Adnotatio in psalmum XC.
Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Septem sunt genera tentationum: prima est importuna, secunda est dubia, tertia subita, quarta occulta, quinta violenta, sexta fraudulenta, septima perplexa. Importunam tentationem illam dicimus quam a recordationis nostrae oculis amovere vix possumus, quae saepe amota, semper ad animum redit, et ipsum omni pene hora inquietare non desinit. Tentatio dubia est, quae animum ita ambiguitatis nubilo involvit, ut quid certum de re aliqua tenere debeat plene discernere omnino non possit, sed modo animum ad ancipitem sententiam trahit, modo ad diversas seu etiam contrarias impellit, et pro vario rerum eventu, multiplicique respectu sententias variat atque multiplicat. Subita tentatio est, quae judicium rationis praevenit, in tantum ut mens tentantis mali impetu praeventa ejus insidias praevenire non possit, et saepe sentit se prius pravae delectationis jaculo transfigi, quam possit circumspectionis suae scuto muniri. Occultam tentationem dicimus, per quam fit saepe ut ibi negligamus ubi solliciti esse deberemus. Per hanc enim agitur ut res noxia, valdeque perniciosa in considerationem non adducatur, et utrum bona, an mala sit omnino non discutiatur. Et quam multa sunt putamus, quae per incuriam, aut negligentiam saepe committimus, quae nunquam fortassis toto tempore vitae nostrae in judicium adducimus, unde fit ut inde securi simus, unde judicium timere deberemus. Violenta tentatio est, quae vix aut nullo modo humana industria superari potest, quae vires humanae mentis fatigationis suae vehementia ita enervat, ut tentanti malo, nisi divinitus aspirata, resistere omnino non valeat. Fraudulenta tentatio est quae animum seducit, et in falsa sententia saepe etiam immobiliter figit, in tantum ut bonum dicat quod veraciter est malum, similiter et malum, quod veraciter est bonum; per hanc utique tentationem id, ut omnes videmus, frequenter agitur, ut unde confundi deberet mens improba, satis imprudenter glorietur, et inde saepe quasi secura exspectat praemium, unde trepida oporteret timere supplicium. Perplexa tentatio est, quando sub uno eodemque tempore mens variis vitiis impetitur, ut vel in uno aliquo labatur. Et saepe versuta malignitas hos vitiorum congressus cum tanto artificio ordinat, ut animus improvidus unde uni vitio robustius resistere parat, eo ipso aliud incurrat atque succumbat. Importuna itaque tentatio est, quae procaciter insistit, dubia quae animum ambiguitatis nubilo involvit, subita quae judicium rationis praevenit, occulta quae deliberationis considerationem praeterfugit, violenta quae vires mentis transcendit, fraudulenta quae animum seducit, perplexa quae variis vitiis impetit.
Notandum autem quod hi septem tentationum modi, modo possunt esse simplices et impermisti, modo compositi atque permisti. Ultimus tamen tentandi modus juxta aliquid semper est multiplex, et juxta aliquid potest esse simplex. Multiplex enim est in eo ipso quod ex pluribus vitiis componitur; simplex tamen juxta aliquid est, quando uniformiter agitur. Aliud sane est tentari diversis vitiis et aliud absque dubio tentari diversis modis. Sicut enim ex diversis vitiis tentari possumus uno eodemque modo, sic diversis quidem modis tentari possumus uno eodemque vitio. Modi itaque tentandi, ut jam dictum est, modo impermisti sunt, quando quilibet eorum uniformiter agitur, modo compositi, quando invicem permiscentur, et ex pluribus tentationum modis una componitur, una siquidem eademque tentatio potest esse modo subita et violenta, modo subita et fraudulenta. In hunc itaque modum et de aliis judicare possumus, sed nos interim in hoc loco de simplicibus agere instituimus. De prima ergo quae dicta est importuna dictum est in Job: Lapides excavant aquae, et terra paulatim alluvione consumitur (Job XIV). Attende, obsecro, quam convenienti similitudine importuna tentatio describitur, cum simplex est et uniformiter agitur. Quid magis est durum saxo, quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cavantur aqua. Quid lapide durius, quid aqua mollius? Verumtamen Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo. Sic sane fit saepe ut importuna tentatio, cum in se nihil violentiae, nihil fraudulentiae habeat, per importunitatem tamen vincat, et magnanimae mentis robur quandoque ad pravitatis consensum emolliat. Secunda tentatio est, quae recte dubia dicitur, quando illud in corde cujuslibet agitur: quod item in B. Job legitur: Idcirco cogitationes meae, inquit, variae succedunt sibi, et mens mea in diversa rapitur (Job XX). Tunc enim mens hominis in diversa rapitur, quando quid certum de qualibet re tenere debeat ignorans per multiplices sententias variatur. De tertia (id est subita) tentatione illud recte intelligitur, quod per Jeremiam prophetam dicitur: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Jer. IV). Quid intelligimus per aquilas coeli, nisi subtiles et sublimes speculationes animi? Sed hujusmodi aquilis coeli persecutores nostri saepe velociores sunt, quia subitae, ut dictum est, tentationes circumspectionum nostrarum deliberationes quandoque praeveniunt. Pro quarta quae dicta est occulta, B. Job Domino supplicabat, cum diceret: Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea atque delicta ostende mihi (Job XIII). Nisi enim occulta aliqua se habere timeret pro quibus supplicare oporteret, quae tamen ignorare potuisset, quid sibi, quaeso, iniquitates et peccata, scelera atque delicta ostendi a Domino postularet? Quid ergo nos acturi, quid de nobis sumus dicturi, si vir talis ac tantus occulta aliqua, non solum venialia peccata, verum etiam scelera habere se formidabat, quae se tamen ignorare metuebat? Nam pro manifestis quidem fiducialiter loquitur, cum dicit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job XVII). Tale est illud Apostoli: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV). De violenta, quam quinto loco posuimus, illud B. Job intelligimus: Quasi rupto muro et aperta janua, sic irruerunt in me, et ad meas miserias evoluti sunt (Job XXX). Rupto muro apertaque janua, hostes absque obstaculo facile ad interiora irrumpunt, praedamque civitatis undique pro voto diripiunt. Sic utique, sic vigore mentis exhausto per violentam tentationem, spiritus hominis a rectitudinis suae statu dejicitur virtutumque gloria spoliatur. De fraudulenta tentatione, quae sexto loco ponitur, per Salomonem dicitur: Sunt viae quae videntur homini bonae, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XVI). Quid, quaeso, fraudulentius, quid formidolosius invenitur, quam quod mors perennis inde colligitur unde vitae aeternae fructus sperabatur? De perplexa tentatione quae omnium est ultima atque perniciosissima, illud nimirum recte intelligitur quod B. Job a Domino dicitur, ubi athletam suum ipse describit, et adhibita similitudine virtutis ejus magnitudinem evidenter ostendit: Procul, inquit, odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus (Job XXXIX). Quid gloriosius viro illo qui tot hostium insidias potest ab alta circumspectionis suae turre, fortitudinisque arce longe per discretionem praesentire, et tot hostium insultus sub uno impetu irruentes aequanimiter tolerare atque repellere? De his septem tentationibus illud quod in B. Job invenimus, non inconvenienter accipimus: In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non apprehendet malum (Job V). Ad has septem tentationes, et illud nihilominus recte accommodatur quod alias rursum scriptum invenitur: Septies in die cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV), propter has septem tentationes habet etiam justus quilibet septies in die laudem dicere, ut veraciter possit coram Domino Deo suo psallere: Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Quoties enim post lapsum resurgit, et quoties tentanti malo restitit, debet sane cooperatori suo gratias referre, a quo utique factum est ut tentatus resistere et lapsus posset resurgere.
Notandum sane de his septem tentationibus, quando simplices sunt, quod secunda quidem periculosior est quam prima, tertia quam secunda. Ad tertiam quoque eodem modo se habet, et quartam in consequentibus quidem consequenter debemus intelligere, periculosiorem utique esse semper posteriorem priore. Prima enim caeteris omnibus facilius vincitur, quae in se nihil molestiae habere videtur, nisi quod animus importunitatis ejus assiduitate diutius fatigatur. Secunda autem (id est dubia) in eo ipso est periculosior quam importuna, quia mens saepe segnior redditur ad bonum, quando bonum dubitatur esse quod veraciter bonum est; similiter et pronior efficitur ad malum, quando malum esse nescitur, quod veraciter malum est. Verumtamen et subita periculosior est adhuc quam dubia. Nam in dubia tempus habemus diutius deliberandi et altius perscrutandi quod plene non discernimus, vel certe ab aliis id quaerere possumus ad quod ipsi non sufficimus. Sed subita tentatio, quia mentem inopinate praeoccupat, consilii remedium non exspectat. Et saepe pravae delectationis jaculo mentem sauciat, antequam ad circumspectionis suae custodiam assurgat. Sed malum tamen quod in ejusmodi tentatione non possumus praevenire, quia subitum est, possumus utique et debemus celeri satisfactionis remedio delere, quandoquidem violentum non est. Sed occulta tentatio hujusmodi remedium non facile admittit, quia caecata mens ubi periculi nil metuit, remedium non requirit. Occultum enim malum sicut circumspectione non praecavet, sic nec subsequenti satisfactione delere solet. In hoc itaque tentatio occulta multo periculosior est quam subita. Occultum tamen malum aliquam excusationem recipere potest, quandoquidem mens per ignorantiam, non autem per malitiam delinquit. Et saepe fit ubi lectionis alicujus, seu etiam exhortationis occasione malum suum intelligat, et statim deserat et condigna satisfactione expiare contendat. Quid autem de violenta tentatione dicemus, per quam saepe et scienter peccatum committimus, et ipsum etiam cum volumus nostra omnino virtute deserere non possumus? Illa sane infirmitas ad veram excusationem parum, vel potius nihil prodesse poterit, quae ex voluntatis corruptione descendit. Nunquidnam sua animum infirmitas excusat, et non potius accusat, quem inveterata peccandi consuetudo adeo enervat ut supervenienti tentationi resistere omnino non valeat? Cogita ergo quam sit periculosum periculum illud incurrere, de quo non possis etiam cum volueris pedem referre. Fraudulenta tamen tentatio, si recte perpenditur, praedictis omnibus periculosior invenitur. In tentatione namque importuna, subita atque violenta erubescimus, atque damnamus malum quod scienter committimus. Per fraudulentam autem tentationem agitur, ut de confusionis suae merito mens improba glorietur. Sed et dubia quidem tentatio animum timidum, non tumidum reddit, fraudulenta autem timorem tollit, tumorem inducit. Ex occulta autem tentatione animus sicut nec timidus, sic nec tumidus efficitur; ex fraudulenta autem tam tumidus quam securus redditur. Pensemus ergo quam periculosum sit periculum suum in periculo non timere, et per medium mortis discrimen securum incedere. Perplexa tentatio sicut omnium est novissima, sic omnium est perniciosissima. Si enim difficile est saepe unum aliquod vitium vincere, quam laboriosum erit plurium insultus sub uno impetu sustinere! Virum sane robustum, sed nec minus prudentem dixerim, qui tam hostilis agminis, nec viribus frangitur, nec fraudibus circumvenitur.
Sciendum autem quod ex his septem tentationibus, tres sunt quae exercent patientiam nostram, et tres aliae quae exercent prudentiam nostram. Nam per importunam et subitam, et violentam (primam videlicet, tertiam et quintam) exercetur nostra fortitudo, sed per dubiam, occultam et fraudulentam (secundam videlicet, quartam et sextam) eruditur nostra discretio. In perplexa autem tam nostra virtus exercetur ad fortitudinem, quam nostra prudentia eruditur ad discretionem. Sicut enim magnae fortitudinis est multitudinis impetum fortiter sustinere, sic nihilominus mirae prudentiae est circumfluentium insidias prudenter praevenire. Sed quod hanc tentationem nostram prudentiam exercere dicimus, non sic sane intelligi volumus, quasi per ipsam mens in rei qualitate decipiatur, ut de falso bono glorietur, quod fraudulentae quidem tentationi quasi proprium ascribitur, sed quod magnae cautelae mirandaeque prudentiae sit, cum contra multitudinis insidias tam caute vigilat ut ex nulla ei parte per incuriam aliquid subripi valeat. Hos septem tentandi modos Psalmista sub eodem ordine consequenter ponit, satisque compendiose describit, cum dicit: Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Et primam quidem caeteris occultius tangit: nam caeteras omnes satis manifeste describit. Prima sane tentatio, id est importuna, nihil aliud, ut dictum est, molestiae ingerit, nisi quod menti hominis improbitatis suae assiduitate onerosa fit, et rei illius de qua tentatur memoriam raro ab oculis ejus recedere permittit. Suggestione sua praevenit rei praesentiam, sub ipsius rei praesentia exacuit concupiscentiam, subtracta rei praesentia revocat eam ad memoriam. Quasi ergo ab omni parte impugnat, dum se undique ingerere non cessat. Recte itaque de illa intelligitur quod dicitur: Scuto circumdabit te veritas ejus. Nam, quoniam ex omni parte, ut dictum est, per hanc tentationem impugnamur, recte circa eam veritatis scuto undique cingimur atque protegimur. Certe in violenta tentatione non sufficit ut illuminemur ad veritatem, nisi etiam ex cooperante gratia roboremur ad fortitudinem. Sed in hac quae nullam violentiam ingerit mentibus in bono proposito solidatis, sola inspiratio veritatis sufficit. Recte ergo de ea dicitur: Scuto circumdabit te veritas ejus. Videamus autem nunc quomodo subsequentem describit in eo quod dicit: Non timebis a timore nocturno. Fit saepe cum ad lumen lunae et stellarum aliquid cernitur, ut mens in Dei judicio fallatur. Et saepe cum animal aliud aliquod videat, hominem putat. Sic saepe cum rubus vel rupes aliqua cernitur, ferarum impetus imminere timetur. Unde fit ut intuentium membra invadat horror, et illic trepidant timore ubi non est timor. In hunc itaque modum ex timore nocturno agitur, ut mens inaniter concutiatur, dum saepe inter noctis opaca illic homines trepidant ubi securi esse poterant, sicut e contrario multoties illic male securi sunt, ubi timere debuerant. Juxta hanc utique similitudinem tentatio ambigua mentem hominis variis et vanis saepe perturbationibus exagitat, et ineptis suspicionibus inquietat. Recte ergo devotae menti de Domini adjutorio certa securitas circa hanc tentationem promittitur cum dicitur: Non timebis a timore nocturno. Subitam vero tentationem per sagittam volantem designare voluit in eo quod consequenter adjecit: A sagitta volante in die. Et nescio si competentius, nescio si compendiosius describi potuerit. Nonne in sagittae volantis impetu tentatio illa irruit quae statum mentis saepe concutit vel emittit antequam ad sui custodiam plene evigilare possit? Sagitta namque emissa sub tanto solet impetu ferri, ut vix vel nullo modo venientis ictus possit declinari. Et saepe fit ut cum venientem jam videas prius vulnerari te sentias quam defensionis clypeum irruenti opponere valeas. Recte ergo sagittae volanti Psalmista ejusmodi tentationem comparat, quae mentem hominis festinationis suae nimietate praeoccupat. Sed hujusmodi sagittae quandoque volant in nocte, quandoque volant in die. Vultis nosse sagittas volantes in nocte: Paraverunt inquit, sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Et in hoc sane loco habes de sagitta volante in die. Sagitta in nocte volat, cum subita tentatio mentem pulsat, et malum quod suadet malum esse dissimulat. Volat autem in die cum praecipitanter quidem in illud malum dejicit, quod tamen, quia malum sit ignorari non possit. Tentatio igitur subita et occulta ex gemino videlicet tentationis genere composita describitur, in eo quod dicitur: paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde. Hoc autem in loco sagitta volans in die dicitur, ut de subita quidem, sed simplici et impermista dictum esse intelligatur. Dicatur itaque pro dubia, dicatur item pro tentatione subita: Non timebis a timore nocturno, non timebis a sagitta volante in die. Sed et de occulta consequenter adnectitur, cum per Prophetam adjungitur: A negotio perambulante in tenebris.
Scimus satis omnes quid sit illud negotium quod lucem odit, tenebras diligit, et quia deprehendi in nocte semper timet, imo in tenebris, sicut Scriptura loquitur, perambulare solet. Fures sane furti negotia exercere volentes, quia deprehendi metuunt tempus in id officii opportunum eligunt, et non solum noctem, sed noctem tenebrosam captant, ut flagitia sua quando occultius tanto securius peragant. Agitur itaque hoc odiosum negotium non tam in nocte quam in tenebris, quia in noctibus tenebrosis. In tenebris ergo ambulat, imo in tenebris perambulat: nam et illud semper ab exercentibus observari solet, ut praesumptum negotium ante reversionem lucis explicari et consummari queat. Vides ergo quam congrua similitudine occulta tentatio describitur, quae semper ignorantiae tenebris tegitur, per quam incauta mens nesciens et ignorans spoliatur. O quam saepe contingit ut, dum paterfamilias secure dormit altoque sopore quiescit, spoliantibus latronibus spoliari se nesciat, et tunc primum damnum suum agnoscat, cum ad matutinam lucem evigilat! Sic utique, sic saepe per occultam tentationem virtutum spolia amittimus, et nescimus dum profundas ignorantiae tenebras patimur, et male securitatis somno opprimimur. Et fit saepe ut tunc primum mens meritorum suorum damna agnoscat, cum vitae hujus tenebris deterius ad futurae vitae lucem evigilat, quando coeperit Deus revelare occulta tenebrarum et manifestare consilia cordium. Nunquid malignum illud, nefandumque negotium in tenebris ambulasse et perambulasse non creditur, quando per occultam tentationem agitur ut virtutum nostrarum depredatio ex magna parte nos lateat, et toto vitae hujus tenebroso tempore ad plenum deprehendi non valeat? Violentam autem tentationem Propheta describens incursum eam vocat, nescio si brevius et expressius comprehendi vel describi queat. Quis unquam inimicum suum eminus cernens non potius satagat fugere quam accurrere, nisi de magnitudine virium aut multitudine sociorum, aut instructione armorum confidens se noverit posse praevalere? sed tunc sane hostis in hostem cum impetu irruit, cum superiorem manum habere se posse cognoverit. Recte ergo per incursum illa tentatio intelligitur per quam mens hominis quasi violenter a rectitudinis suae statu dejicitur.
Notandum sane quod in ejusmodi incursu, quamvis quamdam festinationem notare possimus, nihil tamen ad eam velocitatem quam superius in subita tentatione descripsimus, per quam saepe judicium etiam rationis praeveniri docuimus. Non ejusmodi praeoccupatio per incursum intelligi potest, ubi ut caetera taceam, ex solo strepitu irruentis adventus imminentis praesciri potest ut possit vel fugam inire, vel armis suis seipsum munire. Recte ergo, ut dictum est, violenta tentatio per incursum intelligi potest. Videamus nunc quomodo fraudulentam tentationem Propheta describat, vel quomodo circa ipsam ex divino adjutorio constantiam ejus muniat. Qui habitat in adjutorio Altissimi et confidit in protectione Dei coeli: Non timebis, inquit, a daemonio meridiano. Et illi utique non est timendum a daemonio meridiano, qui non de sua industria, sed de solo confidit Dei adjutorio. Videamus ergo quid sibi hoc velit, quod non simpliciter dicit daemonium, sed cum adjectione, seu determinatione daemonium meridianum. Illud omnes in commune cognovimus, quod unum sit omnium daemonum assiduumque negotium famulos Dei infestare, eorumque impugnationi insistere, subversionique continue invigilare. Et sane quando per vim nobis praevalere non possunt, ad fraudem se convertunt, ut dolo dejiciant quos per violentiam evertere non poterant. Quis autem illud nesciat quod in hora meridiana esse soleat et claritas major et calor ferventior? Quasi ergo cum summa luce et fervore daemones ad nos veniunt, quando fraudis suae nequitiam dissimulantes sub sanctitatis specie ad perversitatem nos pertrahere student et satagunt. Lux ad discretionem, et calor pertinet ad devotionem. Cum luce ergo et claritate daemones ad nos veniunt, quando in eo quod fraudulenter suggerunt, non modo discrete, verum etiam devote acturos nos esse promittunt, et persuadere contendunt. Fit autem saepe ut ejusmodi fraudulenta tentatione infatuata mens eousque desipiat, ut in eo ipso quod ex daemoniaca persuasione actitat caeteris se credat et rectius sapere, et sanctius agere. In hunc itaque modum angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis, et sub virtutis specie formaque sanctitatis ministrat consilia erroris, peragitque negotium iniquitatis. In hunc, inquam, modum daemonium meridianum quosdam fraudulenter supplantat, intantumque infatuat ut in suis singularibus, quas circa consilia fratrum, circa praecepta Patrum praesumunt, imo in suis rebellionibus quas in suos praelatos assidue committunt putent se caeteris omnibus sapientiores et caeteris omnibus sanctiores. Vides ergo jam, ut arbitror, quam recte hujusmodi tentationem fraudulentam per daemonium meridianum Propheta designat, quae mentem hominis sub specie sanctitatis supplantat. Restat adhuc una sola multiplex videlicet atque perplexa, caeteris quidem immanior, omniumque, uti jam diximus, perniciosissima. Nam et haec ex ejus descriptione facile perpenditur, si recte intelligitur, subtiliterque pensatur. Cogita ergo quid de illa dicat, et cognosces quam supra hominem existat quod de ipsa promittitur, nisi forte ei qui in protectione Dei coeli commoratur: Cadent, inquit, a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.
In quo et illud primo attendendum quam proprie exprimit typum fortiter dimicantis, viriliterque agentis, dum cadere dicat alios a latere, alios vero a dextris. Miles enim inter dimicandum clypeum quo ictus oppugnantium excipi solent sinistra quidem gerit, sinistrumque latus eapropter obstantibus opponit, fortique bellatore fortius agente saepe id agitur, ut dum impetu valido in hostes fertur, alios impulsu lateris submittat, alios autem feriente dextra prosternat. Pensate ergo quam sit magnae virtutis, quam mirandae fortitudinis, impugnante latere, mille submittere, et feriente dextra, decem millia subruere. Ex his ergo facile perpendere possumus, quid de illo spirituali certamine sentire debemus. In hac autem spirituali pugna gemina sane militat vitiorum caterva. Nam vitia quidem alia sunt carnalia, alia vero sunt spiritualia: alia sane actualiter exercentur, alia autem spiritualiter tantum sola voluntate cordisque delectatione perficiuntur. Si ergo recte per dextram robustiora, et per sinistram recte intelliguntur imbecilliora, cur non carnalia ad sinistram sicut spiritualia recte referuntur ad dextram? Multo enim vicinius, multoque valentius, multo denique frequentius spiritum impugnant spiritualia vitia, quam carnalia vitia; nam illa immediate, ista nonnisi mediante carne. Carnalia autem triumphamus per disciplinam corporis, spiritualia vero per disciplinam cordis. Disciplina itaque corporis ad sinistram, sicut disciplina cordis congruere fertur ad dextram. Quis autem nesciat quod multo mobilior sit motus cordis quam corporis, et eo copiosior sit excessus voluntatis quam actionis? Absque dubio multo numerosior est exorbitatio cogitationum et affectionum, quam abusio membrorum vel sensuum. Copiosior ergo est corruptio spiritualis quam corruptio corporalis, congressioque spiritualium vitiorum multo densior est quam congressio vitiorum corporalium. Contra hos utrosque animae hostes oportet sane fortiter dimicare, et alii quidem conterendi sunt corporis afflictione, alii autem affligendi cordis contritione, ut illi per sinistram, isti dejiciantur per dextram. Multo itaque major est numerus hostium qui a dextris cadunt, quam illorum qui a latere corruunt, intantum ut Scriptura promittat et dicat: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Ejusmodi sane pugna atque victoria non utique est, nec esse potest nisi virorum fortium, et eorum quidem qui sunt ad bella doctissimi, qualis utique fuit Abisai, qui levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus, et inter tres nobilior (I Paral. X). Vel qualis David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, qui octingentos interfecit impetu uno. Vel denique qualis fuit vir ille virorum fortissimus, qui prostravit mille viros in mandibula asini. Oportet ergo, ut arbitror, in aliis diu exercitatum, multumque probatum fore, antequam possit in hac ultima tentatione praevalere. Puto quod sine causa non fuerit, quod de hac novissima separatim egit. Hoc idem in beato Job invenitur: nam de sex simul praemittitur, et de septima separatim infertur: In sex, inquit, tribulationibus liberabit te, et in septima non apprehendet te malum (Job V). Propheta autem primam quidem quasi caeteris omnibus leviorem, et novissimam velut caeteris omnibus graviorem seorsum ponit, caeteras quinque ad unam clausulam adnectit, cum dicit: Scuto circumdabit te veritas ejus: hoc de prima intelligitur, sed de quinque sequentibus simul subinfertur: Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Et sic demum de ultima infertur, quod ultimo loco ponitur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Has septem tentationes quas hic sub una continuatione ponit, nunc unam, nunc plures Propheta pluribus in locis tangit. De importuna alias dicit: Tota die constituebant praelia (Psal. CXXXIX). Quia per noctem ignorantia, per diem intelligentia designatur, recte in die impugnari mens dicitur, quando ex his tentari se sentit, quae mala manifeste intelligit, tota itaque die tentatio nos impetit, bellumque insistit, quando apertum malum procaciter se ingerit, ut tandem per importunitatem superet quod per fraudem, vel violentiam praevalere non valet. De dubia tentatione alio rursum loco per eumdem Prophetam dicitur: Effusa est contemptio super principes, et errare fecit eos in invio et non in via (Psal. CVI). Satis novimus qui sint internae illius familiae principes vel rectores, mentis videlicet deliberationes atque discretiones, quae terribilem illam virtutum cohortem contra hostilem exercitum debent diligenter instruere, firmiter munire, sagaciter ordinare, et per aequitatis tramitem, mandatorumque semitam inter tot hostium insidias in illam promissionis terram melle et lacte manantem fideliter ducere, fortiter perducere, fideliter introducere. Super hujusmodi autem principes dura contentio effunditur, et in via veritatis veraciter erratur, quando exigentibus meritis, revelantis gratiae lumen subtrahitur, et caecata mens per varias sententias scinditur, quia quid rectius eligere, quid certum tenere debeat a diligentius discutiente, et diutius deliberante minime invenitur.
Notandum sane quod lumine veritatis subtracto prius erratur in via, postea autem erratur in invio. Errant in via, qui in bonis quae agunt modum, vel mensuram tenere nesciunt, vel nolunt, dum multa etiam non modo contra consilium, verum etiam contra praeceptum praesumunt. In invio errant quando in malis quae jam aperte committunt, utrum bona an mala sint dubitare incipiunt. De subita tentatione id intelligitur, quod alias per eumdem Prophetam dicitur: Praeoccupaverunt me laquei mortis (Psal. XVII), pravitatis consensus vera mors est animae, laqueus autem mortis affectio delectationis pravae. Obligatione autem pravae delectationis trahitur mens ad consensum pravitatis. Et in hunc modum affectiones perversae delectationis fiunt laquei mortis. Laqueis ergo mortis mens improvida praevenitur, quoties priusquam ad circumspectionis suae arcem fugere possit delectationi pravae substernitur. De occulta autem tentatione Propheta Domino supplicat, dum ad ipsum in suis orationibus clamat: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII). Lucerna cordis judicium discretionis, haec cordis nostri lucerna toties a Domino illuminatur, quoties ex illuminante gratia intelligentia nostra illustratur et ad veritatis judicium dirigitur. Omnino et absque dubio invalida est humana discretio ad veritatis judicium, nisi illo illustrata lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. A quo ergo factum intelligit, ut ea intelligeret quae recte intelligebat, ab eodem expetit et exspectat ut occulta sua intelligat, quae necdum se intelligere potuisse timebat. Occulta enim sua tenebras dicit quas a Domino illuminari petit, cum ait: Quoniam illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Violentam tentationem plangit, cum alio loco idem Propheta dicit: Ecce ceperunt animam meam, irruerunt in me fortes (Psal. LVIII). Fortes procul dubio tunc irruerunt, quando violentae tentationes animam opprimunt, et ad corruptionis suae ruinam violenter impellunt, ita ut veraciter possit dicere: Domine, vim patior, responde pro me. Et forte animam jam captam, sed necdum tamen spiritum tenent, quando mentem hominis jam per pravam delectationem, necdum tamen per pravitatis consensum possident. Sed qui violenta delectatione jam se teneri praesentiunt qualem se diu tolerare non posse cognoscunt, cito ad orationis praesidium confugiant, divinae protectionis adjutorium petant, ne vehementis tentationis pondere pressi, in pravi consensus praecipitium proni ruant. Pro fraudulenta tentatione Domino supplicabat, quando idem Propheta dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX). Lingua dolosa tentatio fraudulenta, lingua dolosa opinio falsa, lingua dolosa gloriatio vana. Quando de meritis tuis vel aperto sermone, vel tacita cogitatione gloriaris, linguam dolosam audis et nescis: et haec quidem gloriatio vana quandoque surgit ex opinione humana, quandoque ex suggestione diabolica, utroque modo quidem a lingua iniqua, a lingua dolosa. Certe si ejusmodi linguam libenter audis, non tantummodo stulte, sed etiam inique agis. Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Cogita ergo quam sit iniquum gratis largienti ingratum fore insuper et in ipsum rapinam exercere. Hoc ei conaris auferre, quod sibi soli vult reservare: Gloriam meam, inquit, alteri non dabo (Isa. XLII). Si ergo tantum desipit, si tam inique agit, qui in se gloriatur de suis bonis, quantum, quaeso, infatuatur qui ad hoc usque perducitur ut glorietur de malis suis? Quotiescunque ergo perstrepunt in te hujusmodi cogitationes vanae acclamantes tibi: Euge, euge, ne cesses Domino Deo tuo proclamare, ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi: Euge, euge. Et illud: Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Multiplicem atque perplexam tentationem Propheta alio loco plangit, cum dicit: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis (Psal. LVIII). Capilli capitis consilia cordis. De capite tali, tales capilli. Ejusmodi capillatura illud interioris hominis caput munit et ornat, et totam illam interioris hominis formam decentiorem reddit. A quacunque siquidem parte ventus malignae suggestionis eruperit, haec capillorum nostrorum coma internum illud caput contra tentationis turbinem protegere solet et debet. Excrescente autem supra modum tentationum turbine, fit saepe ut sine divinae protectionis tegmine ad arcendam ejusmodi procellarum injuriam consiliorum nostrorum coma omnino non possit sufficere.
Multiplicatis itaque undique inimicorum insidiis, contra tot seductionum argumenta jam deficit omnino humana prudentia, nec adversus tot diabolicae malignitatis fraudes sufficere possunt humana consilia. Psallere utique potest de hostibus suis, qui est ejusmodi: Multiplicati sunt super capillos capitis mei. Item de importuna tentatione idem Propheta alias dicit: Tota die impugnans tribulavit me (Psal. LV). Et de dubia alio in loco ab eodem dicitur: Erraverunt in solitudine, in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt (Psal. CVI). De subita autem: Praevenerunt me in die afflictionis meae (Psal. XVII). Item pro occulta: Ab occultis meis munda me (Psal. XVIII). Itemque de eadem: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV). Alias autem dicit de violenta: Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII). De fraudulenta intelligitur et illud: Qui cogitaverunt supplantare gressus meos (Psal. CXXXIX). Pro multiplici et perplexa dictum est illud: Non timebo millia populi circumdantis me (Psal. III). Importunae itaque tentationis est ut ex praedictis perpendi potest, animum semper inquietare, et nunquam quietum permittere. Dubia autem tentatio animum exagitare consuevit, et vagum semper et profugum facit. Quid enim aliud nocturnum timorem putamus efficere quam animum timidum et trepidum reddere, et ubi nil timeri oporteret summo horrore concutere? Fugit enim ejusmodi anima, nomine persequente; et cum pax sit, semper suspicatur bellum. Subitae tentationis est animam sauciare, delectationisque jaculo affectum transfigere. Et quid aliud exspectari oportet a sagitta volante? Occulta tentatio ex ea parte qua praevalet animum semper excaecare solet, in tenebris semper perambulans, et omne negotium suum in tenebris explicans. Violentae tentationis est animum semper violenter opprimere et funditus enervare. Fraudulenta tentatio animum infatuare solet. Quid namque aliud daemonium meridianum faceret, quam animum infatuare, vel in furorem vertere? Multiplicis tentationis est animum semper dilaniare, dissipare, distrahere. A multitudine enim impugnantium in hac tentatione quasi minutatim discerpitur, et per multa conturbationum genera varia forte dilaceratur. Prima itaque tentatio inquietat, secunda exagitat, tertia vulnerat, quarta excaecat, quinta enervat, sexta infatuat, septima dilaniat. Importuna tentatio quando incipit animo dominari penitusque praevalere, formam sane gerit febris acutae, quae aegrotantem quidem omni hora sub continuo ardore anhelare facit, et nullam omnino interpolationem recipit.
Et sunt quidam qui juxta hunc typum in quibusdam concupiscentiis suis continua fatigatione laborant, adeo utique ut desiderii sui aestum a mentis suae oculis vix, vel nullo modo amovere valeant. Summus tamen ille salutis nostrae medicus, talem utique, cum voluerit, curat animam, imperans febri, et dimittit eam. Dubia tentatio quae in sententiae suae diffinitione animum solet trepidum et titubantem reddere, claudicantis mihi videtur formam exprimere. Unam namque eamdemque rem modo approbat, modo condemnat. Nunc animum in fiduciam erigit, nunc iterum in diffidentiam dejicit. Ubi autem animus confidit, ibi actionis suae pedem quasi fortius figit; ubi vero diffidit, ibi quodammodo pedem suspendit, et in hunc modum claudicantis typum exprimit. Et quam multos videmus, multo seu etiam toto vitae suae tempore sub ejusmodi typo laborare, quibus quod hodie placet, cras displicet, et quod diu multumque concupiscunt, iterum idem eadem facilitate fastidiunt, semper desiderantes quod non habent, semper fastidientes quod habent, semper de opere ad opus transeunt, et alia post alia et omnia imperfecta relinquunt, omnia incipientes et nihil perficientes. Et ejusmodi tamen claudos desperare non debemus. Multos siquidem claudos a medico nostro curatos in Evangelio audivimus, multosque quotidie ab eodem curari videmus. Subita autem tentatio lunatici morbi absque dubio formam gerit, qui ubicunque hominem apprehendit, illidit et ad terram prosternit, et saepe in ignem vel in aquam projicit. Et nescio si alius aliquis morbus hominem tam subito apprehendat, cum ei nec tantilli temporis spatium permittat, ut juxta ignem vel aquam inventus, ab igne, vel ab aqua modicum saltem retrahere se valeat. Sic sane saepe subita tentatione agitur, ut ad unum respectum mentisve cogitatum concupiscentiae aestu, invidiaeve gelu animus uratur, et modo in illicitum amorem, modo in iniquum odium subito praecipitetur. Occulta tentatio mentis oculum obnubilat, et evangelici illius caeci formam repraesentat: qui quidem, etsi juxta viam sedeat devotionis in tentatione, non tamen videt eam discretionis illuminatione. Clamare ergo fortiter necesse utique habet, qui ejusmodi caecitatem sustinet. Illumina faciem tuam super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Paralytici autem formam gestat quem violenta tentatio enervat, eo quod haec passio homini nihil vigoris, nihil virtutis relinquat. Homo namque hac oppressus passione, nunquam seipsum potest, vel ad statum erigere, vel ab aliis erectus in suo statu per semetipsum saltem ad modicum permanere. Fraudulenta autem tentatione obsessus et oppressus formam sane daemoniaci habet: nam quid aliud daemonium meridianum quam daemoniacum efficeret? Et saepe qui ejusmodi passione agitur, surdus simul et mutus efficitur, intantum ut errorem suum nunquam velit recognoscere, et monentem, et praecipientem nullo modo dignetur audire, sed quidquid inepte vel improbe delirat, ad prudentiae et industriae suae magnificentiam usurpat. Qui vero a multiplici tentatione sustinet se superari, formam habet jam mortui, nec cujuscunque, sed cadaveris jam putrescentis et putridi, quod putredini jam ex omni parte subjaceat et vermibus ubique scateat. Et jam dicere potest qui ejusmodi est: Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt non dormiunt. A multitudine eorum consumitur vestimentum meum (Job 30). Sunt autem quibus haec foeditatis enormitas dominatur in sola cogitatione, aliis autem dominatur etiam in actione. Illi animum suum ad omnem sordidam cogitationem, turpemque delectationem prostituunt; isti ad omnem foedam actionem seipsos applicare non erubescunt. Illi putredinis suae vermibus scatent in cogitatione, isti autem eamdem fetoris sui corruptelam ostentant in opere. Quid itaque illos dixerim nisi cadaver putridum sed sepultum, quorum corruptio quasi in occulto latet? Quid autem hos dixerim nisi cadaver putridum et projectum, quorum corruptela late omnibus patet. Sed in his omnibus medicus noster Jesus artis suae peritiam ostendit, et omnium pie quaerentium, et cum fide petentium votis hilariter occurrit. Nam lunaticos sanat et caecos illuminat, paralyticos curat et daemoniacos mundat, mortuosque resuscitat. Nam ad vocem vocantis Jesu quatriduanus de sepulcro prodiit (Joan. XI), et ad tactum veri Elisei cadaver projectum revixit (IV Reg. XIII). Prima itaque tentatio, quando dominari incipit, quodammodo, ut dictum est, facit aegrotum, secunda efficit claudum, tertia lunaticum, quarta caecum, quinta paralyticum, sexta daemoniacum, septima mortuum jam putridum.
Chapter 29 of 30