Adnotatio in psalmum XL.
Homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Homo pacis meae. Est homo exterior, et est homo interior, etsi, inquit Apostolus: Exterior homo noster corrumpitur, interior tamen renovatur de die in diem (II Cor. IV). De homine ergo exteriore conqueritur homo interior, et dicit: Homo pacis meae. Quandiu adhuc corpus castigatur, et nondum spiritui plene subjicitur, pugna utique utrinque geritur. Corpore autem castigato, et in servitutem redacto, pax redit, quia spiritui caro acquiescit: et haec est sua spiritus, non corporis, sicut illa qua carni spiritus obtemperat propria est carnis. Suam ergo in sua carne spiritus pacem invenit, quando ei in bonis studiis non contradicit. Unde hic dicit: homo pacis meae. Sed nunquam homo de pace suae carnis confidat, quamvis ejus stimulus quiescat, quamvis ei plenam securitatem promittat, saepe meminerit quid sermo propheticus dicat: Homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. In quo speravi, inquit. Scriptum est: Faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen. II). Quid mirum si de suo adjutorio Adam confidat, quid mirum si in homine pacis suae homo noster interior sperat? Dicat ergo: Homo pacis meae in quo speravi, et addat: Qui edebat panes meos. Alias dicitur: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI), et alibi: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI). Tales panes spiritus habere meruit in valle lacrymarum, in loco quem posuit, quando quis pro peccatis suis dolet, et ea vult, et tamen plorare non valet; solus spiritus panem doloris comedit, caro adhuc tamen talem panem refugit. Quando autem quae homo interior dolet, homo exterior deflet, unum utique doloris panem comedit uterque, et hominem pacis suae spiritus pane suo pascit. Dicat ergo: Homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Dolet, imo conqueritur quod, postquam ei pacem exhibuit, postquam ei spem bonam tribuit, postquam doloris sui panibus participavit, iterum contra se insperate quidem homo pacis suae insurgit, imo jam de tranquillitatis suae statu dicit: Magnificavit super me supplantationem. Scimus majoris reatus esse, post professionis votum peccare. Quotiescunque ergo aliquem sua caro ante votum in peccatum dejecit, toties utique eum supplantavit. Sed quem post factum votum superat, super illum absque dubio supplantationem magnificat. Prius itaque supplantavit, postea supplantationem suam magnificavit.
Chapter 8 of 30