Adnotatio in psalmum CXVIII.
Aufer a me opprobrium et contemptum. Opprobrium culpa, contemptus poena. Culpa iniquitas, poena mortalitas: propter iniquitatem factus sum exprobrabilis, propter mortalitatem factus sum contemptibilis. Abominabilem me facit concupiscentia, vilem me facit miseria. Aufer ergo a me opprobrium et contemptum, Si facis me justum, aufers opprobrium; si efficis beatum, aufers contemptum: Super judicia justificationis tuae. Alia sunt judicia Dei quae reprobos damnant, alia quae electos justificant, alia quae justificatos beatificant. Prima sunt reprobationis, secunda justificationis, ultima glorificationis. Damnantia exercentur in inferno, justificantia in mundo, beatificantia sunt in coelo. Judicia tua adjuvabunt me, judicia ultionis, judicia correctionis, judicia remunerationis. Per judicium ultionis Judas reprobatus, per judicium correctionis Saulus caecatus, per judicium remunerationis humilis David in regnum sublimatus. Judicium ultionis stantibus dat timorem cadendi, judicium correctionis lapsis praebet spem resurgendi, judicium remunerationis perfectis confert amorem perseverandi. Si igitur primum illud Dei judicium generat timorem, secundum nutrit spem, tertium autem accendit charitatem; recte de eis dicitur: Judicia tua adjuvabunt me.
Chapter 18 of 30