Adnotatio in psalmum CXXXIX.
Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Tentatio diabolica quandoque est subita, quandoque est violenta, aliquando fraudulenta. Subita est, quando rationis judicium praevenit. Violenta est, quando virtutis nostrae possibilitatem excedit. Fraudulenta est, quotiescunque discretionis examen fallit. Secundum igitur modum tentationis tentator ipse sortitur saepe proprietatem appellationis. Hinc est quod Scriptura sacra vitiorum incentores daemones, nunc aves nominat, nunc bestias, quandoque homines ex quadam similitudine appellat. Subito enim, et quasi avis volat, cum mentem ante deliberationem praeoccupat. Saepe etenim in tanta festinatione meus in turpem cogitationem labitur, ut priusquam aliquid inde deliberare possit, in delectationem rapiatur. Tentator ergo quasi avis volans est, cum venit subitus vel improvisus. Sed tunc velut leo saevit, cum sentitur violentus. Saepe enim ex praecedenti culpa agitur, ut vehemens postmodum, et omnino intolerabilis tentatio suboriatur. Sed cum ad vim faciendam licentiam non accipit, saepe malignus hostis se ad fraudem convertit. Cum igitur per astutiam praevalere nititur, recte hominis appellatione designatur. Solus namque homo inter animalia ratione utitur, unde illis etiam quibus fortitudine inferior est, ex ingenii singularitate principatur. Quasi homo ergo est, quando utitur non tam fortitudine quam calliditate, quando agit non tam fortiter quam prudenter. De avibus idem Propheta conqueritur cum alibi testatur, dicens: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli (Psal. LXXVIII). Sed de bestiis consequenter adjungit: Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae (ibid.). Bestias etiam tunc metuebat, cum alibi Domino in oratione proclamabat: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII). Hic quia contra callidum tentatorem certat, insidiatorem suum hominem appellat, cum dicit: Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Sed ne me hoc de meo sensu finxisse existimes, Evangelium lege, et nunc per aves, nunc per hominem daemones designari absque dubio invenies. Ibi legis de semine quod secus viam cecidit: Quia volucres coeli comederunt illud (Luc. VIII); et de zizania dicitur: Quia inimicus homo fecit hoc (Matth. XIII). Quod autem per volucres sive per hominem Veritas nonnisi daemones designare voluerit, subjuncta expositione manifeste declaravit. Quid lucidius, quid manifestius eo quod ibi dicitur inimicus homo est diabolus. Ab hujusmodi homine inimico, homine iniquo, et homine malo Propheta se eripi postulabat, cum dicebat: Eripe me, Domine, ab homine malo, ac si aperte fateatur, dicens: Vide quia talem, tam astutum hostem sustineo, cujus comparatione quasi brutum animal appareo. Quanto animal ab homine ex rationis privilegio praeceditur, tanto intelligentiae nostrae exiguitas, calliditatis ejus magnitudine superatur. Vix ejus insidias adverto, vix ejus astutias deprehendo. Eripe me ergo, Domine, ab homine malo. Spirituales quidem viri quasi homines sunt, qui ejus fraudes facile deprehendunt. Carnales autem meique similes ei comparati, velut animalia sunt qui ejus insidias parum, vel minime advertunt; verumtamen homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicabis misericordiam tuam, Deus. Eripe ergo me ab homine malo. Si te parum movet quod quasi animal contra hominem pugno, quod brutus quodammodo contra callidum insidiatorem decerto. Si ergo te non movet quod hostis meus homo est, moveat saltem quod malus est. Eripe me ergo, Domine, ab homine, etc.
Sequitur: A viro iniquo eripe me. Forte aliis verbis idem replicatur, et forte per hominem malum, et virum iniquum idem accipitur. Videamus tamen ne forte in his aliud aliquid lateat, quod ad aedificationem nostram utiliter innotescat. Plus itaque est esse virum quam hominem. Feminas siquidem sive pueros generali vocabulo dicimus homines. Sed scimus quia feminas viri virtute praecedunt, pueros vero tam prudentia quam viribus antecedunt. Primo ergo, quia hostem suum callidum sensit, pro ingenii ejus mira subtilitate eum hominem dixit. Sed quia postmodum deprehendit eum non solum prudenter, sed etiam fortiter agere, studuit eum convenienti vocabulo virum appellare. Sic namque solet saepe excrescere vis certaminis, pondus tentationis, usque prius fuit tantum fraudulenta, fiat postmodum etiam violenta, ut quia tentator praevalere non potuit per solam astutiam, vincat saltem per adjunctam vehementiam. Considerare libet in uno eodemque modo tentationis, et pietatem divinae dispensationis, et fraudem diabolicae perversitatis: prius enim fraudulentus hostis hominem leviore tentatione appetit, ut si forte levi impulsu ceciderit, tanto fiat ejus excusatio minor, quanto fuerit tentatio levior. Sed cum per minora certamina mentem cujuslibet a suo proposito non dejicit, ad majora subito se accingit. Longe tamen alia consideratione divina dispensatio idem agere permittit, quae in omne quod agit humanae semper saluti consulit. Prius siquidem erudit hominem per leviorem pugnam, ut eruditus discat tandem de gravioribus periculis reportare triumphum. Nihil enim aliud circa nos Dominus facere vel fieri permittit, nisi quod pium vel quod justum esse discernit. Hinc est illud: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. XLIV). Econtra autem diabolum malum et iniquum vocat, malum quia semper nocere desiderat, iniquum quia ultra aequitatis mensuram modum saepe percussionis dilatat. Recte enim malum dicitur propter intentionem malae voluntatis, etiam tunc, cum in nostra afflictione non excedit metam aequitatis. Prius persequitur nos quantum culpa nostra exigit; sed, cum hoc ad subversionem nostram sufficere non posse videt, saepe modum excedit. Sciendum tamen est, quia tunc ei divina bonitas licentiae frena relaxat, cum hoc humanae utilitati militare posse considerat. Quia ergo Propheta videt tentatorem nostrum in omni eo quod circa nos agit malum intendere, dicit eum malum; quia vero constat eum saepe metas aequitatis in nostra insectatione excedere, vocat eum iniquum et dicit: Eripe me, Domine, etc. Cito hoc fieri voluit, quia non libera, sed, eripe me dixit. Forte et per vim id fieri oportere credebat, qui se ereptione, non praeceptione liberandum postulabat. Non tamen quod Dominus hoc praecipiendo non posset, sed ut humano modo loquens, magnitudinem periculi ostenderet: Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia. Aliud est cogitare iniquitatem, et aliud est loqui iniquitatem. Quod adhuc cogitamus tantum, aliis quidem occultum est, quod autem loquimur, incipit etiam aliis esse manifestus.
Coram igitur perfectis viris maligni Spiritus iniquitatem cogitant, quia inquantum possunt fraudulentae persuasionis dolos occultant. Sub specie etenim boni bonis viris mala persuadere volunt, quia ad aperta mala eos omnino trahere non possunt. Quid igitur aliud est eos iniquitatem suam non loqui, sed cogitare, quam malum quod intendunt fraudulenter abscondere? Vide quibus gradibus malum crescit, primo cogitatur, postea dicitur, tandem conclamatur, sicut scriptum est: Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII). Prius cogitaverunt, postea locuti sunt, demum in excelso locuti sunt. Cogitaverunt, hoc pertinet ad locutionem; in excelso locuti sunt; hoc pertinet ad clamorem. Quasi cogitant malum, et non loquuntur, cum quod suadent malum esse dissimulant. Malum loquuntur, se quasi in secreto, quando malum non abscondunt sed excusant. Malum loquuntur et in excelso, quando quod manifeste malum est, quibusdam libere imperant. Coram ergo perfecte bonis cogitant, coram imperfecte bonis vel malis susurrant, coram perfecte malis clamitant. Sed et in uno eodemque homine hunc ordinem servant, dum ad perditionem eum rapere festinant. Prius occultum malum suadent sub boni specie, post manifestum malum sub excusatione, tandem publicum malum praecipiunt manifeste. Talem fortassis tunc temporis David senserant, cui aperte malum persuadere non poterant. Et idcirco iniquitatem cogitare quidem, non autem loqui praesumpserunt, de quibus dicitur: Qui cogitaverunt iniquitates in corde.
Chapter 26 of 30