Adnotatio in psalmum LXXIV.
Quia calix in manu Domini vini meri plenus misto, et inclinavit ex hoc in hoc: Verumtamen faex ejus non est exinanita. Si diligenter attendimus, tria in hoc Domini calice invenimus, merum, faecem, mistum. Nam si faex de calice non esset, faex ejus (hoc est calicis) non dixisset: et videtur quidem in his verbis quaedam contrarietas esse, imo quiddam omnino impossibile videntur verba proponere. Nam si habet hic calix vinum merum, quomodo, quaeso, continet faecem et mistum? Nam si forte quis dicat eum habere vinum merum in summo, faecem in imo, mistum vero in medio, contradicit ei qui dicit eum plenum misto. Sed ad diversa tempora referri potest, quod de hoc calice Domini dictum est. Merum itaque vinum calix iste habuit, unde et eum calicem vini meri appellavit, quomodo cophinum stercoris canistrum azymorum (ex eo quod unumquodque in se continere soleat) Scriptura appellare consuevit. Sed quia non dicit eum plenum mero quemadmodum postea plenum misto, simul cum prius vinum merum, et faecem continere recte utique dicere possimus, sed vinum merum in summo, faecem in imo. Nam hoc in vasis vinariis quotidie videmus. Calix ergo vini meri dicitur, ut quid in se prius habuerit evidenter ostendatur: sed cum plenum misto eum postmodum Scriptura dicat, manifeste innuitur quid in se modo contineat. Satis patet per se quam convenienter dictum sit, faex ejus, non calix faecis, cum tamen calix meri prius dictus sit: haec juxta expositionem litterae praelocuti sumus. Nunc quid in his verbis mysticum lateat quaeramus. Calix Domini, justitia, vinum merum, jucunditas sola, faex amaritudo summa, mistum, juncta simul, et permista bona et mala. Merum aeterna felicitas, faex sempiterna infelicitas. Mistum ex prosperis et adversis temporalis mutabilitas. Haec omnia ex Domini calice propinantur, quia a justo Creatore nil nisi juste agitur, et a justo rectore, omnia juste moderantur. Calicem itaque in manu Dominus tenet, quia cum sit Dominus cui nemo audeat dicere, cur ita facis, in nullo opere suo metas aequitatis excedit. Hic est ille calix in quo bibit Dominus meus, non ille Joseph Aegypto tantum praelatus; sed ille cui data est omnis potestas in coelo et in terra. Ex hoc ergo bibit, quia illud ei suaviter sapit. Illud enim admodum delectat quod justitia commendat. Hic est calix in quo augurari solet, quia justitiae suae examine etiam occulta nostra pensat. Hunc calicem in manu tenet, quia justitiam suam in opere exercet. Alii quidem hunc non in manu, sed ut ille Benjamin in sacculo portant, quia quid justum sit scientia apprehendunt, sed quod per memoriam tenent, in opere non ostendunt. De hoc (quem diximus) Domini calice, primum inebriata est angelica natura, postea potata, quandoque autem inebrianda natura humana. Habuit enim, ut superius dictum est, hic calix faecem: et vinum merum, simul quidem, sed non permixtum. Nam vinum merum in summo, faecem autem habebat in imo. Facta est ergo angelica natura, et ex hoc calice potata. Aliis namque per culpam cadentibus et confirmatis in malo, aliis per gratiam stantibus, et confirmatis in bono. Utrique ex uno divinae justitiae calice potati sunt. Sed illi de faece, isti de vino mero sufficienter inebriati sunt, facta postmodum humana natura, similiter et ipsa de Domini calice bibitura. Sed quia ipsa per culpam cecidit, de vino mero potare digna non fuit. Quid ergo faciet justus et suavis Dominus? Scit ipse quid faciat, cujus sapientiae non est numerus. Quia ergo peccavit, de vino mero ei non dedit, quia autem alio impellente per negligentiam cecidit, de faece eam inebriare misericorditer noluit. Moto ergo calice faecem cum vino permiscuit, et ex eo usque modo plenus misto permansit. De hoc ergo misto homo potatur: nam ab initio usque ad finem saeculi ejus sors per prospera et adversa assidue variatur. Quia calix in manu Domini plenus misto. Quantumcunque quis hic floreat, necesse est ut aliquam amaritudinem sentiat, quia calix in manu Domini plenus misto. Item quantumcunque quis in hac vita dejicitur, omnino aliqua quandoque consolatione relevatur, quia calix in manu Domini plenus misto. Si igitur in omnibus, et usque in finem saeculi haec vicissitudinum alternatio custoditur, manifestum est, quam recte calix Domini misto plenus esse perhibeatur. Si igitur perturbaris, noli deficere; si consolaris, noli securus esse. Quia inclinavit ex hoc in hoc. In die malorum memento bonorum, et in die bonorum memor sis malorum, quia inclinavit ex hoc in hoc. Ecce video vas irae perfusum ex Domini calice, et repletum amaritudine. Evacuatur iterum vas irae de quo plenum erat, et repletur ex eo vas misericordiae. Cur hoc, obsecro, nisi quia ille qui calicem tenet inclinavit ex hoc in hoc? Iterum respicio vas irae repletum oleo temporalis laetitiae, et ducit in bono dies suos, et habet interim quae ad pacem suam sunt, et subito inclinatur, et quo repletum erat effunditur, et eodem laetitiae oleo vas misericordiae perfunditur, et laetatur qui prius dolebat, et contristatur, qui prius gaudebat, et durat haec rerum alternantium varietas quandiu ille, qui calicem tenet non cessat inclinare ex hoc in hoc, et non invenitur usque hodie, qui in hac vita de Domini calice inebrietur vino mero, quia calix in manu Domini plenus misto. Nunquam hic sola laetitia, nunquam hic sola tristitia, quia sive in summo, sive in imo calicis permista sunt ista. Vide pisces in aqua pluvialibus undis turbata, sive ascendant, sive descendant sursum et deorsum, nil nisi turbidum inveniunt, nil nisi turbidum bibunt. Sic homines ascendunt usque ad coelos et descendunt usque ad abyssos, et ubique bibunt de turbido, quia calix in manu Domini plenus misto. Calix enim Domini adhuc in motu, et idcirco purum facere non potest. Quandiu enim calix movetur faex non descendit, sed permiscetur, et inde mistum efficitur. Vis scire quomodo calix hic in motu sit, ut merum propinare non possit. Angeli quidem quia isti in bono, illi in malo confirmati sunt, impermistum utique alii merum, alii faecem biberunt; et sicut mali melius non exspectant, sic boni quidem quod semel acceperunt amittere non formidant. Sed quia justitia in hominibus necdum fixa est, et pars neutra in neutro confirmata est, calix assidue movetur: nam in nemine adhuc justitia immobilis figitur. Nam qui injustus est potest converti, et qui justus est potest perverti. Item qui bonus est potest fieri melior, et qui malus est potest fieri pejor. Nam qui sordidus est, potest adhuc sordescere, quod est in calice ad inferiora descendere. Similiter qui justus est, adhuc potest justificari, quod est ad superiora calicis efferri, et quousque hoc fit, non bibunt nisi de turbido, quia calix in manu Domini plenus misto. Verumtamen faex ejus non est exinanita, quamvis modo permista sit cum vino mero, et calix plenus misto; faex tamen ejus non est exinanita. Nam postquam omnia consummabuntur, et sicut modo angeli, tandem homines, hi in bono, illi in malo confirmabuntur, calix moveri desinet, et faex ad calicis ima descendet, et erit vinum merum in summo, et sola faex remanebit in imo, quia faex ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terrae qui non timent in suis peccatis perseverare. Bibent autem boni tunc de vino mero; sed soli mali de sola faece, ut nulli deinceps bono sit male, et nulli malo sit bene.
Chapter 10 of 30