Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXLIII.

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. In manibus operatio, in digitis intelligitur discretio. Sententia trita, et pene nemini ignota. Sunt autem manus duae, et unicuique digiti quinque. Manus vero alia dextera, alia sinistra, quandoque per dexteram operatio bona, per sinistram intelligitur operatio mala. Quale est illud, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Quandoque in utraque manu non nisi bonum exprimitur, cum per Prophetam dicatur: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis (Psalm. LXXIII). Neque enim ex malo opere diceret se Propheta Deum quaerere, vel crederet se posse invenire. Est autem, ut in commune novimus, dextera fortior, sed sinistra lenior. Ad dexteram ergo pertinent opera fortitudinis, ad sinistram officia mansuetudinis. Ad dextram rigor severitatis, ad sinistram lenitas pietatis. Ad dextram denique exercitia justitiae, ad sinistram impendia misericordiae. Dextera vero modo per seipsam operatur, modo ex sinistra adjuvatur. Operatio autem solius sinistrae admodum rara, et penitus infirma, nisi forte in his quae naturae ordinem confundunt, et de sinistra dextram faciunt. Justitia alia cogens, alia permittens, justitia cogens est, quae nisi ad unam partem omnino accommodari non potest. Quaedam enim ex aequitate justitiae ita exiguntur, ut omnino nisi injuste non praetermittantur, et quaedam sic prohibentur, ut nunquam nisi illicite usurpentur. In his autem omnibus cum ea juste exsequimur, quasi in sola dextera operamur. Sunt autem et alia quaedam quae et juste fieri, et misericorditer possunt relaxari; et item alia e converso, quae et juste praeteriri, et misericorditer possunt exerceri. In his autem misericordiae operatio locum habet, et quantum justitia permittens patitur, exercere se valet. Semper tamen in his quae pie impendit, vel venialiter remittit, illud maxime caveat, ne justae aequitatis metas excedat. Quando ergo misericordiae opera ita exsequimur ut a justitia non recedamus, quasi in utraque manu operamur. Quando ergo ipsa justitia ex misericordia conditur vel temperatur, dextra quodammodo, quasi ex sinistra adjuvatur, quemadmodum invenitur scriptum: Quoniam misericordia superexaltat judicium. Ecce de manibus, modo de digitis videamus.

Utraque manus digitis distinguitur, vel ornatur, et tam justitiae quam misericordiae operatio ut utilis et ordinata sit discretione moderatur. Sunt autem digiti quinque, et discretionem quidem possumus quinque gradibus distinguere. Primus discretionis gradus est dijudicatio, secundus deliberatio, tertius dispositio, quartus dispensatio, quintus moderatio. Primum namque est dijudicare, et per discretionis examen quaerere quid sit licitum quidve illicitum. Sed quia illa quae licita sunt, non statim omnia expediunt, restat secundo loco ad consilium confugere, et multa deliberatione investigare in his omnibus quae licent quid expediat, vel quid omnino non expediat. Quaesito et invento quid licenter et utiliter faciamus, incumbit adhuc agnoscere in rebus utilibus quid, quomodo, vel quo ordine facere debeamus. Ordine gerendorum disposito atque praefixo, oportet saepe pro vario rerum eventu ad dispensationis gratiam confugere, et secundum occasionum opportunitatem aliquid de propositi nostri rigore et dispositionis nostrae ordine demere vel mutare; quoniam humana dispositio atque divina non semper in eumdem finem concurrunt, nec ad eumdem exitum usquequaque conducunt. Ultimum autem est in omnibus quae ordinate et circumspecte agimus, modum congruum non ignorare, cognitum vero cum omni diligentia et longanimitate custodire. Primum itaque est dijudicationis, secundum deliberationis, tertium dispositionis, quartum dispensationis, quintum moderationis. Per dijudicationem siquidem licita ab illicitis secernimus; per deliberationem inter tot licita utilia ab inutilibus eligimus; per dispositionem juxta electionis modum cuncta in ordinem redigimus, per dispensationem pro rerum eventu temporum opportunitati cedimus; per moderationem in omnibus quem decet operum modestiam servamus. Dijudicatio itaque discernit inter licitum et illicitum, deliberatio inter commodum et incommodum, dispositio inter ordinatum et inordinatum, dispensatio inter opportunum et importunum, moderatio vero inter moderatum et immoderatum. Dijudicatio est, quae cuncta in judicium adducit, et segregans bona a malis per illicita nos effluere non permittit. Deliberatio quae nihil inconsulte agit, et quae semper nos a rebus supervacuis restringit. Dispositio est, quae cuncta inconfuse agit, nihilque penitus inordinatum relinquit. Dispensatio est, que supervenienti occasioni cedit, et humanae infirmitati consulens, humanam dispositionem divinae, dispositioni frivolae resultare non permittit. Moderatio est, quae modum custodit, et in quibuscunque agendis modestiae metas praeterire non sinit.

Notandum autem quod discretio quandoque stricte accipitur, et tunc nihil aliud quam quod superius dijudicationem diximus intelligitur, ut sint quinque gradus prudentiae: Discretio, deliberatio, dispositio, dispensatio, moderatio. E contrario autem saepe deliberatio largius accipitur, ut subsequentia in se membra includere videatur. Quis enim dicat ad deliberationem usquequaque non pertinere ordinem, recompensationem, modum in agendis, mutandis, consummandis quaerere et invenire? Secundum hanc acceptionem prudentiae videntur inesse tantummodo membra duo, discretio videlicet atque deliberatio. Sic sane verborum inopia facit nos eorum significationem modo extendere, modo restringere, vel alio quolibet modo mutare. Sed videamus modo quomodo, vel quam apte respondeant quinque digitis superius assignatis quinque gradus discretionis non solum numero vel ordine, sed et quadam qualitatis suae proprietate. Primus digitus pollex, secundus index, tertius medius, quartus medicus, auricularis autem ultimus, et minimus. Vide ergo quomodo solus pollex caeteris omnibus virtute et positione respondet, quomodo cunctos praecedit atque praepollet, unde et nomen habet. Sic sane dijudicationis examen debet et solet primum locum tenere, caeterisque omnibus exercitationis usum et locum tribuere vel administrare. Nam, nisi discretionis judicium praecedat, et licita ab illicitis secernat, caeterorum quodlibet non habet quod agat. Sola enim licita licite electionem accipiunt, ordinem exigunt, recompensationem admittunt, mensuram requirunt. Electio autem ad deliberationem, ordo ad dispositionem, recompensatio ad dispensationem, mensura vero pertinet ad moderationem. Vides certe quomodo dijudicationis censura caeterorum quorumlibet officia praecedit atque praecellit. Quando aliquid ostendere volumus, indice utique hoc facere consuevimus. Vide ergo ne forte indicis officium vel locum deliberatio teneat, quae semper quid nobis faciendum sit sua electione ostentat. Nam, quamvis licitum aliquid esse discernimus, non tamen idcirco statim et faciendum putamus. Non enim quidquid licitum est, pariter et prodest. Sed quod veraciter utile esse deliberatio probat, simul et faciendum esse nemo ignorat. Sic utique dum quo facto opus sit quotidiana deliberatione indicatur, indicis officium ipsa nostra deliberatio explere videtur. Debet autem ad indicis similitudinem, secundum locum deliberatio tenere, et dispositionem dispensationemque simul, et moderationem praecedere. Ea namque quae inutilia, et idcirco vitanda sunt, dispositionis, dispensationis moderationisve officia non requirunt. Proximum locum post indicem medius tenet, sic et deliberationem semper dispositio subsequi oportet. Nam illa utique quae per deliberationem eligimus, statim per dispositionem ordinare debemus. Medius autem digitus ille dici solet, qui inter caeteros medium, et summum locum tenet. Moris autem est rectorem medium et summum locum tenere. Inter eos utique eis solent a dextris et a sinistris assistere vel assidere; inter eos, inquam, quorum solent officia disponere, mysteria ordinare. Sic sane dispositio veluti rectoris officio, vel loco fungitur, dum ejus ministerio omnis operum nostrorum ratio ordinatur. Regentis et praeeminentis officium gerit, quae omnia seriatim circa se ordinat atque disponit, sine cujus nutu nihil in actu prodire habet, nihil ad affectum exire oportet. Indicem et medium medicus sequitur, et deliberationem simul et dispositionem saepe dispensatio comitatur. Superveniente occasione et in idipsum urgente, multum diversa saepe ex dispensatione agimus ab his quae prius deliberavimus, aliquando autem et alio ordine quam disposuimus. Dispensationis igitur officio saepe agitur, ut tam nostra deliberatio quam dispositio meliori exitu concludatur. Debet itaque utramque sequi, per quam oportet, cum necesse fuerit, utramque corrigi. Infirmis autem membris atque medendis palpandi gratia medicus maxime adhibetur, indeque absque dubio quasi pro medendi officio, hoc nomen sortitur: et quid aliud, quaeso, dispensatio quam morbida nostra palpat, dum infirmitatis nostrae modum forti examinatione pensat, ut meritorum nostrorum dispendiis digna recompensatione respondere sciat, et medici officium explere valeat? Manus nostra in minimum digitum desinit, et moderatio quidem omni opportuno operi congruum modum imponit. Hic est ille digitus, qui auricularis dicitur, pro eo sane quod caeteris omnibus accommodatius purgandis auribus ingeritur, et ille absque dubio ob auditionis aurem purgatam, et ad audiendum paratam gerit, mandatisque divinis melius obaudit, qui in omnibus quae agit, dignas moderantiae metas observat.

Hos quinque quales distinximus discretionis digitos utraque manus habere debet, et tam justitiae, quam minime operatio, his sane prudentiae gradibus ordinari oportet: Si nos, inquit Apostolus, dijudicaremus, non utique judicaremur (II Cor. XXI). Attende, obsecro, quam utile dijudicationis officium sit, quae nos in conspectu judicis judicio absolvit. Ad deliberationis consilia nos mittit qui dicit: Omnia fac cum consilio, et nunquam poenitebis (Eccli. XXXII). Noverat sane quia quibus omnia licent, non tamen et aequa omnia expediunt. Dispositionis ordo in operibus nostris cogita quam necessarius videatur, quandoquidem in sermonibus nostris etiam observandus proponitur: Jucundus, inquit, homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI). Dispensatorum, et eo ipso dispensationum proprietatem, vel officium expressit qui ait: Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV). Ad moderationis modestiam admoneris, cum audis, et legis: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus (Philip. IV). Puto autem quia nihil firmiter, nihil fideliter et ad meritorum retributionem tenetur, quod in his quinque dijudicationis videlicet, et deliberationis, dispositionis, dispensationis, moderationisque digitis non restringitur, sive justitiae, sive misericordiae, seu forte utriusque manibus efferatur. Ecce de digitis, ecce de manibus, pro ejusmodi psallentem advertimus, cum audimus: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Studeamus et nos in his manibus vel digitis fortiter et prudenter agere, ne nos pudeat cum Propheta pari voce psallere. In manibus constanter, in digitis agamus prudenter. Manus ad constantiam, digiti ad prudentiam. Caveamus sollicite ne rigor justitiae nos usque ad crudelitatem agitet, vel misericordiae lenitas nos usque ad dissolutionem emolliat. Omnis autem justitiae, vel misericordiae exordinatio, imo qualiscunque transgressio aut ex concupiscentia oritur, aut ex ignorantia procreatur. Ab illa vitia surgunt, ab ista errores originem trahunt. Vitia saepe operationis nostrae manus enervant, et errores nihilominus discretionis nostrae digitos foedant. Vitia itaque manus, manus vitia oppugnant; errores digitis, digiti erroribus rebellant. Sed utrorumque congressus victoriam de ejus virtute speramus, cui in Propheta psallimus: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Manus, inquam, ad praelium contra congressum vitiorum, digitos ad bellum contra incursus errorum.

Chapter 27 of 30