illinc illi in splendore fulgurantis hastae suae dant crebros ictus in gemitibus inenarrabilibus, universis rugientibus a gemitu cordis sui. Nec dubium in tam acri certamine, in tanto talium telorum imbre, quin coelestes illae angelicarum virtutum phalanges, crebra suscipiant miserationum vulnera, intantum ut sauciatorum caterva necessitate urgente clamare cogatur: Vulnerata charitate ego sum, utpote pietatis affectibus medullitus confossa et passim perforata. Eriguntur praeterea machinae meditationum, speculationum, contemplationum. Patent jam urbis interiora. Ab alta siquidem illa contemplationis machina facile conspiciuntur, quae intrinsecus sunt, vel geruntur. Applicatis denique ad murum machinis, et electorum ex omnibus bellatorum fortium ordinibus intus dispositis, aggrediuntur cominus propugnatores civitatis. Sed, ne spiculis ex diverso venientibus aliqua errorum vulnera suscipiant, induti lorica fidei proteguntur galea spei, tenentes in manibus gladium spiritus, quod est verbum Dei. His igitur e machinis, illis e propugnaculis fortiter dimicantibus, vicissim feriunt et feriuntur, utrinque vulnerant et vulnerantur, his compunctionis, illis pietatis vulnera suscipientibus. His itaque in hunc modum certantibus, alii ad torquendos lapides balistas erigunt, et ex Scripturarum canone ratas, irrefragabilis auctoritatis sententias eruunt. Feruntur itaque in muros ingentes saxorum moles, lapides lapidibus illiduntur, ut ex crebra Scripturarum collatione secretioris scientiae secreta patescant. Sed nec ista sufficiunt. Admovetur praeterea ad murum aries, et intercurrente directa ratiocinatione validae argumentationis ictibus murorum firmitas tandem dissolvitur, et crebrescentibus circumquaque revelationum rimis urbis interiora patefiunt. Tandem aliquando moenia urbis vario machinamentorum impulsu dejiciuntur, et illa alta profunditas, et profunda altitudo mysteriorum divinorum penetratur, et murus ille spissus et altus in figuris et aenigmatibus constructus dirumpitur. Rupto itaque muro, irruunt undique fortes et perscrutantes scrutinio, penetrant usque ad interiora austri. His et aliis duntaxat qui in eis audaciores sunt irrumpentibus penetralia divini palatii, ubi et audiunt arcana illa verba quae non licet homini loqui. Dividuntur caeteri per vicos, et plateas civitatis perscrutantes omnia, penetrantes abdita quaeque locorum, et aedium secretiora, nihil intactum praetereuntes, nihil indiscussum relinquentes. Intrant tandem nullo obstante, in aeterna gazophylacia coelestium thesaurorum, in quibus abscondita jacet altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Rapit itaque quisque quod potest. Ab alio sermo sapientiae, ab alio sermo scientiae vindicatur. Huic cedit discretio spirituum, illi genera linguarum. In hunc itaque modum illae gazae spiritualium charismatum ab aliis et aliis varia forte diripiuntur, ut constet quod Veritas attestatur: Quia regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). Direpto itaque coelesti thesauro a virtutum praedonibus, omnes onerati spoliis, et onusti praeda cum alacritate redeunt, et per aliam viam revertuntur in regionem suam. Qui enim per semitam veritatis ascenderant, per misericordiae tramitem descendunt, ut sint universae viae eorum misericordia et veritas. Quod enim ascenderant, erat fortitudinis; quod descendunt, opus est pietatis. Siquidem quod mente excedunt Deo, quod sobrii sunt nobis. Nobis etenim infirmis condescendunt. Amor Dei rapit eos sursum; amor proximi retrahit eos deorsum. Propter Deum itaque est quod ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssum propter proximum, ad visitandum eos qui in tenebris, et in umbra mortis sedent, educere in manu potenti et brachio excelso vinctos in mendicitate et ferro. Venientes itaque veniunt cum exsultatione, portantes praedam in humeris suis, gaudentque vehementer, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores, capta praeda, et sicut qui invenit spolia multa; et auditur undique vox exsultationis, et confessionis in tabernaculis justorum. Ex hac, ni fallor, victoriae praeda sunt illa spolia, quae Benjamin lupus rapax mane quidem rapit, sed vespere dividit. Sic et isti violenti praedones, regni coelestis direptores, ad hoc nimirum descendunt, ut secundum exemplum Benjamin eis qui non possunt ad bella procedere, bellorum suorum spolia dividant, et secundum quod David noster constituit aequa fit portio procedentium ad bella, et remanentium ad sarcinas, eorum duntaxat qui fraterna sollicitudine, non propria cupiditate occupantur circa saecularium rerum curas. Ecce quanta faciunt, ecce quam fortes fiunt qui de munere Dei donum fortitudinis accipiunt, qui cum Propheta psallere possunt: Fortitudo mea, et laus mea Deus (Psal. CXVII). Ex his, ut arbitror, facile advertere possumus, quae, vel qualis illa virtus sit, quam populo suo dare Dominus consuevit.

Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace. Benedicet, inquit, populo suo in pace. Ergo post virtutem, praestat et pacem. Sperent itaque pacem qui nondum acceperunt, si jam de Dei dono virtutem accipere meruerunt. Ad hoc siquidem suis Deus dat virtutem, ut fortiter agendo pertingat ad pacem, et poterat quidem Dominus sine eorum industria plenam ei pacem praestare, sed gloriosius reputat suos per multiplicem victoriam ad pacis securitatem perducere. Hinc est quod populo suo praecepit, dicens: Inquire pacem, et persequere eam (Psal. XXXIII). Accipiunt itaque quandoque pacem per circuitum, qui vero Salomoni deserviunt, qui ipsi militare ejusque imperio per omnia obtemperare decreverunt. Alioqui qui princeps pacis non esset, frustra sibi Salomonis (id est pacifici) nomen usurparet. Attendere tamen diligenter unumquemque oportet, quem dux suus inquirere pacem, et persequi eam jubet, quia aliter pax quaerenda a Deo, aliter conquirenda a mundo, atque aliter a carne, vel etiam a diabolo. Illam quae est spiritus ad Deum debet humiliter impetrare, illam quae est spiritus ad mundum fortiter exhibere, illam quae est spiritus de carne violenter exigere, illam quae est spiritus de diabolo, precibus apud Deum obtinere. Prima utrinque ferienda est, a spiritu scilicet et a Deo. Quarta quae est spiritus de diabolo ut bona esse possit, fieri eam oportet a neutro, sed a solo Deo. Secunda autem quae est spiritus ad mundum, fieri debet a spiritu solo, non autem exigi a mundo. Tertia quae est spiritus de carne, spiritus debet a carne sola violenter exigere, non autem ipse carni suae exhibere. Primam sane ab utroque fieri oportet; quia nec spiritus eam per vim obtinere valet, nec Deus eam sine voluntario spiritus consensu facere volet. Ut igitur haec pax utrinque firmari possit, oportet spiritum se Deo ad omnem ejus voluntatem humiliter subdere; Deum autem nihilominus necesse est ejus infirmitati misericorditer condescendere, et utilitati consulere: nunquam enim spiritus Deo totum potest exsolvere quod debet, cui sat est si hoc humiliter exhibet quod valet. Sed illa pax, quae ab impugnatione diaboli spiritui optanda est, a neutro quidem idcirco omnino fieri potest, quia qualem diabolus fieri volet, nunquam spiritus tali consentire debet, et qualem spiritum approbare decet, diabolus absque dubio tali usque in aeternum non consentiet. Mundo autem debet spiritus, ut dictum est, pacem exhibere, non ab ipso exigere, imo etiam sponte oblatam despicere. Nunquam debet quaerere, nunquam debet velle, ut mundus ei suis oblectamentis deserviat, ut eum suo obsequio demulceat. Debet igitur spiritus omnia quae mundi sunt despiciendo illi projicere, seque ipsum postmodum mundo ad omnem injuriam gratanter exponere, cui est plena pax in hac parte, nulla ejus prospera concupiscere, nulla ejus adversa pertimescere. E contrario autem nunquam debet spiritus carnis suae contumeliis seipsum subdere, nunquam ejus voluntati deservire, quinimo jugi labore fatiganda, continua abstinentia domanda, donec supplex pacem poscat, pacem promittat, pacem custodiat. Desinat denique concupiscere adversus spiritum, incipiat tandem recognoscere Dominum suum, et perseveret obtemperare ad omne ejus imperium.

Post hanc geminam pacem, quae non potest perturbari a mundo, vel corrumpi a corpore suo, quia spiritui diabolus violentiam aliquam inferre ulterius non permittitur, ad callida argumenta convertitur, et dolis eum atque insidiis circumvenire nititur. Sed debet spiritus contra hujusmodi tentationem et vigilare per discretionem, et pugnare per orationem. Prima igitur pax, quae est ad Deum, adipiscenda est per obedientiam. Secunda, quae est ad mundum, conservanda est per patientiam. Tertia, quae est de carne, acquirenda est per abstinentiam. Quarta, quae est de diabolo, obtinenda est per prudentiam, et maxime per orationis instantiam: quae quidem ad omnem pacem necessaria invenitur, sine qua nulla acquiritur, nulla possidetur. De prima pace canitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). De secunda promittitur: Pacem relinquo vobis (Joan. XIV). Quae qualis esse debeat consequenter exponitur, cum dicitur: Non turbetur cor vestrum, neque formidet (Ibid.). De tertia et quarta in Job legitur: Et bestiae terrae pacificae erunt tibi, et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum (Job V). Ubi per tabernaculum quidem habitaculum corporis nostri, per bestias terrae intelliguntur spiritus maligni. Acquisita igitur in hunc modum hac multiplici pace, Dominus benedicet populo suo in pace. Sed quae est ista benedictio putamus, quam Dominus populo suo dabit, nisi forte illa sit, quam, ut novimus, populo suo dare Dominus consuevit? Crescite, inquit, et multiplicamini (Gen. I). Bona sane benedictio, multumque expetenda, qua fit ut bona quaeque voluntas efficiatur quotidie seipsa major, et virtutum numerus fiat de die in diem copiosior. Crescere proinde populum Domini ex ejus benedictione deprehenderat, cum id quod superius in hoc eodem psalmo legimus, fiducialiter psallebat: Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia (Psal. XXVIII). Multiplicare in se optabat, vel potius sperabat plebem illam, quae Domino admodum placet, cum diceret: Multiplicabis in anima mea virtutem (Psal. CXXXVII). Legimus certe sexcenta millia fuisse, et eo amplius eorum qui ascenderunt de Aegypto, quos Dominus ejecit de ergastulo Aegyptiorum in manu potenti et brachio excelso (Exod. XII). Si igitur tanta populi Dei potuit esse multitudo in exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, quantum putamus eos posse multiplicari, cum venerit in terram promissionis, et coeperint possidere promissam haereditatem, liberi ab omni servitute alienae dominationis. Si tot sancta desideria Dominus suscitat, si tot bonas voluntates inspirat, si mundarum utiliumque cogitationum numerum in quibusdam tantum multiplicat, etiam in initio conversionis, quam innumera, et pene infinita credenda est esse multitudo divinae plebis, quam Dominus virtutum possidet in perfectis, in eis videlicet qui jam fundati sunt in conversatione perfectionis? Currus, inquit, Dei decem millibus multiplex (Psal. LXVII). Copiosa multitudo ubi non modo usque ad mille, sed etiam usque ad decem millia numerus extenditur. Sed quanta tunc erit cum jam decem millibus multiplicatur? Currus Dei decem millibus multiplex. Quot jam erunt in tota hujus Regis militia, si ejus currui tantum pugnatorum assistant tot millia? O quanti tunc erunt, cum jam coeperint multiplicari in terra propria, si tot esse potuerunt, uti jam dictum est, cum adhuc degerent in terra aliena, vel laborarent in via! Puto quia super arenam maris multiplicabuntur, ut jam tot sint, qui deinceps, aut vix aut omnino dinumerari non possint. Maxime tamen multiplicabuntur cum coeperit aedificari Hierusalem illa, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum: obdormiunt, et requiescunt, digni sane qui debeant benedictionem accipere ab eo qui dare solet benedictionem populo suo in pace.

Nostis satis quod Hierusalem sonat visio pacis. In tali civitate libenter moratur Rex et Dominus populi hujus, quia factus est in pace locus ejus. Ad hanc procul dubio civitatem ascenderunt qui de Domini sui manu benedictionem accipiunt. Illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Ascendunt itaque dare confessionem et accipere benedictionem. Siquidem Dominus benedicet populo suo in pace, id est, in Hierusalem. Haec est illa Hierusalem cujus modum jam superius per quadrum descripsimus in quadrifaria illa pace, de qua nonnulla praelocuti sumus. Alia tamen est illa Hierusalem coelestis quae aedificatur in coelis, atque alia est ista quae aedificatur ut civitas, sed in terris. Illam denique non aedificat Dominus solus, istam autem (non tamen sine ejus adjutorio) aedificat populus ejus. Nescio enim quo pacto pax illa Dei quae exsuperat omnem sensum, possit fundari per sensum humanum. Profecto haec talis pax, quae exsuperat omnem sensum. Civitas haec, quae excludit omnem humanum intellectum, cujus portas ingreditur nemo omnium humanarum cogitationum. Profecto ista Hierusalem non aedificatur, nisi supra coelum. Descendit tamen de coelo ad terram propter eos, qui digni inventi sunt intrare, vel ad modicum in ipsam, nec tamen possunt ascendere ad eam qui nondum idonei sunt ascendere usque ad coelos, et descendere usque ad abyssos: Vidi, inquit, Hierusalem novam descendentem de coelo (Apoc. XXI). In hac Hierusalem experiuntur intrantes quam magna sit multitudo dulcedinis tuae, Domine. Intrantes siquidem in gaudium Domini sui, inebriantur ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potati, in pace in idipsum obdormiunt, et requiescunt. Sed ecce jam superpono manum meam ori meo, digitoque compesco labellum, ne videar contaminare sacrosancta secreti hujus labiis immundis. Melius ista experiendo quam exponendo discuntur. Experti ergo potius de hujusmodi secreto loquantur. Sed nec illud quidem tutum est ista in publicum proferre, quae debent apud se cum magna reverentia sub silentii claustro reposita custodire. Clament ergo qui hujusmodi sunt cum propheta et dicant: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isa. XXIV), ne forte convincatur a veritate, vel margaritas ante porcos sparsisse, vel sanctum canibus dedisse (Matth. VII). Unum autem audeo dicere, quia quicunque potuit ad ultimae pacis excellentiam quantulacunque ex parte pertingere, cumulabitur ei supra modum quaecunque sit illa benedictio quam daturus est Dominus populo suo in pace. Sed tandem prolixus sermo ponat fines suos pacem. Bonum est enim nos hic esse, nec expedit nobis fines pacis excedere. Finiatur ergo sermo noster in contemplatione hujus pacis, et pacis cujus non erit finis, quam nobis donare dignetur ipse qui est pax nostra per infinita saeculorum saecula. Amen.

Chapter 7 of 30