Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXXXVIII.

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur, et nemo in eis. Alia est imperfectio formae, alia imperfectio staturae. Ista est qualitatis, illa est quantitatis. Una qua quisque talis est qualis secundum naturam esse debet; alia qua quisque tantus quantum naturaliter crescere debet. Prior videtur in pueris, secunda invenitur in adultis. Puer quando omnia membra sua habet, secundum formam perfectus est, et tamen secundum staturam perfectus non est. Monstruosi partus quantumcunque crescant, illam perfectionem quae secundum formam est non recuperant: fides sine bona operatione, bonum opus cum infidelitate; castitas cum superbia, humilitas cum luxuria, totum hoc monstruosum facit, et nihil horum ad Christianam perfectionem attingit. Qui talis est Christi non est, nec de eo dici potest, imperfectum meum viderunt oculi tui. Qui autem justitiam habet, quamvis perfectam non habeat, ad Christum utique pertinet quamvis perfectus nondum existat. Recte de eo Christus loquitur ad patrem. Imperfectum, inquiens, non quemlibet, sed imperfectum meum viderunt oculi tui. Quamvis tales exeant de corpore, respiciuntur intuitu divinae gratiae, respectu divinae misericordiae. Quia imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Qui omnes? Manifestum est quia omnes sui, omnes qui sunt Christi. Si, inquit, imperfectum meum, quanto magis perfectum meum? Omnes ergo mei a te videntur, et in libro tuo omnes mei scribentur. Sed quaeramus quis sit iste liber in quo omnes sui scribentur. Si dicimus hunc esse librum viventium, profecto ibi non solum sui, sed etiam alieni scripti sunt, de quibus alibi dicitur: Deleantur de libro viventium (Psal. LXVIII). Si dicimus librum vitae hunc esse ibi forsitan jam scripti sunt, et quomodo tunc ibi adhuc scribendi sunt? Sic enim dicitur et in libro tuo omnes scribentur, nisi forte futurum pro praeterito ponatur.

Chapter 24 of 30