Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXXXVI.

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Salices arbores sunt steriles, et nullum penitus fructum afferentes. Quid ergo in ejusmodi arboribus rectius datur intelligi, quam sterilitas boni? Sed haec infructuositas, bonique sterilitas quandoque dominatur in opere, quandoque in sermone, aliquando in cogitatione, quandoque in affectione, quandoque in aliquibus horum duobus vel tribus, quandoque etiam in omnibus. Ecce quatuor salicia, sterilitas actionis, sterilitas sermonum, sterilitas cogitationum, sterilitas affectionum. Sterilitas sane actionum est, quando subtrahitur gratia bene operandi; sterilitas sermonum, quando subtrahitur gratia bene dicendi; sterilitas cogitationum, quando subtrahitur gratia recte intelligendi; sterilitas affectionum, quando subtrahitur gratia recta affectandi. In his sane omnibus modo conceditur, modo subtrahitur gratia divina, sed modo una et modo alia, nec solum malis, verum etiam bonis, sed bonis ad bonum suum, malis ad malum suum. Omnia siquidem cooperantur ad bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Ad hoc enim electis gratia divina aliquando subtrahitur, ut unusquisque intelligat quid sit de ipso. Ad hoc autem datur vel reparatur, ut intelligat quid sit ex munere divino. In uno eruditur ad contemptum sui, in altero autem ad amorem Dei. Ex uno proficit ad humilitatem, ex altero promovetur ad charitatem. In his autem duobus est et fundamentum bonitatis, et consummatio virtutis. Est adhuc et aliud genus sterilitatis, ineptia videlicet vanae intentionis, quod eo ipso caeteris omnibus aliis detestabilius sit, quo caetera omnia corrumpit. Quidquid enim ex hac radice nascitur, sterile procul dubio, et infructuosum efficitur etiamsi bonum esse videatur. Nam quidquid boni agimus et dicimus, ex sinistra intentione corrumpere et annihilare possumus. Habemus itaque quinque salicia, et omnia Babylonica. Primum consideratur in sterilitate actionis, secundum in sterilitate sermonis, tertium in sterilitate cogitationis, quartum in sterilitate affectionis, quintum in sterilitate intentionis. In his omnibus erubescimus, in his sane omnibus erubescere debemus, in his omnibus merito confundimur, et quid aliud pro his omnibus quam confusionem meremur? Recte ergo hujusmodi salicia Babylonica dicta sunt, quae semper confusionem adducunt: Babylon namque confusio interpretatur, unde et recte ad illam spectare videntur quae confusionem operantur. Sunt igitur quinque salicia, quia infirmitatis humanae sterilitas est quinquepartita. Sterilitas actionis intelligitur in eo quod per Prophetam dicitur: Et defecerunt in vanitate dies eorum (Psal. LXXVII). De secunda sterilitate, locutionisque vanitate est illud ejusdem Prophetae: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Sterilitas cogitationum damnatur in eo quod dicitur: Vae qui cogitatis inutile (Mich. II). Sterilitatem affectionis reprehendit qui dicit: Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV). De quinto sterilitatis genere possumus et illud recte intelligere: Cor eorum vanum est (Psal. V). Quid est cor vanum et inane habere, nisi consilium suum in vana et inutili intentione figere?

Notandum autem quod in suburbio ipsius Babylonis crescit primum salictum, circa portam secundum, intra muros tertium, circa medium civitatis quartum, in ejusdem autem civitatis medio et intimo quintum et ultimum. Extra civitatem, et quasi in ejus suburbanis primum salictum esse jam diximus, quia opera nostra adinvicem videmus: nam cogitationes vel voluptates alienas omnino videre non possumus, sicut et illi qui extra civitatem sunt, nonnisi exteriora videre possunt. Per oris officium interiora nostra prodere, et in publicum proferre solemus, et ipsum idcirco quasi quamdam civitatis nostrae portam habemus, jure ergo secundum salictum velut ad portam civitatis esse dicitur, si recte in eo sterilitas locutionis intelligitur. Caetera tria salicta intra civitatem esse diffinivimus, quia qualitatem cogitationis, affectionis, intentionis soli ipsi intra nosmetipsos videmus. Nemo enim novit quae sunt hominis, nisi spiritus qui in ipso est, et quidem affectio quam sola cogitatio animum profundius penetrat: et idcirco sterilitas affectionis quasi interiorem locum occupat, intimum et summum locum intentio obtinet, quia cogitationi et affectioni praesidet. Recte ergo quintum salictum in medio Babylonis esse dicitur, in quo sterilitas intentionum figuratur. Hae sunt illae arbores steriles, hae sunt illae salices omni fructu carentes, et in medio Babylonis crescentes, vanae videlicet intentiones. In quibus organa suspendunt, qui cordis sui sterilitatem diligenter attendunt, qui infirmitatem suam veraciter erubescunt. Quid est organum suspendere, nisi verbum praedicationis subtrahere, et praeconia veritatis reticere? Quid est autem ejusmodi instrumenta in salicibus suspendere, nisi propriam infirmitatem, cordisque sterilitatem attendere et erubescere, et quae ipse non feceris vel facere non possis, aliis praedicare nullo modo praesumere? Toties igitur organa nostra in salicibus suspendimus, quoties et infirmitatis nostrae recordatione, et consideratione bona quae ipsi facere non valemus vel nolumus, aliis praedicare erubescimus. Multos tamen videmus erubescenda, et detestanta agere, nihilominus tamen praedicationis officium praesumere, quales quidem sunt qui arguuntur divina increpatione: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX). Econtra autem sunt qui male agunt, et idcirco praedicationis officium erubescunt, atque refugiunt. Hi non tam in salicibus, quam in spinis organa suspendunt. Sunt alii qui nec magna bona, nec mala magna agunt, et tamen propter operum suorum sterilitatem verbum aedificationis proximis suis subtrahunt. Et quid aliud quam organa sua in salicibus, sed circa Babylonem suspendunt? Alii propter inopiam eloquentiae; alii propter inopiam intelligentiae, solent, seu etiam coguntur ab officio praedicationis cessare: et hi quidem videntur organa sua in salicibus suspendere, sed aliis et aliis locis, nec tamen in medio Babyloniae. Sed qui idcirco officium praedicationis refugit, quia sincera et simplici affectione vel intentione se illud implere non posse praesentit, hic procul dubio velut in medio Babylonis organa suspendit. Organa autem nostra non tunc tantum suspendimus, quando aedificationis verbum proximis subtrahimus, sed quoties meritis exigentibus ad laudem Creatoris in praeconia veritatis inopes et inanes sumus. Intelligimus enim in organis quamlibet modulationem mentis, vel oris, in praeconia veritatis. Organa siquidem, dum spiritum, quem ad se ab imo trahunt, exterius emittunt, suavem ac dulcem et multiplicem melodiam efficiunt. Sic sane, sic ad occultam inspirationem, ad Spiritus sancti suggestionem ipsiusque infusionem solet mens hominis ex conscientia bona in summae bonitatis praeconia erumpere, et nunc tantum corde, nunc corde simul et ore in Dei laudibus reboare.

Quid itaque aliud sunt hujusmodi de quibus loquimur organa, quam quaelibet cordis, vel oris modulatio, prompta in summae veritatis praeconia? Sunt autem organa quinque in quibus oportet nos in Dei conspectu resonare. Primum est doctrina veritatis quando docetur quod ignoratur. Secundum est inflammatio voluntatis, quando ad id quod scitur, animus inflammatur. Tertium est impetratio gratiae, quando ad id quod scimus, et facere volumus nec valemus, divinum auxilium imploramus. Quartum exhilaratio conscientiae, quando pro bono cognito, diuque desiderato, et tandem aliquando per divinum adjutorium expleto coram Domino exsultamus in ipso. Quintum est degustatio et admiratio internae suavitatis, quando jam pro merito retributionis gustamus, et videmus quam suavis est Dominus, et coram ipso cum admiratione jubilamus. Primum itaque spiritualium organorum instrumentum est eruditionis, secundum exhortationis, tertium devotionis, quartum exsultationis, quintum jubilationis. Ad eruditionem pertinet indoctos docere; ad exhortationem negligentes corripere; ad devotionem Domino supplicare; exsultationis est pro beneficiis divinis in Domino gaudere; jubilationis est pro intimae suavitatis experientia in admirationis magnitudinem assurgere, et pene vel penitus mente excedere. In primo itaque organo psallimus, quando id quod sciri oportet nescios docemus; in secundo tunc canimus, quando ad amorem bonorum quae jam antea doctrina perceperunt torpentes animos inflammamus; in organo devotionis personamus, cum orationi et gratiarum actioni vehementer insistimus; in quarto tunc organo modulamur, quando pro bonae conscientiae testimonio in Domino gloriamur; quinta organi melodia jam fruimur, dum pro dulcedinis inebriatione, et prae admirationis magnitudine in mentis stuporem abducimur. In eruditionis organo peritum, et in ejusmodi instrumento promptum et expeditum se esse ostendit, qui de ipso proponit, constanterque promittit: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam (Psal. XLVIII). In secundo autem organo exhortationisque instrumento tam suaviter, quam salubriter cecinit, qui cum admonendi intentione personuit: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae, quam, etc. (Jac. I.) In devotionis autem organo filium suum instructum esse voluit, qui praecipiendo admonuit, et admonendo praecipit: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat (Tob. IV). Ad exsultationis vel jubilationis organa, et ejusmodi instrumentorum cantica quotidie admonemur, quotidie invitamur: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro (Psal. XCIV).

Sed, sicut sunt diversa genera organorum, sic procul dubio, et secundum diversa instrumenta sunt diversa genera canticorum, et quidem in uno eodemque instrumenti genere oportet saepe aliter et aliter psallere. Quis autem nesciat ad eruditionem pertinere, tam ad rectam fidem quam ad bonos mores instruere? Pertinet vero ad fidei dogma scire, quae sint vera et quae sint falsa. Ad morum autem instructionem pertinet nosse, quae sint illa, quae omnino committere non licet. Similiter et quae sint illa, quae fieri oportet, et omnino omittere non licet. Item et quae sint illa, quae quidem impleta sic augent, vel cumulant meritum, ut tamen omissa nullum omnino contrahant reatum. Pertinet itaque ad eruditionem modo astruere vera, modo refellere falsa, modo exigere debita, modo cohibere illicita, modo proponere et consulere optima. Primum est probationis, secundum est improbationis, tertium prohibitionis, quartum est praeceptionis, quintum consultationis. Ecce quinque genera canticorum. Et spectant haec omnia ad eruditionis organum. In primo quidem ejusmodi canticorum genere, promptos et expeditos nos esse voluit, qui dixit: Parati semper respondere omni poscenti rationem de ea, quae in nobis est fide et spe (I Petr. III). In secundo autem ejusmodi canticorum genere oportet nos nihilominus instructos esse, ita ut simus semper parati omnem falsitatem repellere, infidelium argumenta, et carnalium consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. I). In tertio genere canticorum multipliciter personabat, qui dicebat: Non moechaberis, non occides (Exod. XX; Deut. V), et multa in hunc modum. Pertinet autem ad quartum genus cantici quod audis ab ore Domini: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV). Intellige de quinto cum audis ab Apostolo: Bonum est mulierem non tangere (I Cor. VII). In idem concinit quod Dominus dicit: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Similiter et in exhortationis organo non semper psallimus uno eodemque modo. Modo namque exhortamur ad amorem virtutum, modo ad odium vitiorum, modo ad desiderium praemiorum, modo ad timorem vel cautelam suppliciorum. Ecce jam habes iterum quatuor genera canticorum. Primum est commendatio meriti, secundum condemnatio vitii, tertium promissio praemii, quartum comminatio supplicii. Commendatio est virtutis quod ab apostolo audis: Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Condemnatio est vitii, et pertinet ad secundum genus cantici, quod audis ibi: Putredo ossium invidia (Prov. XIV). Canticum satis dulce, canticum delectabile, et ad audiendum suave, promissio haereditatis aeternae. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit (Isai. LXIV; I Cor. II). Quartum genus cantici dictum est comminatio supplicii, quale est Apostoli: Terribilis quaedam exspectatio, et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios (Hebr. X). Sicut et de praedictis duobus jam organis diximus, sic et in devotionis organo non semper uniformiter psallimus. Nam devotionis est, modo mala sua accusare, modo misericordiam implorare, modo miserentem magnificare, tum pro indulta venia, tum pro qualibet impensa gratia. Ecce triplex canticum juxta devotionis organum. Primum est confessio criminis, secundum supplicatio miserationis, tertium glorificatio miserentis. Canticum confessionis est: Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae. Canticum supplicationis est: Parce, Domine; parce, Domine; attende et fac (Dan. IX). Canticum glorificationis est: Miserator et misericors Dominus patiens et multae misericordiae et verax (Psal. XV). In organo autem exsultationis geminus est psallendi modus. Nam modo pro meritis propriis, modo de bonis alienis in Domino exultamus. Omnis enim vera et ordinata exsultatio, aut de proximi sui bono, aut de bonae conscientiae testimonio. Ecce duplex canticum, et utrumque secundum devotionis organum, canticum gloriationis, canticum gratulationis, gloriatio de merito proprio, gratulatio de successu alieno. Vultis audire unde gloriationis canticum esse soleat, vel potius unde esse debeat? Gloria nostra, ait Apostolus, haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Oportet autem in hoc organo et maxime secundum hujus cantici genus, magnam psallendi peritiam habere, et cum multa cautela psallere. Nam difficile est valde in hoc cantici genere ullam dissonantiae notam penitus non incurrere. Si enim eo tenore gloriationis tuae fistulam tangas, ut illud unde gloriaris tuis meritis, vel viribus ascribas, ad ejusmodi fistulae tuae tactum sonum tam falsum quam fractum inflata fistula reddet, et ad foedam dissonantiam erumpet. Si igitur gloriari oportet, quod quisque gloriatur, in Domino glorietur, et sic de suis meritis, quasi de Dei muneribus laetetur. Ad secundum autem in hoc organo cantici genus tunc procul dubio proficimus, cum veraciter scimus non tantummodo flere cum flentibus, verum etiam gaudere cum gaudentibus.

Restat adhuc solum illud jubilationis organum, quod certe non novit cantici genus, nisi uniforme et unicum; nihil namque aliud est canticum jubilationis quam pro spirituali et inexperta suavitate, suavitatisque magnitudine inter inenarrabilia tripudia cordis, magnitudo et multiplicitas admirationis. Nemo autem hoc ultimum organi genus, modulandique instrumentum caeterorum comparatione parvipendat, pro eo quod canendi multiformitatem nesciat penitusque refugiat. Quod enim perdit in modulandi multiplicitate, totum recuperat, imo supra modum cumulat in modulationis suavitate, et suavitatis magnitudine. Jubilationis siquidem melodia quo caeteris est ad multiplicitatem sterilior, eo caeteris omnibus est ad jucunditatem fecundior. Caeterorum sane quodlibet ut multum hominem solet laetificare, jubilationis autem organum solet et beare: Beatus, inquit, populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII), et in caeteris quidem organis solemus passim coram quibuslibet psallere. Jubilationis autem instrumento oportet et decet solam regiae dignitatis praesentiam honorare: Jubilate, inquit, in conspectu regis Domini (Psal. XCVII). Jubilationis canticum replet terram, laetificat coelum: Jubilate, inquit, Deo omnis terra (Psal. LXV). Vultis et hoc nosse de hujusmodi cantico, an forte, vel ipsum soleat resonare in coelo? Cum me, inquit, laudabant astra matutina, et jubilabant omnes filii Dei (Job XXXI). Habes itaque ex quinque organis genera canticorum, decem et quinque numero, quinque in primo, quatuor in secundo, tria in tertio, duo in quarto, unum autem solum in ultimo. Haec sunt cantica Sion, hi sunt hymni canticorum de quibus dicitur vel psallitur: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Ecce habes cantica graduum. Ecce habes quindecim genera canticorum. Primum ex canticis Sion est improbatio falsitatis, secundum comprobatio veritatis, tertium prohibitio praevaricationis, quartum praeceptio justificationis, quintum propositio perfectionis, sextum condemnatio criminis, septimum commendatio virtutis, octavum comminatio damnationis, nonum promissio beatitudinis, decimum confessio criminis, undecimum supplicatio miserationis, duodecimum glorificatio miserentis, decimum tertium glorificatio humilitatis, decimum quartum gratulatio charitatis, decimum quintum et ipsum omnium ultimum, omniumque jucundissimum tripudiatio admirationis. Habes itaque quinque organa, habes et decem et quinque cantica. Organum eruditionis, organum exhortationis, organum devotionis, organum exsultationis, organum jubilationis. Bonum est itaque hujusmodi organa resonare, bonum est et ejusmodi cantica psallere: Bonum est, inquit, confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime (Psal. XCI). Cantemus ergo non cuilibet, sed Domino Deo nostro. Absit a nobis illis cantare vel psallere, qui nos solent in captivitatem trahere, et in Babylonem abducere, et in confusionem dejicere! Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Sed qui sunt, qui nos in captivitatem trahunt, et in Babylonem, vel confusionem adducunt, nisi superbia et vana gloria? Ante ruinam enim exaltabitur cor; absque dubio ante ruinam cor exaltatur, et ante confusionem inaniter gloriatur. Superbia et vana gloria semper est causa ruinae et confusionis, et ipsae utique sunt quae veraciter adducunt captivitatem mentis: Hymnum, inquiunt, cantate nobis de canticis Sion. Nolunt superbia et vana gloria Domino Deo nostro cantari, sed sibi. Quid est Deo nostro psallere, nisi in his quae dicimus non nostram, sed divinam gloriam quaerere? Quid est superbiae, vel vanae gloriae cantare, nisi ex his quae dicimus vel sentimus propriam gloriam et excellentiam quaerere? Absit a nobis talibus tyrannis servire, et satisfacere velle! Alioquin satius erit intentionis nostrae inanitatem et sterilitatem attendere, et in salicibus in medio Babylonis organa nostra suspendere, quam talibus exactoribus psallere. Audi cui cantare deceat, cui denique psallere oporteat. Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite; psallite autem sapienter, et exsultate in ipso vehementer. Qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.

Chapter 25 of 30