Adnotatio in psalmum LXXX.
Dilata os tuum, et implebo illud. Non omnibus hoc dicitur, sed illi tantum quem Dominus Deus suus eduxit de terra Aegypti; illi, inquam, recte hoc dicitur, dilata os tuum et implebo illud. Nam si adhuc Aegyptum inhabitas, et hujus saeculi tenebras amas, melius tibi est os contrahere quam dilatare, quia facile in Aegypto non invenis unde possit illud implere. Et quidem multos videmus qui non habent unde queant ventrem satiare. Sed hoc valde mirum videtur, si sit aliqua quaelibet tam paupercula anima quae non habeat unde valet os suum implere. Quid ergo, quaeso, est quod hic dicitur et quasi pro magno promittitur: Dilata os tuum, et implebo illud? Sed si illud interioris nostri hominis os aspicimus, quod quaerimus citius invenimus. Videamus quid esuriant vel sitiant Aegyptii, et videbimus quam sint pauperes, vel quantum egeni, qui non inveniunt omnes unde possit vel unum os impleri. Qui in Aegypto sunt non inhiant nisi ad carnalia, nil desiderant nisi temporalia. Sic econtra qui de Aegypto egressi sunt, nil optant nisi spiritualia, nil suspirant nisi coelestia. De quibus dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Vere beati, quoniam cibavit illos Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eos. Ad horum numerum pertinere videtur cui Dominica voce dicitur: Dilata os tuum, et implebo illud. Sed quidnam est hoc os interioris hominis, nisi desiderium cordis? Sed hoc os omnes Aegypti deliciae implere non possunt, quia omnes divitiae mundi carnalia desideria satisfacere nequeunt. Vide quam parva portio humani corporis, et quam angustum foramen sit os carnis. Quis non videat quam parvum est quod una panis buccella impleri potest. Quod igitur est una buccella ad os carnis, hoc est totus mundus, imo multo minus ad os cordis. Nam una buccella corporeum os facile replet, sed totus mundus desiderium cordis implere non valet. Considera, si potes, quanta sit latitudo cordis cujus os implere non potest totus mundus. Considera quomodo divinus sermo mundi copiam despicit, cui unam buccellam panis coelestis in comparatione anteponit. Si igitur Aegyptum deseruisti, et spiritualia esurire didicisti, dicitur tibi: Aperi os tuum, et implebo illud; et iterum: Dilata os tuum, et implebo illud. Ergo, si clausum est, juberis aperire; si apertum est, praeciperis dilatare. Aperi ergo os tuum, et quantumcunque potes extende desiderium tuum. Multum extende, ut multum possis capere. Quanto ad illa capacior fueris, tanto beatior eris. Extende ergo ne parcas; et si parcere vis, tibi, non illis timeas. Nesciunt illa deficere, sed tu potes ad illa minus idoneus esse. Dilata ergo os tuum quantum potes, quia nunquam nimis capere potes. Aperi ergo et dilata os tuum, et implebitur illud. Facile hoc implere potest, qui fecit illud. Ad hoc enim mittit crystallum suam sicut buccellas, ut ipse non semel, aut bis, sed frequenter impleat quod totus mundus, vel semel implere non valebat. Mittit, inquam, crystallum suam sicut buccellas, non ut buccellam, sed buccellas, ut habeas unde os tuum saepius impleas. Sed quis est hic panis crystallinus tam durus, tam purus? Pulcher quidem ad videndum, sed fortis ad masticandum. Hinc est quod coelestis panem sapientiae omnes pene concupiscunt, sed pauci admodum apprehendunt: Parvuli, inquit, petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV). Mirabilis hic panis, quem et parvuli concupiscunt, et nec magni frangere possunt. Sed quid mirum tamen si parvuli concupiscunt, propter crystallinam pulchritudinem, vel quid mirum si magni frangere nequeunt, propter crystallinam duritiem? Idcirco Dominus quando vult reficere quoslibet pane vitae et intellectus, prius dividit panem suum per buccellas, et sic tandem quando, et quibus vult ministrantibus angelis mittit crystallum sicut buccellas. Sed putasne, vel tunc sufficiant ad esum panis crystallini utpote in buccellas divisi? Nequaquam credo. Sed idem ipse qui mittit crystallum suam sicut buccellas, emittet Verbum suum, et liquefaciet ea; et veniens ipse Christus ad implendam promissionem suam, transiens ministrabit illis, et ne potus videatur deesse, flabit Spiritus ejus, et fluent aquae. Vides quomodo Christus in cibo, Spiritus sanctus ministrat in potu propinando. O qualis refectio, ubi dapifer est Christus, pincerna est Spiritus sanctus!
Chapter 12 of 30