Adnotatio in psalmum CXXXIV.
Qui producit ventos de thesauris suis. Quia divinae spirationis flatum percipimus, cum in divinis Scripturis coelestis sapientiae thesauros mirantes rimamur, et rimantes miramur. Pro his sapientiae thesauris Apostolus exclamat et dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XVIII.) Vultis autem scire qui sunt venti quos solet de hujusmodi thesauris producere? Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini. Quatuor ex his pertinent ad intellectum, tres vero ad affectum. Ad intellectum enim pertinet sapere, intelligere, discernere, scire; ad affectum confidere, diligere, timere. Spiritus itaque sapientiae et intellectus, spiritus consilii et scientiae, congruunt intellectui; spiritus vero fortitudinis et pietatis, et spiritus timoris convenit affectui. Sed scimus quia omnis affectio ex cogitatione oritur. Nunquam enim mens circa aliquid afficitur, nisi prius res ipsa per cogitationem videatur. Tres igitur illi spiritus quos ad affectum diximus pertinere, solent ex aliis ad intellectum pertinentibus exsurgere. Nam constat quia ex spiritu sapientiae, aliquando ex spiritu intelligentiae, aliquoties ex spiritu consilii, quandoque ex spiritu scientiae mens hominis ad fortitudinem erigitur, et ad constantiam roboratur. Spiritus sapientiae spirat a Meridie, spiritus intellectus flat ab Oriente, spiritus consilii sonat ab Aquilone, spiritus scientiae intonat ab Occidente; et sunt quatuor hi cardinales venti: quando tamen spirant fortitudinem, habet unusquisque eorum duos suffraganeos, unum hinc, alterum inde, quia modo inspirant pietatem, modo insufflant timorem. A quacunque enim coeli plaga sufflet, medium locum tenet, et cardinalis est spiritus fortitudinis, habens hinc inde sibi suffragantes; a dextris spiritum pietatis, a sinistris spiritum timoris. Hos igitur ventos producit de thesauris suis ipse cujus est ille thesaurus. Thesaurus autem, ut de ipso aliquid vel breviter loquamur, quia magnus admodum, multus, et copiosus habetur, per quatuor gazophylacia distinguitur. Primum fabricatur in parte occidentali, ex sensu historico; secundum erigitur in plaga septentrionali, ex sensu morali; tertium ex allegoria exstructum stat ab Oriente; quartum vero ex anagogen, in Meridie. In gazophylacio occidentali, reconditum est argentum eloquentiae; in gazophylacio septentrionali, reconduntur variae et innumerae virtutum gemmae. In orientali gazophylacio continentur purpura, et byssus, et caetera ornamenta regalia in variis sacramentis Ecclesiae. In meridiano autem gazophylacio custoditur aurum coelestis sapientiae. In primo fides eruditur, in secundo operatio instruitur, in tertio devotio exercetur, in quarto coelestium contemplatio inchoatur.
Notandum autem quod occidentale gazophylacium orientale ostium respicit, et illi e regione opponitur, quia quidquid allegoria astruit, hoc historia in figura praecessisse ostendit, et sic dum se invicem respiciunt, vicissim sibi de veritatis soliditate testimonium ferunt. Item septentrionale gazophylacium meridiano similiter ostio opponitur et ipsum respicit; quia, dum laborum merces e regione cernitur, in virtutum exercitiis libenter desudatur, et satis constat quod aequa sibi lance respondeant mensura laboris, et qualitas retributionis. Junguntur occidentale et septentrionale gazophylacium, similiter orientali junctum est meridianum. Nam post historiam cognitam debemus quaerere moralitatem. Similiter post istam, per allegoriae cognitionem proficimus ad anagogen. Per historiam quid factum sit discimus, per moralitatem quid faciendum sit cognoscimus, per allegoriam sacramenta Ecclesiae quomodo praecedentium rerum figuris praenuntiata sint intelligimus, per anagogen invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicimus. De talium ergo gazophylaciorum abditis penetralibus prodeunt flatus divinae aspirationis, jubente tamen illo qui producit ventos de thesauris suis. Et videntur de singulis gazophylaciis tres venti procedere. Qui autem ex quibus prodeat, quia ex praecedentibus patet, superfluum est designare. Hi sunt duodecim venti qui discurrunt, et perfiant totam terram viventium, totam terram tuam, o Emmanuel. Flant autem nunc hi, nunc illi; quomodo. et quando vult rex, et Dominus ventorum, non fabulosus Aeolus, sed ille qui ascendit super cherubin, et volavit super pennas ventorum.
Chapter 23 of 30