Adnotatio in psalmum XCVIII.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus. Quid, quaeso, novi accidit, quid nos docere voluit? Quis enim inter Dei sacerdotes deputabitur si Moyses et Aaron, a quibus omne sacerdotium sumpsit exordium, in eis non annumerantur? Sed et Samuel cum adhuc puer esset die ac nocte in templo permanebat, quanto magis tempore David, quando jam senuerat? Quid aliud eum in templo agere oportuit quam Domino deservire, quam Dominum invocare? Nil ergo novi, ut arbitror, accidit, ut de eo a Propheta dici vel scribi oportuit. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Sed si diligenter attendimus, multo ante ejus tempora Moysen et Aaron mortuos invenimus et forte tunc Samuel e vita discesserat, quando Propheta talia scribebat. Quid ergo est, obsecro, quod dicit, quid nos docere voluit, cum ait: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, etc.? Novimus quoddam templum Dei vivum, si Apostolo Dei de eo scribenti credimus: Templum Dei, inquit, sanctum est quod estis vos (I Cor. III). Nequaquam ergo credendum est Dei templum sine sacerdotibus esse, vel absque his qui invocant nomen Domini esse debere. Sed utinam Moyses et Aaron sint in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Quaeramus qui sint isti Moyses, et Aaron, et Samuel. Per Moysen lex data est. In Aaron sacerdotium initiatum est. Samueli donum prophetiae concessum est. Officium itaque Moysi est facienda praecipere, omittenda prohibere. Officium Aaron est ad ea quae Moyses mandat Domini implorare auxilium, et transgressoribus oratione, et oblatione Deum iterum reddere propitium. Officium Samuelis est praedicere quod praemium sperare valeant legis exsecutores, quam poenam debeant exspectare legis praevaricatores.
Si igitur videris aliquem de saeculo nuper venientem, tota dic circa hoc intentum, in hoc omni hora occupatum, quid pro praeteritis delictis satisfaciat, quomodo de futuris se cautum custodiat, quid quo ordine gerendum, quantum, vel quando cuilibet rei insistendum, scias Moysen in ejus qui hujusmodi est corde surrexisse, et quasi novam quamdam quodammodo legem condere. Nato namque Moyse, et adulto, jam mores componit, jam vitam disponit. Cogitat quemadmodum vultum moderari oporteat, quam disciplinate habitum gestumque componat, dictat quid comedendum, quantum vigilandum, qualiter resistat irae, quomodo contradicat gulae, quemadmodum conculcet superbiam, qua ratione exstinguat luxuriam, quam promptus esse debeat ad obediendum, quam patiens ad sustinendum, multa praeterea alia quae melius faciendo quam legendo discimus et arctius retinemus. Cognoscite itaque Moysen in hoc gemino signo, cum videritis dura praecipientem, districte punientem. Data itaque lege et accepta incipit velle proficere, sed non datur posse adimplere, ita ut cum Apostolo proclamare possit: Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio (Rom. VII). Superba etenim adhuc mens quia omnia praesumit de sua potius industria quam de Dei gratia, deserente Deo, sibi saepius relinquitur ut infirmitatem suam experimento edoceatur. Incipit itaque, satagit, lassessit, deficit. Sed nec sic quidem statim a sua praesumptione reprimitur, et a propria confidentia nisi post multa experimenta non revocatur. Resumit iterum vires et renovatur, sibi irascitur, sibi indignatur, increpat, castigat, nunc de negligentia, nunc de imprudentia seipsam accusat, ulciscitur seipsam de seipsa, invehitur in seipsam. Vigiliae itaque extenduntur, jejunia itaque continuantur, affligitur corpus frigore et nuditate, caro atteritur labore et verbere. Mactantur itaque multiplices hostiae, in ara tamen exteriori, necdum mentio saltem fit de ara interiori. In tanta ergo afflictione corpus dum requies nulla datur, dum nec modus, nec mensura servatur, corpus jam deficit, animus lassescit, et tandem vix aliquando cum se videt corpore deficere et corde tabescere, in se revertitur, et illius apostolici recordatur: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Abjecta itaque spe omni de propria confidentia, tota ad Deum convertitur, et hausto prius igne de exteriori ara, in Sancta sanctorum curritur, non sine tamen vituli sanguine. Mactato namque vitulo superbiae, et tota prioris arrogantiae praesumptione abjecta, jam desperans de se, sperare incipit de Domini adjutorio, et post multiplices, ut diximus, hostias, in exteriori ara oblatas, in ara jam interiori afferre Domino consuescit gemitus, suspiria, preces et lacrymas. Ara exterior sensus carnis. Ara interior effectus cordis. In ara ergo interiori, gemitus, suspiria et lacrymae offeruntur et caetera quae cordis affectum commovent, sicut in ara exteriori vigiliae, jejunia, labor, inedia caeteraque quae ad sensum carnis pertinent. De hoc tamen altari exteriore videlicet ignis hauritur, cum ad interiorem aram properatur. Nam de afflictione corporis vis doloris ad cor trahitur, unde postmodum compunctionis incensum inflammetur. Cum igitur haec videas frequentius actitari, non dubites in Aaron novum sacerdotium initiari. Nam ad Aaron, ut superius diximus, pertinet divinae propitiationis protectionem quaerere, et Deum oblationibus et orationibus propitium reddere, et ut sacerdotii officium plenius cognoscatur, duo sunt quae praecipue ad ipsum pertinere videntur, populum videlicet instruere, et sibi et populo Dominum placare. Quorum unum Moyses plene exsequitur, alterum per Aaron magnifice impletur. Unde et de eis merito dicitur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Et additur: Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Superius diximus quod sicut in Moyse et Aaron legislatio vel sacerdotium claruerat, sic in Samuele donum prophetiae eminebat. Quid ergo est quod nunc de eo dicitur, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus, cum post dici debere videatur, et Samuel inter prophetas ejus? Cur ergo inter eos qui invocant, et non potius inter eos qui prophetant? Sed forte inter eos qui Deum invocant, Samuel libenter prophetat, an forte illi Deum libenter invocant inter quos ipse prophetat? Sic utique est, nec de hac re ambigi potest. Novit Samuelis prophetia facere vere invocantes, et in veritate orantes.
Quanto enim quis plenius noverit, quanto frequentius, quanto attentius cogitaverit, quae praemia justis in coelo, quae tormenta pravis sint reposita in inferno, tanto, ut arbitror, verius Deum invocat, tanto attentius orat. Sed si desinit Samuel prophetare, cito desistunt sacerdotes invocare, et quanto fit futurorum contemplatio rarior, tanto redditur oratio tepidior, tanto surgit invocatio tardior. Ut ergo Moyses districtus sit in praeceptione, ut Aaron devotus permaneat in oratione, necesse est ut Samuel subtilis perseveret in contemplatione. Est adhuc quod de Samuelis officio subtilius loquamur. Solet, ut saepe videmus, in initio conversationis suae quisque quam promptus ad operationem, tam devotus esse ad orationem, utpote viventibus adhuc Moyse et Aaron qui his negotiis maxime praeesse videntur. Sed cum jam se pro praeteritis delictis satisfecisse crediderit, cum se jam quasi sanctum, et aliquem magnum putaverit, incipit iterum negligere et a pristino fervore deficere. Mortuis namque Moyse et Aaron, mens cito tepescit, et in quamdam negligentiam, seu etiam contemptum cadit, juxta Moysi sententiam, qui ait: Scio quod post mortem meam inique agetis; me etenim adhuc vivente, semper contentiose egistis (Deut. XXXII). Mors Moysi, defectus studiosae sollicitudinis. Interitus Aaron, intermissio devotae orationis. Mortuis ergo Moyse et Aaron, incipit mens in quamdam negligentiam cadere, imo etiam saepe usque ad contemptum venire. Surgunt hinc inde tentationes, occurrunt undique immundae cogitationes, oriuntur in corde subito turpes delectationes. Caro acriter inflammatur, mens uritur, conscientia tota turbatur atque confunditur. Recurritur ad orationem, festinatur ad operationem, fit iterum devota ad orandum, prompta ad obediendum, studiosa in lectione, fervens in compunctione, festina in opere. Nec prius a sua instantia cessat, quousque ab instanti periculo se eruat, et ad priorem tranquillitatem se iterum reformet atque componat. Pacatis itaque omnibus, redit prior tranquillitas, tranquillitatem sequitur securitas, securitatem comitatur otiositas. Otiositas generat curiositatem, curiositas subintroducit cupiditatem. Concupiscentia autem, quae omnium vitiorum mater est, arcem mentis tenente et usque ad cordis penetralia cum quadam violentia penetrante, facile vitiorum multitudinem ad se admittit, et sub omni festinatione quasi exercitum suum introducit. Sapientiae thesaurus in praedam diripitur; virtutum plebs servituti addicitur, fiunt iterum novissima hominis illius pejora prioribus. Iterum confugitur ad divinae propitiationis adjutorium, funduntur preces ex corde; renovatur pristinae conversationis studium, placatur item, flectiturque tandem divina benignitas, restituitur homini antiqua libertas, fit itaque, fitque frequenter haec vicissitudinum alternatio, modo vitiorum oppressio, modo virtutum successio. Saepe propter suam negligentiam hostibus traduntur, saepe per Dei misericordiam iterum ab hostibus eripiuntur. Agitur hoc mira divinae benignitatis dispensatione, ut per frequentem lapsum sua homini innotescat infirmitas, ut per multiplices hostium incursus et insidias, inimica homini patefiat calliditas, ut per assiduam eruptionem divina homini manifestetur benignitas. Qui haec plenius nosse desiderat, librum Judicum paulo diligentius legat; inveniet ibi procul dubio quomodo filii Israel post suas praevaricationes ab hostibus impugnantur et superantur, servituti addicuntur. Afflicti ab hostibus item ad divinum adjutorium confugiunt, misericordiam petunt, quaerunt, inveniunt, et ad priorem libertatem redeunt. Quid, quaeso, isti signant hostium incursus, nisi quosdam, ut sic dixerim, vitiorum cum virtutibus spiritualis pugnae congressus? Deo autem deserente, sive eodem protegente nunc haec, nunc illae superant; modo haec, modo illae superantur. Quemadmodum et ibi Israel peccanti, suscitatur hostis ut eos diripiat, et iterum supplicanti, suscitatur Salvator ut eos eripiat. In quo et illud diligenter attendendum, sed et firmiter retinendum, quod non semper ab eisdem hostibus opprimuntur, sed modo ab his, modo ab illis diripiuntur, a quibusdam breviore, ab aliis autem prolixiore tempore affliguntur. Hoc utique, Deo dispensante, intra nos actitari cito deprehendimus, si spiritualis illius pugnae, et internae quae intra nos geritur congressus non ignoramus. Fit namque ut ab uno quolibet vitio diutius impugnemur, quoadusque omnem ejus vim et naturam, et impugnationis modum plene erudiamur. Uno subacto, aliud contra nos se erigit. Illoque superato, aliud ei in nostra insectatione succedit, et quanto cuique violentia major, tanto utique ejus erga nos fit insectatio gravior, vel pugna prolixior. Ad hoc autem divina miseratio vult nos ab omnibus impugnari, ad hoc nos permittit a singulis diutius exerceri, ut de omnibus quemdam quasi victoriae triumphum reportemus, et singulorum, ut dictum est, vim, naturam, impugnationisque modum quandoque plene, perfecteque cognoscamus. Unde et in libro Judicum Hebraeorum salvatores, non reges nominantur, sed judices. Regum quippe est pro voluntatis arbitrio quod placuerit imperare. Judicum autem officium est leges nosse, causas examinare.
Quasi ergo quidam intra nos surgit judex, seu legisperitus, cum de quolibet vitio per multa argumenta, post innumera experimenta animus fuerit plene eruditus, quando non quod fieri velit (regum more) cum auctoritate praecipit, sed cum quadam prudentia implere nititur, quod eum experientia docuit. Quoties mens per multa experimenta erudita sapienter magis quam violenter a periculo eripitur, quasi toties judicum suorum prudentiam ex Dei munere experitur. Judex itaque post judicem surgit, quia post unius vitii ad alterius cognitionem mens proficit, ut quandoque post omnes judices, judex novissimus Samuel veniat, qui de singulis vitiis, de universis tentatoris insidiis plene eruditus existat. Incipit itaque eo tempore universas insidiatoris versutias, omnium vitiorum naturas non solum ipse cognoscere, sed et aliis manifeste detegere, et prudenter exponere. Saepe dum in aliis vultus habitum, corporis gestum tacitus conspicit, quo quisque vitio impugnetur fere melius quam is qui tentatur agnoscit. Saepe in ipso tentationis articulo fraudes inimici deprehendit, et quod vel quale ex re qualibet periculum provenire possit, longe ante praenoscit. Et hic est ille Samuel cui dona prophetiae data esse superius dictum est. De quo scriptum est: Quia cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini (I Reg. III). Nonne quasi quoddam prophetiae munus videtur esse, occultas animi passiones, latentes inimici insidias detegere, futura pericula longe antequam veniant praevidere atque praedicere. Ut igitur ea quae diffusius diximus ad compendium revocemus, ad Moysen pertinet quid faciendum sit prudenter discernere. Ad Aaron spectat ad ea quae per nos implere non possumus divinum adjutorium implorare. Samueli incumbit, quid ex re qualibet utilitatis, vel periculi provenire possit caute providere. Per Moysen itaque discretio, per Aaron devotio, per Samuelem intelligitur circumspectio. Discretionis namque est mores componere, devotionis autem Deo supplicare, circumspectionis vero de superventuris providere. Si igitur deprehenderis mentem tuam in opere discretam, in oratione devotam, in circumspectione providam, poteris et tu cum Propheta psallere: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Nam cum ad sacerdotes pertineat, ut superius monstrata ratio probat, populum praeceptis informare, Deum precibus placare, manifestum est eos sine discretione et devotione (quasi Moyse et Aaron mortuis) sacerdotii sui officium non posse implere. Sed et quantum circumspectio quidam quasi Samuel facit eos de futuris timidos, tantum eos utique reddit in oratione devotos, et in Dei invocatione assiduos. Cum ergo videas sacerdotium digne administrari, et Deum tam frequenter, quam suppliciter invocari, scias haec sine praesentia Moysi et Aaron, vel etiam Samuelis nullatenus actitari. Haec utique circa se agi Propheta gratulatur, et tam humiliter quam veraciter confitetur, dicens: Moysen et Aaron in sacerdotibus ejus, etc.
Chapter 14 of 30