Skip to the text

Adnotatio in psalmum XXVIII. (pars 1)

Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Vobis dicitur, novitii: Attendite si cupitis esse filii Dei. Vobis optio datur, in vestra electione relinquitur an transeatis in libertatem filiorum, an maneatis in subjectione mercenariorum, an potius serviatis sub conditione servorum. Quid quisque esse eligat, ejus hostia declarat. In lege praecipitur, vel docetur aliam esse debere hostiam principum, aliam sacerdotum, atque aliam esse oportere hostiam pauperum. Sic, ni fallor, alia hostia convenit filio, et alia atque alia mercenario, vel servo. Sicut diversa est conditio, sic differens debet esse oblatio. Afferte ergo Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Si filii estis, libenter facitis; si filii esse cupitis, oportet ut libenter faciatis. Ne appareatis vacui in conspectu Domini, afferte non quodlibet quilibet, sed filios arietum, filii Dei. Si quis tanquam ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se obmutescit, et non aperit os suum, iste profecto inter filios annumerabitur qui offerunt Domino filios arietum. Neque enim qui adhuc servus est, sufficit ad talem hostiam, magnum siquidem ei est si possit offerre turturem sive columbam. Qui enim adhuc servit sub timore, et Deum non tam diligit quam metuit, sibi sufficere videtur dummodo possit plangere et gemere, et pro praeteritis delictis planctu et gemitu quasi columbino quodam cantu satisfacere. Mercenarius autem, quamvis petulantiae et pravae delectationis haedum anteactum in ara Domini mactet, ne mercedem amittat, non facile contingit ut in holocaustum Domini agnum agniculum immaculatum manus ejus inveniat. Nam qui potuit terrenarum opum vellera absque ulla contradictione deponere, sine persequentium odio quamlibet tribulationem libenter sustinere, inter quaelibet tormenta internam pacem et cordis tranquillitatem retinere, profecto qui hujusmodi est in sacrificio Dei agnum obtulit, et ipsa sola oblatione filium se esse ostendit. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Licet ergo, ni fallor, personarum dignitatem ex eorum hostiis perpendere. Servo siquidem sufficit pro terrore gehennae de malis poenitere, mercenario mercedis causa a malis abstinere, filio parum est pro Domino animam in morte ponere. Ad servos itaque pertinet poenitentia, mercenariis convenit abstinentia, filiis congruit patientia. Patientiae itaque et mansuetudinis agnos afferte vobiscum, qui speratis vel suspiratis adoptionem filiorum. Afferte ergo Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Sed cur maluit dicere filios arietum, cum compendiosius dici potuisset agnos, neque enim arietes possunt alios generare filios? Sed forte voluit nos, quoties desideramus perfecta opera, habere ad Dominici gregis duces et principes, prophetas scilicet et apostolos, eorumque similes respicere, et ex eorum factis vel dictis quid facere, quid desiderare debeamus agnoscere. Qualia ex se desideria genuerunt, qualia opera habere studuerunt, talia et nos in nobis gignere et nutrire studeamus, et tunc nos absque dubio Domino filios arietum immolamus. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Afferte, afferte Domino, Domino; utrumque bis ponitur, utrumque repetitur. Si vultis habere geminam stolam, duplicate hic hostiam vestram. Qui hostiam suam hic duplicare dedignatur, duplici contritione conteretur. Pro gemina hostia duplex dabitur stola. Pro stola corporis offerte hostiam bonae actionis, pro stola mentis, date hostiam piae devotionis. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant; et possunt hi quidem dominari corpori, sed non habent quid faciant spiritui, et idcirco ipsi sunt domini tantum, non domini domini. Illum ergo timete; illi munera offerte, qui postquam abstulit vitam, potest et animam mittere in gehennam. Afferte ergo Domino Domino, Domino corporum, Domino spirituum. Semel Domino, quia dominatur in tempore; secundo Domino, quia principatur in aeternitate. Domino, quia cui vult donat temporalia bona, vel mala; Domino iterum, quia cui placuerit dabit aeterna praemia, vel tormenta. Afferte ergo Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Congrua verborum distinctio, filii Dei, afferte Domino. Si Deus bonitatem sonat, Dominus potestatem designat; satis ex hac distinctione innuit, quia quod filii sumus, gratia est, non meritum; quod servitium exhibemus, debitum, non beneficium.

Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. In superiori versu afferte bis ponitur, in secundo item bis positum invenitur. Primo dicitur: Afferte, afferte propter nosmetipsos; secundo afferte, afferte propter proximos: primo afferte filios arietum ad meritum; secundo afferte gloriam et honorem ad exemplum. Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. Proximi alii sunt boni, alii autem sunt mali. Afferte Domino gloriam et honorem propter bonos; afferte Domino gloriam nomini ejus propter malos. Sic luceat lux vestra coram hominibus, et caetera. Si filios arietum offertis, si opera mansuetudinis, si desideria pietatis habetis, facile est ut de tali hostia cor elevetis. Idcirco vobis dicitur: Afferte Domino gloriam et honorem. Ac si aperte dicat: In virtutum vestrarum hostiis non vestram, sed Domini gloriam quaerite. In omnibus quae bene agitis, ejus laudem, non vestram desiderate. At hoc agite, in eo studete, ut Deus glorificetur, ut Deus honoretur. Afferte Domino gloriam et honorem. Laudibus Deus glorificatur, operibus honoratur. Si videntes opera vestra Deum laudant, et eadem operari studeant, obtulistis Domino gloriam et honorem. Si videntes mirantur, si mirantes imitantur, absque dubio obtulistis Domino gloriam et honorem. Propter bonos afferte gloriam et honorem, propter malos vero afferte Domino gloriam nomini ejus. Mali quia bona opera vestra imitari recusant, non inveniant saltem quid in eis jure reprehendant, ne forte contra Domini praeceptum per vos nomen Dei blasphemetur in gentibus. Videant ergo in vobis quae jure laudare possint, etsi bona vestra imitari nolint. Si per vos disciplina Domini laudatur, etiam ab ipsis in quibus per bonam voluntatem ipse non recipitur, obtulistis Domino gloriam nomini ejus. In bonis ergo Domino obtulistis non solum gloriam, sed et honorem; quia et laudando glorificant, et operando honorant. In malis vero saltem gloriam nomini ejus, quia ejus disciplinam laudant, quamvis eam custodire non studeant: Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Superius offerre hostiam praecipimur, hic intus adorare jubemur. Prius ne intremus vacui, secundo ne stemus otiosi: ne intretis vacui, afferte Domino gloriam nomini ejus; ne sitis intus otiosi, adorate Dominum in atrio sancto ejus. Quid est adorare, nisi totum corpus nostrum ad pedes prosternere, et summum nostrum ad ejus ima inclinare? Vult ergo Propheta non solum superioribus membris Domini, hoc est praelatis, vos subjici, sed et usque ad novissima ejus membra vos sponte humiliari. Subjecti estote modo omni humanae creaturae propter Deum, et absque dubio adorastis Dominum. Itaque cum hostiis intrate, ingressi adorate. Arripite arctam viam, intrate angustam portam, in habitu religionis, in voto professionis; manete in domo disciplinae, tenete instituta regulae. Si enim intra claustralem disciplinam vos coarctastis, in atrium Domini absque dubio intrastis. Si vero votum professionis facitis, si instituta regulae servatis, hostias Domino admodum gratas obtulistis. Si enim in claustro viventes per omnia humiliter obeditis omnibus, vere adorastis Dominum in atrio sancto ejus.

Sed, inquit aliquis: Ecce unamaliquam congregationem e caeteris eligens, propono promittere stabilitatem corporis mei, sed timeo nimium nimiam levitatem cordis mei. Ecce promitto emendationem morum meorum, sed dura sunt instituta canonicorum. Propono tamen mores emendare, praecipue in castitate, in communione, in obedientia, si non desit gratia. Sed promittens castitatem, quomodo exstinguo libidinem? Timeo nihilominus communionem propter infirmitatem, obedientiam propter superbiam. Bene utique facis desperans de teipso, si tamen non desinas sperare in Domino. Revela ergo Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet (scio) et ipse quidem mentis humanae fluctuationes, et cogitationes vagas repellet.

Sed vox Domini super aquas. Si trepidas de infirmitate, sive pusillanimitate tua, cogita quia vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia. Times elationem mentis et fastus tumidos, sed vox Domini confringentis cedros. Si vero metuis incendia libidinis, maxime autem spiritum fornicationis, agnosce quia vox Domini intercidentis flammam ignis. Ista cogita, ista pertracta. Sed nunc redeamus ad singula. Ecce dicis quia mens tua valde levis, multum instabilis, vaga et profuga ubique se variat, undique fluctuat; quia vult et non vult piger, consilia mutat, voluntates alternat, similis fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Sed qui convertit mare in aridam, facile potest praecipere ut congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Quia saepe ad vocem jubentis Domini hujusmodi carnalium desideriorum reversae sunt aquae, euntes et redeuntes quoadusque siccaretur universa superficies terrae. Quoniam vox Domini super aquas, quantumlibet multas, quamtumlibet magnas. Ad voluntatis enim suae nutum congregat eas in locum unum, et coarctat eas intra metas necessitatis, ut appareat arida, et solidetur propositum bonae voluntatis, quia vox Domini super aquas. Sed si parum creditis verbis, credite vel exemplis. Ecce enim quantos vides te ad religionem praecessisse, et ordinis rigorem rigide tenere, prius quidem instabiles et leves, et tibi admodum similes, nunc in proposito stabiles, in bono constantes: prius mente vagos, studio vanos, nunc vero in disciplina rigidos, in religione fundatos. Sed quomodo, quaeso, id fieri potuit, nisi quia Deus majestatis intonuit super aquas multas? Quid est intonuit super aquas multas, nisi perterruit mentes multipliciter vagas et multum fluxas? exsiccavit ergo in eis Dominus aquam nimiam, et convertit mare in aridam. Qui ergo exsiccavit in aliis aquas multas, non potest exsiccare tuas? Nonne et te tornitruo perterrere poterit, qui cum voluit, super illos intonuit? In illis enim Deus majestatis intonuit, terribiliter insonuit, corda perterruit, et voluntatem mutavit. Tanta autem et tam subita mentis mutatio ad divinae vocis tonitru facta est, ut statim deserentes mundum, sequentes Christum non dubitarent cum ipso transfretare stagnum Genesareth, quamvis insurgerent et saevirent contra ipsos mirabiles elationes maris. Erat enim ventus contrarius eis, flatus videlicet diabolicae suggestionis. Sed surgens Jesus imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Ecce enim quomodo potes videre, non jam nutant, nil jam trepidant, quin potius spiritu ferventes, spe gaudentes, unusquisque eorum exsultavit ut gigas ad currendam viam mandatorum Domini. Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. Aliquando enim tonat ut Deus aliquando vero intonat ut Dominus: quando minatur mala aeterna, intonat ut Deus; quando irrogat mala temporalia, tonat ut Dominus. Solus Deus donare aeterna bona, vel mala potest. Temporalis etiam Dominus affligere corpora potest. Quando ergo vides quoslibet corpore sanos, corde compunctos, mundum relinquere, habitum religionis assumere, scito quia Dominus majestatis intonuit, Deus majestatis eorum corda perterruit; quando quis corporis morbo, vel rerum damno compulsus deserere cogitur vias suas pravas, agnosce quia Dominus intonuit super aquas multas. Si igitur saepe vidisti alios corde compunctos, alios corpore afflictos lubricam vitam deserere, ad ordinem currere, religiose vivere, ad antiquae vitae luxus non respicere, quid est quod amplius timeas de te qui multos tui similes te vides in via Domini praecessisse? Qui super illos intonuit, qui illos perterruit, et in bono solidavit, fluctuationes mentis tuae stabilire poterit, et reprimere cogitationes nihilominus vagas, sicut in eorum cordibus quando voluit Deus majestatis intonuit super aquas multas.

Ecce, inquis (tandem vix animatus verbis, vel exemplis), facio quod hortaris. Sed, si promitto corporis mei stabilitatem, oportet utique et tenere communionem, sed timeo infirmitatem corporis, formido pusillanimitatem cordis. Sum etenim infirmus et pusillus homo, tener et delicatus, utpote in terra suaviter viventium educatus, qui mollibus vestiuntur et epulantur quotidie splendide. Infirmus omnia fastidit, parvulus nova semper concupiscit. Communionem itaque tenere quomodo potero, qui quod alii habent semper fastidio, quod alii habere nequeunt avide concupisco? Herbarum radices, et quaeque vilissima pro deliciis summis computo, tantummodo caeteri non habeant: quaslibet regum epulas nauseo, si mecum omnes in communem participant, et ut quod sollicitat mentem meam totum tibi plenius exponam, cor quam corpus magis deficit, virtute exili, sensu exiguo animus tabescit. Concedo, quia virtus tua exilis, vel nulla; prudentia parva.

Sed vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. Recte quidem qui infirmus est desperat de sua fortitudine; speret tamen de Domino, quia vox Domini in virtute. Qui sensu coarctatur, non praesumat de sua prudentia; sensum autem suum a Domino dilatari postulet, quia vox Domini in magnificentia. Postulet autem in fide qui indiget sapientia, ab eo qui dat omnibus affluenter et non improperat. Noli timere, pusille grex! Dominus virtutem populo suo dabit, quia vox Domini in virtute. Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem; quia vox Domini in virtute. Et si forte jam accepisti fortitudinem, et forte Dominus praecinxit te virtute ad bellum, et induit decori tuo virtutem, sed es adhuc sensu exiguus, et minor ad intellectum judicii et legum, scito quia ad petitionem tuam crescere te faciet Dominus meus sicut arenam maris, et dabit tibi de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam, ut alia capias per intelligentiam, alia erudiaris per experientiam; hinc hauriens de rore contemplationis, illinc instructus ex assiduitate perfectae operationis, et tunc in tanta rerum abundantia crescens, fias magnus, utpote inter deliciarum copias incrassatus, impinguatus, dilatatus. Dilataberis autem ad Orientem et ad Occidentem, Septentrionem et Meridiem, ut plene cognoscas, et perfecte scias quid sit sperandum, quid timendum, quid odiendum, quid amandum, et dabit tibi Dominus latitudinem cordis sicut arenam quae est in littore maris ut tanta sit copia cogitationum bonarum quanta fuit prius multitudo inutilium et vanarum, cum adhuc cor tuum juxta hoc mare magnum mundi hujus per desiderium requiesceret, et amore nimio nimis inhaereret. Dilatato autem corde, cogitationes bonae et sancta desideria cordis super arenam maris multiplicabuntur, et occurrent sponte cogitationes bonae, sicut prius malae sine studio nostro per se oriebantur, et tunc temporis capillus de capite vestro non peribit, quia nec una saltem bona cogitatio coram Deo in oblivionem venit, si tamen sit de capite, et descendat de ratione, vel procedat de recta intentione. Credo autem quia hanc admirabilem commutationem dexterae Excelsi admirantes, ac obstupescentes de te tuique similibus, tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Et vere utique magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes, quia vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. Sed dicis adhuc. In ordine quidem non solum observantur dura, sed et praecipiuntur indigna.

Huc accedit quod sortiuntur praelationem saepe personae viles et penitus contemptibiles, homines stulti et ignobiles, et in terra penitus non apparentes. Sufficeret ad malum ut indigni saltem indigna minime praeciperent, vel qui abjecta imperant, saltem illi abjecti non essent. Nunc autem ad cumulum mali viles vilia cum auctoritate praecipiunt, et praecipiendo non rationem, sed beneplacitum suum attendunt. Quando, putas, ego haec pati potero homo ingenuus, et litteratus, arte strenuus, ingenio clarus? Quando talibus ad talia cor meum inclinabo, vel quando inclinare potero? Gero siquidem cor durum ut lignum, erectum ut cedrum, animum impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Ad haec breviter respondeo, quia: Vox Domini confringentis cedros, et facile reprimit animos elatos, et cito inclinare potest fastus tuos. Fateor quidem quia difficile est valde, imo impossibile camelum per foramen acus transire, cor arrogantia tumidum obedientiae angustum sponte penetrare. Sed quae impossibilia sunt apud homines, apud Deum possibilia, imo facilia sunt. Omnia enim quaecunque voluit fecit in coelo, et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Ubi invenit cor intelligentia lucidum ut coelum, ubi reperit mentem firmam ut terram, si vidit cor amarum et instabile ut mare, si aspexit animum tenebrosum ut abyssum, semper et ubique quidem omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et non solum ad vocis suae tonitruum, sed saepe ad aspectum suum, saepe ad ingressum contrivit montes arrogantiae, incurvavit colles superbiae, et quoties voluit, deposuit potentes de sede. Ad aspectum, inquam, quia aspexit et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi. Ad introitum etiam, quoniam ad ingressus Dei mei, Regis mei qui est in sancto, incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus. Ad vocem autem Domini saepe confractae sunt elationum cedri, quia vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. Aliud est confringere cedros, et aliud est confringere cedros Libani. Neque enim in Libani monte crescunt, vel crescere possunt omnes cedri. Ergo aliae cedri crescunt in Libano, et aliae in quolibet monte alio. Libanus decandidatio interpretatur. Vis scire quae sit ista decandidatio? Sanctorum justificatio ipsa est, eorum dealbatio. Joannis apostoli est ista sententia, non mea: Byssinum, inquit, sunt justificationes sanctorum (Apoc. XIX). Doce me ergo, Domine, justificationes tuas, et super nivem dealbabor. Hujusmodi colore, vel candore superducta erant vestimenta illa Domini mei Jesu, vestimenta illa candida ut nix (Marc. IX), qualia non potest facere fullo super terram. Sed potest hoc fullo coelestis, qui a summo coelo egressio ejus. Mentior si ipse idem non promittit, ubi peccatores admonens ait: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, velut nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. I). Utilis admodum hujusmodi fullonis, grata ejus decandidatio, quia bona justificatio. Talis decandidatio cum excreverit in montem, et attolli coeperit super aliorum montium celsitudinem, cum se quis jam singulariter magnum putaverit, et caeteris quibuslibet sanctiorem se esse crediderit, facile de se gignit magnas magnarum elationum cedros, cum se quadam virtutum praerogativa supergredi arbitratur caeteros. Sed potens est Dominus non solum conterere montes saeculi, sed facile etiam cum voluerit, confringet Dominus cedros Libani. Alia est superbia quae surgit de saeculi vanitate, at alia est illa quae nasci videtur quasi de adepta sanctitate. Illam designant cedri, istam autem cedri Libani. Noviter venisti de saeculo; superbis adhuc fortassis pro litteris tuis, vel forte pro pecuniis tuis; jactas te forsitan pro nobilitate generis; attolleris forsitan pro habiti dignitate honoris: tales talium elationes cedri quidem sunt, sed cedri Libani non sunt; quia de vanitatis nigredine, non de sanctitatis decandidatione surgunt. Sed statim in primordiis bonae conversationis tuae, confringet Dominus saecularium pomparum cedros; quia vox Domini confringentis cedros, et si forte postmodum, ut fieri solet, post virtutum opera quasi de perfecta justificatione surgant quaedam magnarum elationum cedri, addet Dominus et illas confringere, quia confringet Dominus cedros Libani, et idcirco pro illis ponit praesens, non futurum; de cedris vero Libani loquens futurum ponit, non praeteritum. Vox, inquit, Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani.

Vis adhuc melius nosse quae sunt cedri Libani, quas confringere sufficit sola vox Domini? Ecce quis forte parum aliquid jejunavit, paulo plus caeteris vigilavit, lacrymam in oratione fudit: incipit statim se sanctum credere, caeteros in sui comparatione despicere, patrum praecedentium institutis suas adinventiones praeferre. Miratur saepe apud se, cur miracula non faciat, indignatur aliis quod in eis praelationem non accipiat, quod in majori reverentia non habeatur, aliorum invidiae, non suae inertiae deputat. Quod pallidam faciem, non quam politam mentem gerat attendit; imo saepe cum sese foedis titillationibus perturbari, et immunda delectatione foedari persenserit, non propter suam negligentiam, sed quasi ad humilitatis custodiam, haec se perpeti fingit. Unde fit ut contra libidinem quasi humilitatis custodem non evigilet, et humilitatem putat, quod se turpiter foedari non timet, et nescit quam sit detestabilis superbia quod in tanta putredine non se peccatorem, sed alterum Paulum reputet, quasi cui datus sit angelus Satanae, stimulus carnis suae ut eum colaphizet, ne eum multitudo virtutum, vel magnitudo revelationum extollat. Fitque miro, imo miserabili modo, ut sic superbiat, ut tamen luxuriare non desinat; sicque luxuriet, ut tamen superbire non desistat. Quis, putas, sufficit conterere cedros hujusmodi, nisi ille ad cujus vocem confringuntur cedri, qui, cum voluerit confringet etiam cedros Libani? Et ut amplius mireris: Comminuet, ut vitulum Libani. Vere haec est mutatio dexterae Excelsi, rigorem cedri conterere ad similitudinem vituli Libani, et quaelibet tumida corda inclinare ad imaginem humilitatis Christi. Quomodo putas, attritus est propter scelera nostra, non propter peccata sua. Vitulus ille singularis veniens a Libano, de monte umbroso et condenso; quia a summo coelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus, ubi splendet candor lucis aeternae: unde egrediens traxit secum splendorem justitiae; quo regrediens, mortalitate deposita, induit nitorem gloriae; quomodo, inquam putas, comminutus est vitulus ille, nisi quomodo scriptum est: Quia cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philip. II). Qui tradidit semetipsum pro nobis, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Attende, quaeso, magnitudinem humiliationis, immensitatem attritionis. Tormento crucis nihil acerbius, morte crucis nihil ignominiosius. Huc accedit quod patitur sponte sua, adde illud adhuc quod moritur sine culpa propria. Audiat, quaeso, quomodo inclinari debeat qui se ut vitulum Libani comminui desiderat. Asperrima, vilissima, sponte sua, etiam sine culpa sustineat. Nunquam haec tamen aliquis de sua virtute posse praesumat. Speret haec tamen de pietate Domini, cui, suppetit cum voluerit comminuere quaslibet cedros Libani. Quoties ergo videris quoslibet prius de sua correptione furentes, postea in tribulatione gaudentes; prius laetari in explendis suis desideriis, postea gloriari in infirmitatibus suis; prius laudibus suis inflari, postmodum libenter pro nomine Jesu contumeliam pati, scire potes quia comminuit eos Dominus ut vitulum Libani, talem et te exhibere oportet si inflectere cupis rigorem cedri, et humiliari te vis juxta formam humilitatis Christi. Sed ipse te melius docet quam ego. Audi quid dicat, et imitari memento: Quia descendi de coelo, inquit, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI). Ipse voluit facere voluntatem suam, et tu satagis implere voluntatem tuam. Pater tuus praelatus tuus; Christus qui venit, quaesivit implere voluntatem Patris sui, et tu studeas facere voluntatem praelati tui. Ecce vix tandem vitulum invenimus quem in holocausto Domini mactare debemus. Nihil itaque flagrat Domino in odorem suavitatis quam si mactetur Domino vitulus propriae voluntatis.

Interest tamen utrum sit de Libano, an de Carmelo? Alii sunt vituli qui pascuntur in vertice Libani, atque alii qui nutriuntur in pascuis Carmeli. Vitulum Carmeli nutriunt, qui voluntatem suam non deserunt in rebus adhuc carnalibus; vitulos Libani pascunt, qui voluntatem suam sequuntur in studiis spiritualibus: iste quaerit lautiores cibos quam caeteri; vitulum suum impinguat de feno Carmeli. Ille abstinere volens, dedignatur comedere quod caeteri, vitulum suum nutrit in pascuis Libani. Iste forte cupit vestem molliorem: ille usurpat sibi forte prae caeteris habitum hispidiorem, uterque pascua quaerit suo vitulo: sed hic de Carmelo, ille de monte Libano. Denique quidquid propter mollitiem mentis, et teneritudinem carnis agitur, ad Carmelum pertinere videtur; quia Carmelus molle, vel tenerum interpretatur. Quidquid autem quasi pro sanctitate supra ordinis institutum, vel contra praelati consilium insolenter praesumitur, inter armenta Libani juste annumeratur. Vae vobis qui confiditis in vitulo Samariae, qui tanto studio servitis voluntati propriae. In Judaeam venistis, ut quid ad Samariam descendistis propriam voluntatem custodientes et excusantes? An nescitis quia Judaei non coutuntur Samaritanis? Prius a saeculo venientes proprias voluntates vestras confidentes damnabatis; nunc ab illo priore fervore deficientes, proprias voluntates quaeritis, custoditis, defenditis. Sic, sic de Judaeis Samaritani facti estis. In Judaea vitulus propriae libertatis Domino mactatur, in Samaria pro Deo adoratur. Si in Judaea es, vitulum in sacrificio Domini interficis; si in Samaria es, vitulo tuo omnibus viribus tuis servis; si carnis curam in desideriis agis, vitulum tuum de feno pascis; quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. In hoc gloriaris si desideria tua perficis. Non est bona gloria tua. Nonne multo melius, nonne multo rectius ut qui gloriatur in Domino glorietur? An nescitis quia haec est gloria nostra testimonium conscientiae nostrae? Sed mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum.

Chapter 4 of 30