Adnotatio in psalmum CXVII.
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Dicens Propheta vox exsultationis, congrue statim subjecit, et salutis. Habent namque et illi gaudium suum, quamvis perversum qui laetantur cum male egerint, et exsultant in rebus pessimis. Videas perverse viventes, alios gaudentes, alios moerentes. Sed talium vox sive sit gaudii, sive moeroris, non utique vox est salutis, sed perditionis. Similiter in bonis moribus videre licet alios gaudere, alios vero dolere et flere. Sed cur hic adhuc desolantur et dolent, plangunt et moerent cum scriptum sit: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum? Forte qui adhuc agunt poenitentiam, nondum emundaverunt conscientiam, necdum apprehenderunt justitiam. Habent itaque interim vocem moeroris et salvationis, habituri quandoque vocem exsultationis et salutis. Dolete ergo et flete interim qui hujusmodi estis, tristitia enim vestra vertetur in gaudium.
Notandae sunt hae quatuor voces, et a se invicem distinguendae, vox exsultationis et perditionis in perverse laetantibus, vox moeroris et perditionis in perniciose dolentibus, vox moeroris et salutis in poenitentibus, vox exsultationis et salutis in perfecte viventibus. Recte ergo dicitur, vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Vae illis qui hic flere incipiunt, et in futuro nunquam flere desistunt. Vae nihilominus illis qui ad tempus exsultant, ut in aeternum lugeant. Illis, inquam, vae, qui praesentis vitae vel futurae gaudia nesciunt. Istis autem duplex vae, qui et semper lugent bona quae hic perdiderunt, et mala quae hinc recedentes illic invenerunt. Felices et illi qui sic lugent in tempore, ut gaudeant in aeternitate. Felices et illi, imo his multo feliciores, qui in tempore praegustant unde aeternaliter gaudeant. Vox itaque exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. In tabernaculis, inquit. Habitant ergo justi in tabernaculis, non in domibus, quia non habent hic manentem civitatem, qui futuram inquirunt, qui quae sursum, non quae super terram sunt sapiunt. Tabernacula militantium munitiones esse cognovimus, nos quoque quorum vita militia est super terram, militantes, non otio torpentes esse debemus. Quam autem caute, quam strenue pugnandum sit nobis, diligenter nobis est attendendum, quibus est colluctatio, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Pretiosa res valde justitia, et quae adversariorum invidiam cito excitet et eorum erga nos odium acriter inflammet. Haec namque ratio est pugnae, haec est causa victoriae. Ad hoc contra malignos spiritus pugnamus ut justitiam inviolatam custodiamus: dimicant ipsi contra nos, non ut eam sibi acquirant, sed ut ea nobis violenter auferant. Facile autem victoriam sibi de nostra infirmitate praesumunt, pro eo, quod portamus thesaurum hunc in vasis fictilibus. Sed forte minime attendunt quod non sumus confidentes in nobis, sed in ipsius adjutorio, cui dicimus; Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psalm. CXIII). Sed miraris forte, nec immerito tamen, quomodo sibi conveniunt, vel quonam modo convenire possunt praelium et gaudium, vox laetitiae et clamor pugnae. Unde ergo haec tanta laetitia, nisi de frequenti victoria? Vox ergo exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Si miraris, si vis habere unde mireris, mirare potius quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarent decem millia. Nonne et tu cantabis Domino canticum novum, et audietur in tabernaculo tuo vox exsultationis et salutis, cum compleri coeperit in te illa Dei tui promissio: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis? Merito ergo auditur vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Quantum ergo putas gaudebunt in patria, qui sic laetantur in terra aliena? Quanta eis inerit laetitia in domo, qui sic exhilarantur in exsilio? Quid facturi erunt in illa vitae aeternae tranquillitate, quorum gaudium sic exuberat in expeditione? In tantum ut tale, tantumque eorum gaudium non jam valeat coarctari sub silentio, ne in apertum prodeat, et in vocem prorumpat, vasorum utique more, quae cum de infuso liquore plus capere nequeunt, quod desuper infunditur circumquaque diffundunt. Sic nimirum, si illud laetitiae oleum cum cordium vascula repleverit per vocem se effundit, et statim personat vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Chapter 17 of 30