Adnotatio in psalmum XXV.
Judica me, Domine. Vellem scire qualis ipse sum, sed vix de meipso vera discernere possum. Amor namque privatus quem erga meipsum habeo, aufert mihi verum judicium de meipso. Judica me ergo, Domine, qui veraciter nosti me. Tu mihi dicis de te, quia ego sum veritas; et ego scio, quia omnis homo mendax. Parum itaque mihi de meipso credo, utpote homini mendaci, timens ne, si meipsum judico, mentiatur iniquitas sibi. Tu rectius hoc facis qui verax es. Tu melius hoc potes qui veritas es. Intret ergo veritas in cor meum, verum contra me perhibeat testimonium, verum de me proferat judicium. Judica me ergo, Domine; indica mihi, obsecro, qualis sum, Domine; tu veram de me profers sententiam, ego ipse de meipso exerceo vindictam. Vel si forte in me per poenitentiam deleta est culpa, ostende mihi quid adhuc mihi desit de perfecta justitia. Utiliter enim me coram meipso judicas, si qualis apud te sim mihi manifeste indicas. Judica me ergo, Domine, quoniam in innocentia mea ingressus sum. Tu intus eras, ego foris eram, et idcirco vocem tuam audire non poteram. Extra eram, dum exteriora quaerebam, dum exteriora cogitabam. Sed jam unus ex his factus, qui convertuntur ad cor, festinavi implere illud praeceptum quo dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI). Et ecce, Domine, jam intus sum, vide qui intus es; quoniam in innocentia mea ingressus sum, ut te audire possem, ut tecum loqui possem, idcirco ad te ingressus sum et ecce jam intus tecum sum. Loquere ergo, Domine, quia audit servus tuus. Paratus sum audire quid jam loquatur in me Dominus Deus meus. Qui enim extra sunt, qui adhuc exteriora diligunt, qui sola exteriora cogitant, vocem tuam audire nequeunt. Alii extra sunt per cogitationem et dilectionem, alii autem per solam cogitationem. Similiter quidam intus sunt sola cogitatione, alii vero pariter cogitatione et dilectione. Nam qui vanitatem cogitat et vanitatem amat, extra utique est, non solum per cogitationem, sed etiam per dilectionem. Sed qui exteriora inviti ex dispensationis officio administrant, sed tamen exteriorum curam non tam amant quam tolerant, isti quidem quamvis intus sint per dilectionem, coguntur quidem exire saltem per cogitationem. Quidam sunt qui tam curiose quam studiose veritatem quaerunt, veritatem tamen non diligunt. Et isti quidem quasi intus sunt per studium veritatis, intus tamen ipsi non sunt per amorem virtutis. Sed qui veritatem quaerunt et veritatem diligunt, per cogitationem pariter et amorem intus sunt. Si ergo, Domine, sola interiora cogito, si sola interiora diligo, constat ergo profecto quia amplius exterius non sum, patet quia tecum intus sum. Judica ergo me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Procul dubio si innocens non essem, ad te intrare non praesumerem, in conspectu tuo apparere non auderem. Si innocens non essem, inspirationis tuae vocem audire non possem, vel potius non auderem. Et idcirco observabo me ab iniquitate mea, ut possim audire verba tua, ut non trepidem apparere in conspectu tuo, ut frui merear colloquio tuo. Sciens utique quia non privabis bonis eos qui ambulant in innocentia, fiducialiter ad te ingressus sum in innocentia mea. Scio quia major, scio quia pejor est corruptio mentis quam corporis; imo saepe sanamur intus, dum percutimur exterius, et idcirco ut vere innocens essem, animas laedere vitabam. Alterius animae nocere poteram per pravum exemplum, meam autem necare etiam poteram per solum pravitatis consensum. Sed studui innocens esse ut auderem ad tuum judicium venire; et nunc judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Quidquid potui in me judicio proprio malum deprehendere festinavi corrigere, nunc autem tu judica me, Domine. Quantum ad judicium meum jam innocens appareo, sed mihi de me satis credere non audeo, et idcirco, obsecro, judica me, Domine. Innotesce mihi qualis lateam apud te. Interim quoad potui innocentiam servavi, sed meam forsitan, non tuam. Innocentia enim erat secundum arbitrium meum, sed forsitan vera non erat secundum judicium tuum. Et ecce judica me, Domine, quoniam in innocentia mea ingressus sum. Et in Domino sperans non infirmabor. Adam intus erat, et sanus erat; sed tamen sanitatem servare non potuit. Infirmatus intus permanere non potuit, quia in se, non in Domino speravit; ego autem in Domino sperans non infirmabor. Diabolus non solum in intimis, sed etiam in summis bonis conditus stabat, et tamen sanitatis suae firmitatem quam a conditione acceperat, diu servare non poterat, quia in sua fortitudine, non in Domini pietate sperabat. Ego autem in Domino sperans non infirmabor. Uterque intus erat, uterque sanus erat; ambo postea infirmi erant effecti, ambo postmodum foras ejecti; unus e coelo, alter de paradiso. Nam uterque praesumebat de seipso. Ego autem in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Ego foris eram, ego infirmus eram; nunc autem ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor: ipsi sani, ipsi intus; ego foris, ego infirmus. Nunc autem ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, et introgressus in Domino sperans non infirmabor. Non me latet, Domine, quantus labor sit intus permanere, in interioribus perseverare; credo tamen quod in Domino sperans non infirmabor. Et quidem difficile fuit ab exterioribus ad interiora mentem revocare, durum valde de rebus visibilibus ad invisibilia penetrare. Sed multo forte difficilius erit in illis diutius permanere, sperans tamen in Domino non infirmabor. Filii Israel vix post multa tempora atque pericula terram repromissionis intrare potuerunt, et tamen sine multo labore, sine magna fortitudine, eam sibi postmodum defensare non valuerunt. Vix tandem terram lacte et melle manantem tetigi, sero contemplationis dulcedinem degustare merui, et jam contra me hostium invidiam, inflammari vehementius intueor; certus tamen sum quia in Domino sperans non infirmabor. Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem, quanto magis non timebunt infirmitatem? In Domino ergo sperans non infirmabor.
Proba me, Domine, et tenta me. Duo sunt, facere bona, et declinare mala. Proba me ergo, Domine, utrum paratus sim ad bona facienda; tenta me utrumnam cautus sim ad mala devitanda. Proba me, Domine, et tenta me. Proba per adversa, tenta per prospera, proba me, Domine, et tenta me. Duo item sunt quae hominem perfectum efficiunt, virtus et sapientia. Utrumque desidero, quia ad perfectionem suspiro. Proba me ergo, Domine, et tenta me. Per probationem proficimus ad virtutem, per tentationem erudimur ad veritatem. Probationibus exercetur virtus nostra, tentationibus instruitur prudentia nostra. Proba me, Domine, et tenta me. Ure renes meos et cor meum. Scis quia concupiscentia aliquando surgit ex vitio carnis, aliquando descendit ex vitio mentis. Ure ergo renes meos et cor meum. Ad exstinguendam pruriginem carnis ure renes meos, ad exstinguenda desideria cordis ure cor meum. Ure renes meos ad consumendum pruritum carnis; ure cor meum ad exsiccandum fluxum mentis. Ure renes meos et cor meum, ure carnem meam et mentem meam. Ure carnem igne tribulationis, ure mentem incendio compunctionis. Caro conteratur, cor compungatur. Caro affligatur labore, cor afficiatur dolore; utrumque concremetur, utrumque purgetur. Ure renes meos et cor meum: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Nil tamen praesumo de fortitudine mea, sed de misericordia tua non confido in sapientia mea, sed in misericordia tua, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Scio quia hostis meus fortior me est, scio quia callidior me est; mihi tamen timendus non est, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Scio quidem quia potentior, quia prudentior. Sed super inimicos meos despexit oculus meus, quantum misericordia tua ante oculos meos est. Proba, tenta, ure renes et cor. In his omnibus nil trepido, nil metuo quantum misericordia tua ante oculos meos est. Scio quantum diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Scio nihilominus quia fidelis Dominus, qui non patitur nos tentari ultra quam ferre possumus, sed faciet, cum tentatione simul proventum, ut possimus sustinere. Pugnare ergo non refugio, quia vincere spero, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Ante oculos meos est, quia eam agnosco; ante oculos meos est, quia ad eam respicio. Oculus providentiae, oculus intelligentiae; uterque dirigitur, uterque figitur in te, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Quia illam cogito, quia illam cognosco, misericordia tua ante oculos meos est. Quia in illa spero, quia ad illam suspicio, ante oculos meos est. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est et complacui in veritate tua, non in virtute mea, sed in veritate tua; non in sanctitate mea, sed in veritate tua. Non enim confido de meritis meis, sed praesumo de promissis tuis, quoniam complacui in veritate tua. Tu mihi promisisti; tu ab aeterno praedestinasti; mentiri non potes quia veritas es: quae promisisti, implere potes; quae praedestinasti, adimplere debes, quia verax es. Si talis sum qualis ab aeterno praeordinatus sum, tibi placere debeo; imo scio quia placeo, et si nondum talis sum, placeo tamen apud te, quia talis futurus sum, quoniam complacui in veritate tua. In veritate tua placeo tibi, in veritate tua placeo mihi, quoniam complacui in veritate tua, et tibi, et mihi. Placuit, inquam, mihi non in adulatione aliena, non in elatione propria, sed in veritate tua. Non secundum os loquentium iniqua, non secundum cor fingentium falsa, sed complacui in veritate tua. Si mundus sum corpore, si purus mente, tunc scio quia complacui in veritate tua. Si justa sunt opera, si casta desideria, vere complacui in veritate tua. Si placeo interius, si placeo exterius, complaceo in utroque, complaceo undique. Philosophi gentium virtutem colunt, sed vera non credunt: quorum et si opus placet, fides displicet, et idcirco ipsi complacere non possunt qui fidem veram despiciunt. Falsi Christiani fidem habent, sed fidei opera non habent; in uno placent, in altero displicent, et idcirco vel ipsi complacere nequeunt. Ego si utrumque habeo, scio vere quia tibi complaceo. Ad neutrum tamen attingo per meipsum, neutrum ex meipso habere possum. Sed quis me hoc docuit, nisi veritas tua? Et ob hoc complacui in veritate tua. Docuit me veritas tua bona mea esse bona tua, mala mea esse peccata mea, et complacui in veritate tua. Erudivit me veritas tua ascribere mala mea mihi, attribuere bona mea tibi, et idcirco complacui in veritate tua. Didici quia per me surgere non possum; cognovi quia sine te stare non possum: credo et confiteor quia tu es qui operaris in me, et velle, et perficere pro bona voluntate tua, et ob hoc complacui in veritate tua.
Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introivi, odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Tria sunt quae odivit, quartum detestatur anima mea, vanitas, iniquitas, malignitas: tria haec valde odibilia. Impietatem vero quae in Deum est, omnino exsecratur anima mea. Inutilis vanitas, mala iniquitas, pejor malignitas, pessima impietas. Vanitas contemptibilis, iniquitas odibilis, malignitas abominabilis, impietas detestabilis. Curam corporis nimiam habere, carnem in desideriis carnis fovere, cibo vel somno nimis indulgere, ornatum in vestitu quaerere, totum hoc vanitas est, quia totum hoc vanum est. Sua avare retinere, aliena avide quaerere, quae auctor omnium omnibus voluit esse communia in privatam potestatem redigere, quae nobis ab aliis fieri volumus illis nolle impendere, minime quidem aequum est, quia totum hoc contra aequitatem est, quia totum hoc iniquitas est. Odium in corde retinere, ultionem de inimicis quaerere, de inimici ruina gaudere, in alienis bonis ex invidia tabescere, totum hoc malitiosum est, totum hoc malignum est, et idcirco mihi placere non potest, quia totum malignitate plenum est. Murmurare, blasphemare, justa judicia Dei reprehendere, cor contra Deum in superbiam erigere, in Dei donis propriam gloriam affectare, totum hoc impium est, totum hoc pium cor recipere non potest, quia totum hoc impietas est. Et aliter sentire quam pium tam bonum est. Contemnenda itaque vanitas, odienda iniquitas, damnanda malignitas, exsecranda impietas. Vanitatem persuadet nimius amor sui, iniquitatem subinfert inordinatus amor mundi, malignitatem generat odium proximi. Impietatem autem nutrit contemptus Dei: curis siquidem carnis incumbere, vanum; in mundi gloria caeteros velle praeire, iniquum; inimicitias in proximos exercere, malignum; contra Creatorem suum superbe insolescere, impium. Gula et luxuria vanitatem suggerunt, quia vanum est quod quaerunt, vanum est quod diligunt; quia haec in naturae usus superfluos apparatus requirit, illa in luxus, et risus, et jocos ineptum animum dissolvit. Avaritia iniquitatem accendit, dum quae ab auctore uno omnibus communia sunt in singularem proprietatem redigit. Dum enim quod ab aliis sibi fieri optat aliis ipsa improbe negat, contra aequitatem peccat. Iracundia et invidia malitiam generant, malignitatem inflammant. Quia dum haec furit in laesione propria, illa uritur in felicitate aliena. Utraque malitiose agit in eo quod proximi sui haec in malo hilarescit, illa in bono tabescit. Ex tristitia sive superbia impietas succenditur, quae utraque improbo ausu divinae bonitati derogare convincitur. Nam acedia saepe contra Dei flagella murmurat. Superbia vero quidquid de Dei dono accipit, ad propriam gloriam usurpat. Tristitia enim dum a Deo corripitur, non conscientiam propriam, sed Dei justitiam accusare nititur, quodque illi Deus ad ejus correctionem, et quasi quemdam specialium morborum medicinam parat, illa ad ejus contumeliam retorquere non trepidat. Quid, quaeso, tam impium, quid a vera pietate tam alienum? Superbia vero, dum dona suis meritis vel viribus arrogat, quantum in se est, glorificantis gloriam evacuat; et hoc ipsum quam impium sit quis digne describit? Vanitatem itaque vitare volens, non sedi cum consilio vanitatis, et quia iniquitatem declinare studeo, cum iniqua gerentibus non introibo. Malignitatem autem amare non possum, et idcirco odivi ecclesiam malignantium. Fateri autem oportet quod verum est, quia veniunt saepe ad mentem meam cogitationes innumerae, et surgunt affectiones multae, et sollicitant me de cura corporis, et suggerunt multa de usibus necessitatis. Conveniunt ibi quasi ad consulendum, veraciter autem ad decipiendum, et congregantur consiliarii multi et consiliatores vani, imo deceptores veri. Congregantur autem quasi in concilium unum, et quasi ad quaerendum consilium bonum, et dantur in commune consilia multa, sed inutilia et vana; quia concilium vanitatis est, et totum eorum consilium de vanitate est. Suadent sumere vinum propter stomachum, somnum extendere propter cerebrum, carnem fovere ne tabescat, corpus recreare ne deficiat, abstinentiam aliquantum relaxare, quieti parumper indulgere, et in hunc modum agitur de cura corporis, cura superflua! et de vanitate ventilatur quaestio vana, et super hujusmodi inutili negotio consumitur saepe dies integra. Sed experimento multo jam didici non credere consilio vanitatis, et ob hoc maxime, ne apponerem cor ad consilia vana, non sedi cum consilio vanitatis. Quoties enim video hujusmodi convenire consiliarios vanos, non sedeo, nec quiesco, sed mentem excutio; nunc ad operationem, nunc ad orationem confugio, dicens: Averte oculos meos ne videant vanitatem (Psal. CXVIII). Emitte lucem tuam, et veritatem tuam (Psal. XLII). Nec prius cesso donec evanescat vanitas, et elucescat veritas. Bonum est ergo, Domine, non sedere cum concilio vanitatis. Bonum nihilominus non introire, sed potius declinare consortia iniquitatis. Sed, si prius non vitetur vanitas, minime declinatur iniquitas. Qui enim servit gulae, serviat necesse est avaritiae. Quia qui amat delicias, optat citius habere pecunias. Sed si ad amorem pecuniae animum meum semel appono, consiliariis iniquis et iniqua gerentibus citius acquiesco, et eorum consilia libenter recipio
Adsunt subito cogitationes pravae, assurgunt affectiones perversae, consulunt accrescere census, quaerere reditus, docent extendere praedia, erigere palatia, monent tributa regum ambire, munuscula pauperum non despicere, copulare agrum ad agrum, conjungere domum ad domum, manus habere ad praedandum porrectas, ad dandum aliquid contractas, omnia accipere, nulla erogare, hospitalitatem non amare, eleemosynas defraudare, monent dilatare fimbrias, magnificare phylacteria, extenuare faciem, extendere orationem, ut videatur ab omnibus, ut audiatur a transeuntibus, sermonem ad populum proferre, in publico lacrymas producere, fallaciter quasi ad animas lucrandas, veraciter autem ad pecunias congregandas. In hunc modum saepe post concilium quaerentium vana agitur odiosa collatio agentium iniqua, et loquentium perversa. Sicque saepe, dum interne quietis secretiora desero, dum exteriora cogitanda de intus exeo, circumstat me subito talium cogitationum copiosa multitudo. Nec declinare licet confabulationes talium tam iniquorum, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Propter haec, et hujusmodi non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Absit enim a me cum tali conventu intrare atria Domini; absit, inquam, ut cum ipsis ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Omnino cum hujusmodi iniqua gerentibus non introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam; verumtamen ipsis prius discussis vel exclusis, fiducialiter introeo nunc in Sancta sanctorum, modo intra primum velum tantum ad orationis secretum, modo etiam intra secundum ad contemplationis arcanum. Excludantur ergo prius hujusmodi phantasiae, ne forte intus admissae confundant orationem, praepediant contemplationem. Solent enim hanc perturbare, illam obnubilare. Intra primum velum petimus a Deo bona coelestia. Sed quomodo illa accipimus, si proximo nostro negamus terrena? Aequum valde si volumus metere spiritualia, non dubitemus seminare nostra carnalia: Date, inquit, et dabitur vobis (Luc. VI). Si libenter damus, fiducialiter intremus intra primum velum petentes ut detur nobis. Intremus autem intra secundum, et dabitur nobis. Intra primum namque quasi mendicantes ad januam divinae refectionis eleemosynam postulamus; intra secundum autem admissi quasi inter portam divitis recepti, quasdam quasi ciborum reliquias accipientes, parum quiddam de Domini suavitate gustamus, et sunt multi usque hodie qui optant divinae dulcedinis gustum accipere, qui tamen nolunt humanitatem quam debent proximis impendere. Dari sibi cupiunt, ipsi autem dare nolunt; et quid, quaeso, iniquius? Et idcirco cum iniqua gerentibus non introibo, sciens quia, si petenti non do, petens ipse non accipio. Quaecunque ergo cogitatio, vel quaelibet affectio suadeat mihi avide appetere aliena, avare retinere propria, omnino eam non audio, et nisi ea discussa et amota, tabernaculum Domini non introeo, quia iniqua sunt quae suadent, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Sed de malignantibus, Domine, quid dicam? Scis, Domine, quia odivi ecclesiam malignantium, et cum eis sedere; quanto minus cum eis ad te intrare non possum? Quos amare nequeo, quid mirum si eorum colloquia declino? Malignantes sunt qui proximo mala quaerunt vel cupiunt. Vere malitiosam omnem voluntatem dixerim, vere malignam judicaverim, quae me ad laesionem proximi excitat, vel ad ejus odium inflammat. Scis autem, Domine, quia saepe lacessitus injuriis ultionem non cogito; saepe provocatus opprobriis, dura non respondeo. Quia odivi ecclesiam malignantium, et illis acquiescere judico malignum. Cum concilio vanitatis non sedi, ecclesiam malignantium odivi. O vanitas, o malignitas! Vanitas suggerit superfluum amorem mundi. Malignitas tollere nititur amorem proximi. Habet tamen vanitas delectationem aliquam, quamvis vanam et ineptam. Malignitas nil novit nisi dolorem et amaritudinem. Quomodo putas, mentem lacerat iracundia, quantum, quaeso, animum torquet invidia? Quid autem utraque malignius, quid utraque acerbius? Est igitur malignitas poena et culpa. Duo haec mala maxima facile mihi persuaserunt ut malignitatem non diligerem, imo illa coegerunt ut malignitatem odissem. Et jam vere odivi ecclesiam malignantium, et eam amplius diligere non possum. Quonam enim modo illud diligo in quo Deum offendo, proximum laedo, meipsum torqueo? Certe si non tangit cura proximi, parcam in hoc vel mihi: malignitas etenim semper torquet possessoris sui animum, quamvis saepe laedere non possit suum erga quem saevit proximum.
Propter hujusmodi odivi ecclesiam malignantium, Sed cum mala sit omnis malignitas, pessima tamen est hujusmodi mali species, quae sub specie sanctitatis suas exercet injurias. Saepe etenim quando saevit in proximum ex vitio iracundiae, vel veneno invidiae, fingit sibi cogitatio quod faciat illud pro zelo justitiae. Laesus namque quilibet a suo proximo, non jam cum facile respicere potest simplici oculo; displicet sibi quidquid ab illo fieri considerat, omni fere hora tacita apud se illum cogitatione accusat. Surgunt causae quotidie innumerae quae illum culpabilem ostendunt, occurrunt rationes multae quae illum reum, illum puniendum esse convincunt. Crescit autem saepe eo usque malum, ut apud Deum esse se credat reum, nisi illum severius corripiat, et de sua illum perversitate redarguet. Loquitur enim apud se hujusmodi maligna cogitatio; usquequo illum talem tolero, consentire ei comprobor si eum non corripio, consentiens autem Deum offendo. Corripiam ergo, ne Deum offendam, nihil pro mea, sed pro Dei injuria ulciscenda totum faciam, imo sic illum sibi restituam. Quid enim? proximum corripere, et eum castigare hoc non est proximo nocere, sed prodesse velle. Sic saepe apud se loquitur cogitatio maligna, excaecavit enim eam malitia sua, et putat odium suum amorem esse, et in injuria sua justitiam exercere. Conveniunt itaque undique hujusmodi malignae cogitationes ad mentem, et putant Ecclesiam facere, non exercitum congregare. Figunt enim se ad obsequium Dei convenire, non autem suum odium exercere velle. Quasi enim exercitum congregat qui se ad sui ultionem parat. Sed ecclesiam quodammodo cogitationum multitudo facit, quae in obsequium Dei convenire se fingit, verumtamen jam facile illudo talem conventum, quoniam audivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
Fateor, nondum profeci usque ad eorum odium quemadmodum testatus sum de ecclesia malignantium. Facio tamen quod possum: declino eorum consortium, et amodo cum impiis non sedebo Nescio quo pacto nihil sic animum delectat, quomodo ut gloriari queat, cum tamen scriptum: Et gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLVIII). Illud ergo solum prae caeteris sibi mens humana usurpat, quod alteri cuiquam Deus dare nolens sibi soli reservat. Nec sufficiunt homini tot bona naturae, tot dona gratiae, nisi addat etiam rapinam facere, et ut se induat, suum Dominum gloria sua spoliare. Hinc est quod semper est paratus sua peccata excusare, et in Deum suum illa declinare, dicens cum Adam: Mulier quam dedisti mihi decepit me (Gen. III), putans totum quod peccat de carnis vitio procedere et idcirco in auctorem ejus culpam qui eam talem fecit respicere. Econtra autem dona Dei suis meritis ascribit, et ex eis non illius cujus dona sunt, sed propriam gloriam quaerit, et quid, quaeso, tam impium? Mala sua scilicet Deo velle imputari, dona Dei sibi velle ascribi, quis non videat hoc quam sit impium, et quam sceleratum? Quamobrem amodo cum impiis non sedebo, sed eorum consilia declinabo, et utinam tam odissem omnem impium cogitatum, quam odivi ecclesiam malignantium! Utinam tam non affectarem unquam usurpare mihi gloriam Dei, quam me non delectat malum proximi! Verumtamen et si nondum ab effectu meo eradicare nequiverim amorem vanae laudis, quemadmodum me profecisse credo ad odium malignantium, faciam quod potero, cum impiis non sedebo. Sed illis convenientibus ad mentem, protinus illos expugnaturus exsurgo, et amaritudine qua possum illos a mente exturbo. Sicut ergo non sedi cum concilio vanitatis, sic nihilominus cum impiis non sedebo. Sed quia non sufficit declinare malum, nisi etiam addamus facere bonum: Lavabo inter innocentes manus meas. Non mihi ergo satis est, Domine, quod cum concilio vanitatis non sedi, quod ecclesiam malignantium odivi, quod cum iniqua agentibus non introibo, quod cum impiis non sedebo, quia totum hoc est tantum declinare a malo. Sed ut placeam perfecte in conspectu tuo, studebo deservire tibi in opere bono. Lavabo ergo inter innocentes manus meas. Gemina manus, geminum est opus: opus justitiae, opus misericordiae. Exercebo ergo me in hoc gemino opere, ut habeam quas possim manus ad te per bonam intentionem levare. Et si forte his manibus inter agendum aliqua, ut assolet, macula inhaeserit, et eas vel coenum superbiae, vel pulvis coenodoxiae foedaverit, lavabo utique inter innocentes manus meas, et satagam in quantum potero mundare eas. Quoties enim pro sordibus operum in conspectu tuo defleo, manuum mearum maculas lacrymarum unda lavare contendo. Quidquid enim per culpam foedatur, circo per compunctionis lavacrum diluitur. Qui vult ergo mundas manus habere, studeat eas assiduis fletibus mundare. Sed quia hoc inter bonos melius agitur quorum exemplis instruimur, quorum doctrina erudimur, quorum orationibus adjuvamur. Lavabo et ego non inter quoslibet, sed lavabo inter innocentes manus meas. Scio quia illi innocentes existant, et illi veram innocentiam servant, qui nec propriam animam laedunt per consensum pravae voluntatis, nec alienae nocent per exemplum perversae operationis. Tales ergo socios habere studeo quia opera munda habere desidero.
Chapter 3 of 30