Adnotatio in psalmum XLIV.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Dominus virtutum, ut ait Psalmista, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII). Hinc dicit Propheta: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Merito regina virtutum charitas esse dicitur, quia virtutis nomen amittit quae charitati non famulatur. A sinistris Dei sunt bona temporalia, a dextris autem bona aeterna. A dextris ergo stare charitas dicitur, quia bonis aeternis, non temporalibus innititur. In solis namque illis charitas regnat, quos amor aeternorum inflammat. Nam qui temporalia nimis sectantur, se invicem saepe etiam usque ad mortem persequuntur. Sic e contrario qui se in Deo diligunt, cum tempus exigit animas pro invicem ponunt. Astitit ergo regina charitas a dextris, sed in vestitu deaurato. Manifestum est ergo eam summi regis oculis velle placere, quae tam pretiosas vestes quaerit habere. Error, ut arbitror, quorumdam hic reprehenditur, qui opera nihil esse attestantur. Habe, inquiunt, charitatem, et fac quidquid vis, recte utique. Nam charitate plenus sicut nullum malum ex voto committo, sic nullum bonum quod ad faciendum suppetit, facile praetermitto. Et hoc est utique quod Augustinus dicit, non quod tua negligentia fingit. Probatio enim charitatis est exhibitio operis. Nam opera bona ejus sunt vestimenta: In vestitu, inquit, deaurato. In vestitu opera justitiae, in auro intellige claritatem sapientiae. Vestimenta ergo aurea, opera sunt discreta. Fortassis tu agis omnia fortiter, minime tamen suaviter, quia minime sapienter. Vestimenta quidem habes, aurea tamen non habes; quia sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. A fine inchoationis, usque ad finem consummationis. Tu fortiter inchoas, tepide consummas, cur hoc, nisi quia non disponis omnia suaviter, nec scis operari sapienter? Incipis, curris, festinas, anhelas, lassaris, deficis, non dicam ad finem, sed nec ad medium pertingis. Procedit ergo charitas, imo coassistit quae nunquam a Dei dextris recedit. In vestitu deaurato circumamicta varietate. Decet sane utpote reginam multiplicem vestem habere, et variam. Tu nescio quis semper vis esse in contemplatione, nescis, ut audio, vestiri varietate. Alius quaerit assidue esse in oratione, nec advertit quod charitas ornari vult varietate. Quisquis uno quolibet, quamlibet pretioso delectatur opere, charitatis ornatum non habet quae vestitur varietate.
Chapter 9 of 30