Expositio cantici habacuc.
In medio annorum notum facies (Habac. III). Quod Apostolus plenitudinem temporis nominat (Galat. IV), hoc Habacuc propheta medium annorum vocat. Ad similitudinem humani corporis de Christi corpore sententia profertur, quando quid futurum sit a propheta praevidetur, vel quo tempore venturum sit ab eodem praedicitur. Dimidium namque annorum nostrorum, tam statura, quam virtute crescendo percurrimus. Dimidium vero quod superest paulatim deficiendo peragimus. Nam usque ad annos triginta, vel quadraginta quinque fit quisque quotidie seipso major. Ab annis vero quadraginta a sua virtute deficiens fit de die in diem seipso minor. Hoc in Christi corpore, ni fallor, agitur, facile hoc videre potest, qui subtilius intuetur corpus Christi, dico caput cum membris. In initio enim mundi quasi cum adhuc puer esset, sufficiebat fidelibus tantum in Deo credere, et per oblationem, vel sacrificia ei placere. Sed ad adolescentiam usque pervenit, quando praeceptum circumcisionis et observantias legis accepit. Nondum tamen noverat, vel potius nondum poterat sua pro Domino relinquere, animas suas pro Christo in morte ponere. Postea vero quam plenitudo temporis venit, postquam ad plenam aetatem pervenit, postquam dimidium annorum peregit, quando, ut diximus, statura corporis major, virtus vero robustior, praecepta altiora accepit, accepta magnifice implevit. Jam enim ei dicitur: Diligite inimicos vestros (Matth. V). Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Luc. VI). Qui amat animam suam plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Sed novimus quia majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Patet ergo quia corpus Christi quod est Ecclesia, ad plenam aetatem pervenit, quod medium annorum suorum transegit, quando jam pro Domino poterat etiam inimicos diligere, quando idonea erat Dominum suum etiam usque ad mortem diligere. Instabat itaque tunc temporis tempus illud de quo per Habacuc praedictum fuerat, in medio annorum notum facies. Quid tamen est quod notum tunc futurum fuit, quod jam forte Dominus notum fecit? Quid, quaeso, nisi mysterium illud prius absconditum, quod nemo hujus mundi principum cognovit, et quid, inquam, nisi altitudinem illam consilii divini super salutem generis humani? Fidenter assero, quia usque ad tempus illud nemo plene cognovit quantum Deus salutem hominis dilexerit, qui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Congruum valde fuit ut homini tunc innotesceret quod Deus hominem etiam usque ad humanae infirmitatis angustias, usque ad crucis mortisque opprobria diligeret, quando et homo idoneus erat cuncta mundi hujus pro Domino contemnere, insuper et animam suam pro ipso in morte ponere. Sed sicut prius homini cum adhuc quasi infirmior esset hoc manifestare non debuit, sic procul dubio illud ulterius celari non oportuit. Cogita modo ubi sit constantia martyrum, abstinentia confessorum, pene totum hoc in his modo temporibus defecit. Cur hoc, nisi quia mundus jam in senium vergit, quia jam dimidium annorum transcurrit? Quia ergo ante annorum dimidium mundo quasi adhuc infirmo illud divini consilii arcanum manifestari non potuit, nec ultra annorum suorum medium quando eum a sua virtute necesse erat deficere, celari non oportuit, recte nunc dicitur: in medio annorum notum facies. Sed forte gratius accipitur si in hoc aliqua moraliter loquamur: In medio annorum notum facies. Tempus quoddam videtur describere, quando nescio quid magnum quibus placuerit Deus vult manifestare. Miram et ineffabilem quamdam dulcedinem invenimus in Scripturis sanctis saepe descriptam, frequenter nobis promissam, quae quanto attentius commendatur, tanto ardentius desideratur. In Moyse namque per terram lacte et melle manantem intelligitur. In Sapientia Salomonis per escam omne habentem in se delectamentum, omnem saporem describitur. Hanc Apostolus manifestius describit. Hanc Dominus aperte promittit in Evangelio: Quod oculus, inquit Apostolus, non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit (I Cor. II). Dominus autem ad omnia quae homo pro ejus amore reliquerit, centuplum promittit in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX). Videsne quemadmodum multifarie, multisque modis Deus loquens patribus in prophetis sive apostolis, novissime autem loquens et nobis in Filio suo, promittit nescio quid novum, nescio quid magnum, quod quid sit scire omnino non poterunt, nisi qui experiri meruerunt? Est enim manna absconditum, ut in Apocalypsi beatus Joannes asseruit (Apoc. II), et apostolus Paulus testatur, quia in cor hominis non ascendit. Sibi autem, suisque similibus revelatum ostendit, cum dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II), quia Dominus assignanter repromittit centuplum in praesenti saeculo, ne hoc exspectaretur in futuro. Verumtamen juxta litteram hoc utique stare non poterit. Neque enim qui unam uxorem reliquerit, centum in hoc saeculo, sed in futuro, ubi nec nubent, nec nubentur, saltem unam minime habebit.
Sed quia per centum coeleste aliquid Scriptura sacra significare consuevit, in eo quod centuplum promittitur, dulcedinem quidem pro dulcedine promittit, sed coelestem pro carnali, spiritualem pro animali, pro terrena angelicam, pro humana divinam. Sed, inquis: Ecce nos reliquimus omnia, quid ergo erit nobis? Quin potius quod promittitur, quando dabitur nobis? Non jam dubitamus de promissione, sed adhuc incerti sumus de tempore. Nec jam quaerimus quid sit quod sciri non potest, nisi ab eo qui perceperit. De dando eo nulla nobis dubitatio relinquitur, quod tantorum virorum attestatione promittitur. Tantummodo dic nobis quando haec erunt, et quod signum quando haec fieri incipient. Non est utique hoc meum, nosse tempora vel momenta: et quae ipse per me scire non merui, aliis manifestare non potui. Sed Habacuc propheta pro me ipse respondeat, pro me vobis ipse sua responsione satisfaciat: In medio, inquit, annorum notum facies. Mira prophetae prudentia, quod te scire voluit; tibi tamen dicere noluit. Si nobis loqueretur, dubitare quis poterat, de hoc dicit, quasi cui mentiri non audeat. Noluit ergo dicere, in medio annorum notum faciet; sed ait, in medio annorum notum facies. Vide ergo qui haec tibi nota fieri optas, qui haec tibi manifestari desideras. Vide, inquam, si jam ad medium annorum tuorum venisti, si jam ad perfectam aetatem pervenisti. Nam in media aetate, ut omnes novimus, statura corporis major, virtus vero robustior. Credo quod ad annorum medium pervenit, qui veraciter dicere potuit: Nobis autem revelavit per Spiritum suum (I Cor. II). O quam multi, inquis, omnia sua pro Domino reliquerunt, qui has spirituales delicias in hoc saeculo praesenti nunquam gustaverunt, et erant adhuc tales, quibus Dominus lac potum daret, non escam. Erant fortassis adhuc quasi modo geniti infantes, et ad percipiendum solidum cibum omnino impotentes. Moriuntur praeterea quidam in pueritia, nonnulli subtrahuntur in adolescentia. Nullus sane istorum ad illud aetatis suae tempus pervenire potuit, de quo propheta Habacuc dicit: In medio annorum notum facies. Puto tamen quia talium etiam est regnum coelorum, pro eo quod scriptum est: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVII). Nam qui hic bene vivere inchoat, futurum est ut vel in futuro saeculo quandoque ad dimidium annorum suorum perveniat. Nam hoc in eo divina quandoque gratia perficit, quod per se ipse hic implere non potuit, si tamen de hac vita ad illam sine lethali vulnere transit. Vulnus mortale, peccatum criminale. Nam qui in criminali peccato moritur, neque hic, neque in futuro ad dimidium annorum perducitur. Viri etenim sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Quando enim ad dimidium annorum (hoc est ad robustam virtutum aetatem) perveniunt, qui nunquam in bono crescere incipiunt? Si vis ergo ad has Domini promissiones pertingere, festina ad robustam aetatem quasi ad annorum medium pervenire. Annos dico meritorum, non temporum. Quantum proficis, tantum crescis. Qui virtutis culmen attingit, dimidium annorum implevit, quia quasi ad robustos meritorum annos pervenit. Sciendum quia crescentibus adhuc insidiatur negligentia, adultis vero et ad plenam aetatem provectis subrepit superbia. Sed quantum negligis, tantum decrescis, quasi post tergum redis. Nam qui in negligentia deprehenditur, retro procul dubio revocatur. Roga ergo Dominum et dic: Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Cave ergo negligentiam, detestare superbiam. Cito enim mens se in superbiam erigit, quae se ad virtutis culmen excrevisse perspexerit. Sed quanto quis altius super se per superbiam erigitur, tanto inferius sub se, deserente Deo, per culpam dejicitur, sicut scriptum est: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI). Hinc est quod per Ezechiam dicitur: Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi (Isa. XXXVIII). Miratur siquidem quod postquam dimidium annorum explevit, postquam ad virtutis culmen meritis excrevit, ad inferi portas relabitur qui paulo ante coelos tetigisse gratulabatur. Portae inferi duae sunt, quae ingredientes ad omne malum introducunt. Una est ignorantia boni, altera concupiscentia mali. Ad has portas mortis se descensurum praevidit, quia a Deo propter mentis elationem derelictum se esse deprehendit, sed mox ad orationem confugit, et ne moreretur obtinuit. Quid est hoc quod Ezechias rex infirmatur, sed orando morte eripitur? nisi quod saepe electi cujuslibet mens post elationem in delectationem rapitur, sed per orationem ante mortem pravi consensus erigitur.
Chapter 30 of 30