Adnotatio in psalmum LXXX.
Cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat audivit. Si Aegyptus tenebrae interpretatur, quid aliud est Aegyptum deserere quam discussis ignorantiae tenebris in lumine veritatis oculos intelligentiae figere? Toties Aegyptum deserimus, quoties rerum temporalium obliti, contemplationis radios in aeternitate figimus. Sed qui Aegyptum deserit, citius linguam quam non noverat audivit. Quia cum divinae contemplationi spretis exterioribus omnibus vacamus, nunc ex angelica revelatione, nunc ex divina inspiratione coelestis sapientiae secreta percipimus. Lingua ignota, revelatio angelica; lingua incognita, aspiratio divina: Si linguis hominum, inquit Apostolus, loquar et angelorum (I Cor. XIII). Quemadmodum igitur lingua hominum, ita et lingua angelorum. Hanc utique linguam audire non possunt qui curis saecularibus pressi, nil nisi tenebras aspiciunt. Mundi ergo tenebras deserat, qui coelestis sapientiae notitiam desiderat. Nam si ab exterioribus operibus per amorem et cogitationem recedimus, internae aspirationis vocem citius audimus, sicut de Israel scriptum est: Quia dum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat audivit (Psal. LXXX). Quam linguam quanto quis saepius audit, tanto in coelestis sapientiae cognitione plus proficit.
Chapter 11 of 30