Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXVIII.

Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Solent agricolae siccitatis tempore diductis fontium rivulis terram rigare, ne ariditate nimia exsiccata nequeat commendata semina multiplicare. Ad horum imitationem David imbre gratiarum tardante descendere, operum suorum fructus lacrymarum unda non negligit infundere. Puto quia, aliqua ejus culpa hoc exigente, mandaverat tunc temporis Deus nubibus suis ne pluerent, et idcirco prae siccitate cuncta aruerant, intantum ut alibi asserat, dicens: Aruit tanquam testa virtus mea. (Psal. XXI). Nonne internae infusionis imbrem tunc exspectabat, quando cum gemitu proclamabat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CLII). Quia igitur supernae infusionis imbrem ad votum habere non meruit, terram suam jam arentem, jam fructus negantem, lacrymarum fonte rigare contendit. Jam compunctionis vena diducitur, jam fletus abundantia in plura dividitur. Cui forte sufficit solam aliquam virtutem colere, cui satis est singulum aliquod donum obtinere, necesse habet lacrymarum fluenta non tam deducere, quam ducere. Qui enim solum aliquid singulariter elegit, ad illud nimirum totum moeroris sui impetum inflexit. Sed qui multiplici virtutum segete cordis sui terram dilatat, nunc haec, nunc illa gratiarum semina rigare contendit, et tunc ipse cantare poterit: Exitus aquarum deducent oculi mei. Tunc procul dubio aqua deducitur, quando alternis vicibus nunc haec, nunc illa fletu culpa diluitur, cum vicissim modo pro hac, modo pro illa gratia fletus effunditur. Deducit aquam qui nunc sua, nunc aliena deflet delicta, deducitur aqua cum modo pro sua, modo pro aliena compungitur quisque miseria. Dividit aquam, qui quandoque luget mala quae commisit, quandoque bona quae stolide neglexit. Dividitur aqua quando vicissim pro metu infernalium tormentorum, vel pro desiderio lugetur coelestium gaudiorum.

Sciendum tamen est quod aqua quae in locis sublimibus oritur, facile juxta diducentis votum ad humiliora quaeque loca irriganda derivatur. Quae autem in imo defluit, ad eminentiora infundenda non assurgit. Sic nimirum desideriorum vena quae infimis labitur, ad sublimia appetenda non attollitur, et qui nonnisi terrena appetit, coelestia suspirare nescit. Plus adhuc dico, cui hoc sufficit tantum ne pereat, quando pro verbo otioso, vel cogitatu superfluo gemens plorat? Vis et tu ad prophetae similitudinem aquam hanc salubrem deducere? Memineris sublimia concupiscere, memineris nihilominus de te humilia sentire, et tunc facere est de desideriorum tuorum collibus, ad dejectionis tuae vallem compunctionis fluenta decurrere. Distillante itaque compunctionis aqua de summis montibus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans, et campi tui replebuntur ubertate, pinguescent speciosa deserti, sed et valles abundabunt frumento. Tunc profecto labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit, et cantabis corde jucundo: Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes; terra dedit fructum suum. Sed qualem inquis fructum: Fructus autem spiritus sunt, inquit Apostolus, pax, patientia, longanimitas, et caetera (Galat. V). Qualis frater fructus esse creditur veritas, charitas, justitia, misericordia? Quanto putas mens exuberat gaudio, cum videt quia post disciplinae cultus veritas de terra orta est? Cumulabitur autem cum coeperit sperare quod oriatur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Quid tibi de terra videtur de qua talis fructus exoritur? Merito extolletur super Libanum fructus ejus. O qualis, quam pretiosus fructus veritas, justitia et pacis abundantia! Patet, ut arbitror, quia oportet illum aquam suam diducere, et pro singulis sigillatim flere, qui non uno horum, sed his omnibus cupit fructibus abundare. Sed si haec omnia lacrymis rigare non sufficias, roga eum qui producit ventos de thesauris suis, educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Et si tardant benignitatis pluviae, inquantum praevales non cesses memoris aquas deducere, ut possis ex corde cantando psallere: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Quam multos putamus hodie esse qui lacrymarum gratiam nondum acceperunt, qui quotidie flenda committunt, et multum ipsi flendi, minime flere possunt. Sunt alii qui hinc peccata sua, illinc poenas futuras exaggerant, hunc parva bona sua, nunc praemia aeterna considerant, ut vix aliquo modo tandem in lacrymas erumpant. Isti profecto cantare possunt, aquas eduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Nondum tamen ex veritate psallere queunt: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Sed ecce est aliquis qui tantum de sua vel tenui negligentia confunditur, tantum in divini amoris desiderio succenditur, ut etiam, cum voluerit, tenere lacrymas non possit. Huic procul dubio lacrymae studio non producuntur, sed ipsae abundanter per se egrediuntur. Nec necesse habet qui hujusmodi est educere aquas quasi exire volentes, sed potius oportet dividere et deducere ubertim egredientes. Si sponte exeunt, exitus aquarum sunt et deduci possunt. Sed qui eas nondum educere potuit, quando deducere praevalebit? Illum utique aquae industrium deductorem dixerim, quem pro voluntatis arbitrio nunc sua, nunc aliena quae voluerit, quando libuerit deflere cognoverit. Videat tamen ut illas nonnisi oculi deducant, ut illa tantum defleat, quae ratio et discretio lugenda esse denuntiat. Tunc vere ad oculorum arbitrium aqua deducitur, quando rationis judicium affectus fletu prosequitur. Si igitur lacrymae sponte exeunt, si ad dirigentis votum ultro decurrunt, fiducialiter cantare potest: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Quae autem sit causa tanti fletus, Propheta idem subsequenter adjungat et dicat: Quia non custodierunt legem tuam. O utinam contingat mihi aliquando ut necesse non habeam jam amplius flere praesentia delicta, sed praeterita, nec me remordeat ultra instans culpa, sed tantum transacta! Sed vae mihi misero cui incumbit dolere et deflere, non solum pro eo, Domine, quod oculi mei non custodierunt legem tuam, sed idcirco maxime quod necdum custodiunt legem tuam. Puto tamen, frater, quia nihil magis cohibet mentem ne apponat iniquitatem super iniquitatem, ne veteribus superponat quotidie nova, quam si semper meminerit, saepe defleverit delicta praeterita. Cantare credo poterit qui hujusmodi est: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. In his Prophetae verbis patet, ut arbitror, quae esset illius quam praefati sumus sterilitatis causa, quando anima ipsius facta est sicut terra sine aqua, intantum ut necesse habeat lacrymarum aquam ubertim effundere, effusas vero huc, illucque ad illam suam terram undique irrigandam deducere. Idcirco utique egrediebantur, quia lex divina parum digne custodiebatur.

Ego credo quia, si adhuc pro temporalibus doleret, si adhuc carnalia defleret, moeroris aquas ad votum suum deducere non posset. Hoc enim inter spirituales solet interesse, et lacrymas carnales, quod haec saepe juxta dirigentis votum ad ea quae expedit flere deducuntur. Illae vero torrentis more homines rapiunt secum, potius quam sequuntur. Fluvius namque in imis decurrens quando ad summa dicitur, et fletus de infimis desideriis surgens, quando pro coelestibus effunditur? Nonne Abana et Farfar fluvii Damasci, et similium fluminum in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae, et idcirco ad superiora irriganda deduci non possunt; quia, qui adhuc carnales sunt, carnalia amantes, pro peccatis quidem compungi nequeunt, et cum pro terrenis dolendi causa emerserit, ne non fleant ipsi sibi imperare non possunt. Quando ergo fletus funditur a nolente, quid de eo aliud dixerim, nisi raptum a torrente? Et tamen talem persaepe torrentem pertransivit anima mea. O Domine, non me demergat tempestas hujus aquae! Qualia nam, quaeso, fluenta praeterfluunt terram cordis? Nunquid adhuc magnificavit Dominus facere vobiscum, exsiccans in te omnes fluvios Ethan, ponens flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim? Nunquid mirificavit tibi misericordiam suam convertens cordis tui duritiam in stagna aquarum, ponens in te desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum? Aquas illas priores, utpote carnales exsiccans, aquas has novissimas, utpote spiritales effundens? Putasne quia factus sit adhuc in te fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, rigans montes de superioribus suis? Hoc unum scio, quia si fontium tuorum vena in montium superioribus nascitur, et si in solo sublimium praemiorum desiderio mens perfecte compungitur, facile est hujusmodi aquas per humilitatis tuae declivia deducere, et dejectionis tuae vallem usquequaque ubertim rigando perfundere. Si sic est frater, profecto benedicere habes Deo de fontibus Israel, qui rigat aquis universa. Sed satis dictum sit de eo quod dicitur exitus aquarum deduxerunt oculi mei, nunc causam fletus videamus.

Et quid nobis fiendum sit exemplo discamus. Quia non custodierunt, inquit, legem tuam, pro hac lege, ni fallor, alias orat, dicens: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. Quid, inquam, David, nunquid non sufficit tibi lex Moysi qui adhuc quaeris tibi legem poni? Non, inquit, Moysi mortificans animas, sed lex Domini immaculata convertens animas. Quando Moyses populis praecepta dabat faciem suam velabat, et idcirco praeceptum Moysi obscurum et obtenebrans oculos, praeceptum autem Domini lucidum et illuminans oculos. Profecto, si per Moysen posita lex placuisset, pro ponenda mihi lege Dominum adhuc orare non oporteret. Quaesivit ergo David a Domino legem, accepit, exercuit, parum tamen discrete custodivit, et idcirco dicit: Exitus aquarum, etc. Lex alia carnis, alia mentis; alia Dei, alia diaboli: et ne me credas ista de meo sensu figentem, audi Apostolum has quas diximus leges subtiliter distinguentem: Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in legem peccati (Rom. VII). Videsne quemamodum in primo versu legem Dei per se ponit, in secundo autem non solum ab illa, sed a se etiam tres alias distinguit? Nam cum dicat, video aliam legem in membris meis, legem scilicet carnis, in eo quod lex quae est in membris alia dicitur ab ea quam legem Dei dixerat, distinguit, et cum addat repugnantem legi mentis meae, aliam illam ostendit esse. Cum vero subinfert, et captivantem me in legem peccati, ab illis utrisque legem peccati discernit. Lex autem peccati nihil aliud est quam lex diaboli. Distinguamus ergo quatuor has leges, Dei, diaboli, mentis, vel carnis. Lex Dei est reddere bonum pro malo. Lex diaboli reddere malum pro bono. Carnis lex est retribuere malum pro malo. Mentis lex est reddere bonum pro bono. Lex Dei est gratuito velle prodesse; lex diaboli gratis velle obesse. Mentis lex est facere quod licet. Carnis lex est facere quod libet. Lex Dei charitas, lex diaboli iniquitas, mentis lex aequitas, carnis lex voluptas. Lex Dei dicit: Diligite inimicos vestros, orate pro persequentibus, et calumniantibus vos (Matth. V). Lex diaboli dicit: Opprimamus virum justum injuste, quoniam contrarius est operibus nostris (Sap. II). Lex mentis dicit: Dentem pro dente, oculum pro oculo, animam pro anima (Exod. XXI). Lex carnis dicit: Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur (Isai. XXII). Lex diaboli abominabilis, lex carnis contemptibilis, lex mentis laudabilis, lex Dei desiderabilis. Lex diaboli ignominiosa, lex carnis periculosa, lex mentis officiosa, lex Dei gloriosa. Gloriosam legem Dei dixerim, quia de hac sola, vel maxime quisque coronatur; diaboli vero ignominiosa recte asseritur, pro qua quisque aeterna confusione multatur. Carnis legem idcirco periculosam dixerim, quia paulatim mentem enervando ad diaboli legem praecipitat. Mentis legem merito officiosam asserui, quia gradatim animum roborando ad Dei legem exaltat. Superaverat itaque Propheta diaboli, legem, quia detestabatur omnem iniquitatem, calcaverat nihilominus carnis legem inquantum contemnebat corporis voluptatem. Multum praeterea se in lege aequitatis dilataverat, sed in lege charitatis parum se perfectum esse non parum dolebat.

Sed de his forte mihi minime creditur, nisi haec ejus testimonio comprobentur. Iniquitatem, inquit, odio habui et abominatus sum: ecce victoria de lege iniquitatis; Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI), ecce contemptus voluptatis. Nam pro aequitatis lege fidenter clamat: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me (Psal. VII). Sed in lege charitatis perfectionis culmen se nondum attigisse deflebat, intantum ut dicat: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia, etc. Mirum est si non miraris cur non maluit dicere: Quia non custodivi legem tuam. Sed si ego non custodivi diceret, voluntatem utique culparet, et tunc quomodo illud staret ubi dicitur: Legem tuam dilexi? Oculorum itaque culpa interpretatur, oculorum solum modo, culpa defletur. Nam de pedum officio fidenter Domino canit: Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum. Sed et pro manibus protestatur, dicens: Tota die expandi ad te manus meas (Psal. LXXXVII). Sic de aure et lingua, caeterisque corporis membris facile reperies. Soli hic oculi redarguuntur, pro solis hic oculis lacrymae funduntur. Nec enim in aliis etiam membris nunquam peccasse contendo, sed quid sit quomodo defleat diligenter attendo. Quid est igitur oculorum culpam deflere, nisi quod in discretione errasset gemendo dolere? Tunc oculus peccat quando discretionis judicium errat. Multi privatas observantias communibus institutionibus anteponunt, abstinentiam obedientiae praeferunt, cum tamen scriptum sit: Melior est obedientia quam victimae (I Reg. XV). Multa sunt quae de his oculis addenda credebamus. Sed haec sub alio forte capitulo dicenda servamus. Sed nunc quae interim dicenda videntur, exsequamur. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam. Caeterorum membrorum nullum hic reprehendit, oculorum vero culpam non sine moerore gravi redarguit. Manus non reprehenditur, pro eo fortassis quod libenter operabatur, lingua non reprehenditur idcirco, ut arbitror, quoniam vera loquebatur. Oculum tantummodo culpabat, pro eo forte quod in judicii discretione caligabat. Quid enim aliud est oculum offendere, quam ex intentione bona, sed parum discreta in aliquod malum incidere? Sunt qui dicunt quod malum opus esse non poterit quod ex bona intentione procedit. Bene ergo fecerunt qui mortem apostolis intulerunt. Nam scriptum de eis legimus: Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI). Nunquid Judaeorum excusamus ignorantiam, qui secundum Apostolum zelum habent, sed non secundum scientiam? Vos gloriamini de malo opere pro bona intentione. Propheta luget pro eo quod in discernendo erraverat: unde Propheta dolet, vos gaudetis; unde Propheta luget, vos ridetis. Quomodo ergo, inquiunt, illud accipimus quod in eo Evangelio ab ore Veritatis audivimus? Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI; Luc. XI). Ego audio hic ex oculi puritate corporis membra commendari, non vitia. Ego credo quia caecitas, surditas, ariditas, insensibilitas et caetera corporis vitia corpus non custodiunt: nam neque corpus, neque pars corporis sunt quae corpus corrumpunt. Sic utique, sic corpus virtutum bona componunt; mala vero opera, utpote vitia, corrumpunt, vel destruunt. Non ergo commendat Veritas quae nec corpus neque pars corporis sunt, opera scilicet mala, quamvis fiant, si tamen fieri possunt intentione bona. Sed potius hoc ostendere voluit, quod illa quae vere constituunt corpus virtutum, opera scilicet bona, omnino bona non sunt si procedant ex intentione mala. Quia, si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Quid ergo est, inquiunt, quod angelus dicit: Habe charitatem, et fac quod vis. Ergo charitatem caecam putamus? Sed quid de ea Apostolus sentiat, audiamus: Plenitudo, inquit, legis est charitas (Rom. XVIII). Quid ergo charitas de his quae sciri oportet ignorat, quam Apostolus plenitudinem legis nominare non dubitat? Perfecta charitas plene illuminat: nam perfecte amari non potest in cujus cognitione animus caligat. Sed in his amplius immorari necesse non est; quia sicut in bono charitas nonnisi intentionem bonam habere potest, sic eam in discretione errare posse valde incredibile est. Hoc autem omnino credibile videtur; quia, qui adhuc errat in discretione, nondum est perfectus in charitate et omnino sine culpa non est qui malum agit qualibet intentione. Sed nec tantum oculos culpandos putes, cum bonum malum vel malum bonum esse existimas.

Sed ut oculorum culpam diligentius discutiamus, prius de ipsis oculis qui sint videamus. Duo utique sunt interioris hominis oculi, quos quisque habere satagat quicunque viam mandatorum Dei inoffenso pede currere festinat. Unus est oculus discretionis, alter oculus circumspectionis. Sed de sinistro prius oculo scilicet circumspectionis (utpote indigniore) nos expediamus, ut in his quae de dextro dicenda sunt oculo (videlicet discretionis) latius vacare valeamus. Sunt nonnulli qui praeteritam vitam quidem ad memoriam revocant, et in his quae male, vel minus bene egerunt seipsos dijudicant. De praesentibus negligunt, de futuris praevidere nesciunt. Respiciunt quidem qui hujusmodi sunt, sed non circumspiciunt. Alius autem caute considerat ne se vel adversitas frangat, vel prosperitas extollat. Prosperitas quasi a dextris, adversitas quasi a sinistris. Sed qui sola quae instant bona et mala attendit, de praeteritis saepe minus plangit quam culpa anteacta exigit. Talis profecto qui juxta se posita intuetur, rectius aspicere quam circumspicere dicitur. Nam ad saepe pro juxta ponitur. Sed qui nondum novit respicere, multominus callet circumspicere. Alius decoratur oculo providentiae, pro eo quod novit in posterum providere, parum tamen proficit, si vel de praeteritis contemnit, vel de praesentibus negligit. Sed si ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum oculum circumflectis, hoc utique agendo circulum quidem, non sphaeram facis. Adde adhuc oculos tuos nunc sursum attollere, nunc ad ima deponere; quia bonum est nunc coelestium, nunc eorum quae in inferno sunt reminisci, nunc haec, nunc illa suspirando contemplari. Nam, si intueri negligis quae sint malis parata in inferno, vel econtra quae sint bonis reposita in coelo, eris procul dubio de praeteritis minus timidus, de praesentibus parum sollicitus, de futuro minime providus. Parum sit ergo tibi oculum tuum circumflectere, sed ad sphaerae similitudinem usquequaque circumfunde. Si coeli formam aspicias, admoneris utique ut operum tuorum terram considerationis tuae ambitu includas. Sed quomodo, inquis, possum quae circa me sunt ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, sursum et deorsum simul aspicere, insuper et intima mea de quibus adhuc tacuisti non negligere? Sed sane simul omnia quae circumstant considerare non sufficit, nisi agnus ille solus quem oculos septem habere, et cornua septem Scriptura sacra describit. Sed de inspectionis oculo quod objicis idcirco tacui, quia de eo aliquid commemorare supervacuum duxi. Solem namque qui caetera illuminat, quomodo in se tenebras habere quis credat? Sic utique circumspectionis oculus, si quae circa se sunt, ex studio intuetur; multo magis quae in intimis sunt ratio cum ignorare non patitur. Oportet igitur ad solis similitudinem oculi radius locum quem tenet prius illustret, et tunc caetera quae circa se sunt, quia simul non valet, nunc haec, nunc illa attente consideret. Nam, si simul quae ante vel retro, quaeque a dextris et a sinistris, nec non quae sursum et deorsum, unaque cum his interiora tua aspicere potuisses, non uno circumspectionis oculo egeres, qui septem habuisses, ille solus hoc potest qui uno intuitu omnia videt. Omnia videt, omnia valet, qui habet oculos septem, cornua septem. Oculi pertinent ad notitiam, cornua ad potentiam, De primo dicitur: Omnia nuda et aperta oculis Dei (Hebr. IV). De secundo: Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. I). Merito ergo cornua septem habere dicitur, de quo quia omnia possit minime dubitatur. Sed nunquid tu similiter? Utinam haberes vel unum cornu, utinam vel unum, ut jure dici debuisses filius unicornium! Ego puto quia quibus erexit cornu salutis in domo David pueri sui, sufficit interim ut habeant quo possint pacto resistere, quo valeant repugnare diabolo. Nunquid potes renovare praeterita, ordinare praesentia, adducere futura, infernum calcare, coelum irrumpere, et hoc totum propria virtute? Non utique, ut arbitror, eo quod non habeas cornua septem, quemadmodum agnus ille cui data est omnis potestas in coelo et in terra. Sufficit mihi, Domine, interim interius unum cornu habere, quo possim inimicos meos in omnem ventum ventilare: etenim in te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Quale tamen hoc libertatis cornu esse putamus, quod peccato nunquam (nisi sponte) cordis cervicem inclinamus? Tota daemonum turba circa nos perstrepat, totus in nos mundus desaeviat, mentem nostram in Deo fixam nunquam a sua voluntate exspoliat. Hoc utique cornu cum Dei adjutorio, si volueris, et ipse habere potes: nam caetera, si velis, habere non potes; quia quaecunque volueris facere minime potes. Quia igitur ad omnia quae volumus, uti potestate non possumus, discretione utique uti debemus. Discernendum est itaque cuique primo quid valeat, deinde de his quae suppetunt quid expediat et hic est ille discretionis oculus, quem paulo superius dextrum nominavimus. Quid enim prodest vel praeterita recolere, vel praesentia respicere, vel futura praevidere, nisi de his omnibus quae sunt bona vel mala possis discernere? Quid, inquam, prodest quod vitam nostram circumspicimus, si qualis esse debuerit minime judicamus? Ut ergo utilis sit oculus circumpectionis, adjuvetur oportet oculo discretionis. Si tibi dicit circumspectionis oculus: quia hoc et illud egisti renuntiare debet discretionis oculus quid in his bene vel male fecisti. Si quae instent bona vel mala renuntiet circumspectio, ad utraque consilium debet providere discretio. Si circumspectio praevidet quae vel quanta tibi ad faciendum suppetunt, discretio subjungat quae quomodo fieri expediunt. Quoties oculus circumspectionis coelum, vel infernum contemplando respicit, addat discretionis oculus quibus meritis ad hoc, vel ad illud quisque pertingit. Cum interna sua circumspectio rimatur, discretio dijudicet quid mali sibi, quid boni Deo merito ascribatur. Videsne quemadmodum inter nos hos oculos in rebus discernendis ratio dividi non patitur, sicut exteriorum intuitus oculorum, natura id dictante, nequaquam dividitur? Sciendum vero quia oculo circumspectionis saepe subrepit negligentia, oculo autem discretionis insidiatur ignorantia; hunc saepe claudit somnus torporis, illum frequenter obnubilat caligo erroris. Quoties enim quis vitam suam circumspicere negligit, toties circumspectionis oculus quasi obdormit, et tunc quasi oculus discretionis caligat, cum in his discernendis quae videt per imprudentiam errat.

Duo sunt in quibus discretio saepe decipitur. Decipitur siquidem saepe in qualitate, fallitur nihilominus frequenter in quantitate. In qualitate decipitur, qui quod bonum est malum putat, vel quod malum est, bonum esse existimat. De qualibus per Isaiam dicitur: Vae illis qui dicunt malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum dulce, et dulce amarum (Isai. V). In quantitate fallitur, qui rem quam aestimat majorem vel minorem quam sit, deceptus asseverat. Tales Propheta redarguit cum dicit: Mendaces filii hominum in stateris (Psal. LXI). Ad hoc namque quid in statera appenditur, ut ejus quantitas vel mensura dignoscatur. Decipitur in qualitate qui aurichalcum existimat esse aurum, qui pro gemmis accipit vitrum. Fallitur in quantitate, qui duo auri pondera deceptus pro uno vendit, vel unum pro duobus a venditore emit? Quia igitur in his duobus vitiis injustae librationis fere semper decipimur, eo quod per nos ipsi non possumus, Dominus quidem juxta aequitatis libram, juxta regulae mensuram vitam nostram disponere se pollicetur, dicens: Laetabor, inquit, et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor (Psal. LIX). Partibor, inquit, et metibor: in partitione agitur ut unusquisque accipiat quod habere debet, in dimensione vero ut tantum quisque percipiat quantum possidere debet. Hinc est quod Dominus per Moysen filiis Israel imperat, ut unusquisque in terra promissionis haereditatem forte accipiat (Num. XXXIII). Unde Psalmista commemorat, dicens: Sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Psal. LXXVII). Tunc populus Dei ad mensuram haereditatem accipit, quando quaeque virtus juxta aequitatis mensuram se extendit. Nihil enim aliud est virtus quam animi affectus ordinatus, et moderatus. Ordinatus est quando ad id est quod esse decet. Moderatus est quando tantus est quantus esse debet; quando ad aliud est quam expedit, peccat in qualitate; quando major est quam oporteat, offendit in quantitate. Ut igitur animi nostri affectus ordinare, et moderari possimus, prius mores incompositos compescere debemus. Unde idem Propheta ei quam praemisimus sententiae praemittit, dicens: Ejecit a facie eorum gentes, et statim subintulit, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (ibid.): prius enim gentes, hoc est mores indisciplinatos ejicimus; postea animi motus in ordinem redigimus et ad modestiam inclinamus. Nihil aliud est terram in funiculo distributionis dividere, quam in eo quod cuique virtuti est proprium, etiam mensuram attendere. Vis videre quanta cautela in hac virtutum mensuratione sit adhibenda, quanta discretio exhibenda? Parcitas si se infra mensuram cohibeat, in avaritiam se praecipitat; largitas si se ultra modum extendit, in prodigalitatem se effundit. Quidam quasi necessitatis gratia, dum cibo potuique nimis indulgent, carnis contra se bella incauti commovent. Alii, dum carnem immoderate macerando affligunt, solatium suum unde ad bonum adjuvari poterant, improvide perimunt. Innumera sunt hujusmodi in quibus homines saepe fraudant et fraudantur, decipiunt et decipiuntur. Sed dicis mihi: Ecce jam per experimentum didici, quia hic discretionis oculus quem dextrum dixisti, frequenter mihi falsa pro veris affirmat, in judicio multoties errat, et dum parum discernit, me non parum scandalizat. Et ego tibi respondeo, quia, si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te. Melius siquidem tibi est cum uno oculo ingredi ad vitam, quam duos habentem mitti in gehennam. Quid ergo, inquis: Quonam, quaeso, modo viam mandatorum Dei monoculus inoffenso pede percurrere potero, quam nec modo duorum beneficio oculorum adjutus valeo sine errore consummare? Audi igitur quid facere debeas, qui forsitan parum acute consideras. Aurem et linguam apposuit qui tibi oculum dedit. Habes igitur quo quaeras, quo audias, si aurem et linguam te habere non dissimulas. Quaere itaque domum videntis qui parum vides, a quo quid te oporteat facere quo currere audies. Melius tibi est manu duci, quam ultro errorem sequi. Melius proinde tibi est cum uno oculo ingredi ad vitam, quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Si ergo oculus tuus dexter seducit te, si omnino scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Sinistro, ut dictum est, oculo vitam nostram circumspicimus, dextro vero qualis sit, vel qualis esse debeat dijudicamus. Sed si in discernendo errat, nos utique scandalizat. Si ergo oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice a te. Nusquam legisse me memini ut oculum sinistrum eruere debuissem. De dextro hoc ex praecepto injungitur, si in eo erroris scandalum invenissem. Cur hoc? Idcirco, ut arbitror, quia vitam propriam me melius nullus scire potest, sed eam alius me multo melius secundum discretionem disponere potest. Debemus itaque vitam nostram spiritualium virorum, et maxime praelatorum discretioni committere, qualibus novimus ipsum Dominum claves regni coelorum commisisse.

Chapter 20 of 30