Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXIII.

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Grande spectaculum videre montes exsultare sicut arietes, et colles sicut agni ovium. Talis profecto exsultatio, et taliter exsultantium non est invenire in terra suaviter viventium. Non est impiis gaudere, dicit Dominus. Si non est eis gaudere, quanto magis taliter exsultare? Talis, ut arbitror, exsultatio solet fieri in exitu Israel de Aegypto, nec ubicunque, sed in deserto. Exeundum itaque est de Aegypto, fugiendum de saeculo quibus potissimum placet tali potiri miraculo. Sed ut miremur amplius, et desideremus ardentius, perscrutemur altius, proposita exsultatio vel qualis describitur, vel quibus ascribitur. Montes, inquit, exsultaverunt ut arietes. Qui sunt exsultatores? Montes et colles. Et quale eorum gaudium? Sicut arietum, sicut agnorum. Unum audenter affirmo, quia arietum et agnorum exsultatio non est in risu et cachinno. Quales tamen gestus solent in suis lusionibus formare, vel quibus putamus modis solent gaudium suum exprimere? Solent sane in suis exsultationibus ut in commune novimus, saltus quosdam dare, et corpore sua in alta suspendere et per inane librare. Sed numquid tale aliquid de collibus, vel montibus exspectare debemus? Vere magnum, vere stupendum miraculum, videre montes et colles exsultantes in modum arietum vel agnorum. Quis enim non obstupescat, quis merito obstupescere non debeat, si videre contingat montium molem a plano dividi, et a solito separari, terram a terra rescindi, et tantam molem vel ad modicum per inane suspendi? Certe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Unde et ei alias per exprobrationem dicitur: Ut quid superbis, terra et cinis? (Eccle. X.) Haec itaque terra, humana videlicet natura in aliis quidem super conditionis suae planum excrescit, et montem vel collem facit. In aliis autem in ima inclinatur, et in vallem derivatur. Montes itaque ascendunt, valles descendunt. Campi in plano resident, et medium locum tenent. In montibus humana industria supra naturam ascendit. In vallibus infra naturam descendit. In campis quae naturaliter bona habere potuit, bona nutrit atque custodit: Ascendunt, inquit, montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis (Psal. CIII). Cur tacet de vallibus? Quia descendunt quidem, sed non in locum quem constituit eis Dominus, sed in locum quem elegit sibi animus perversus. Quo autem campi descendunt, non infra naturam, sed infra montium excellentiam.

Campi itaque sunt, qui terrena non deserunt, sobrie tamen, et juste, et pie in hoc saeculo vivunt. Montes seu colles sunt, qui sola quae sursum sunt quaerunt. Ejusmodi itaque montes, quanto ardentius coelestia desiderant, quanto vehementius aeternis inhiant, quanto altius excrescunt, tanto procul dubio coeli ardua vicinius tangunt. Sed aliud est celsitudinis suae verticem in alta extendere, et coeli verticem velut e vicino tangere, atque aliud est quosdam velut saltus formare, et arietum vel agnorum more gestire. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Sed ut et montes et colles, et campos congruis sibi differentiis distinguamus, per montes contemplativos, per colles speculativos, per campos activos intelligimus. Nam activi utique hujus vitae plana non deserunt, dum terrenis actibus inserviunt, et in camporum morem ad hujus vitae usum in terrenis lucris quasi quosdam terrae fructus ferunt. Speculativi sunt qui caelestibus intendunt, qui invisibilia Dei per speculum in aenigmate vident. Qui eopse speculativi dicti sunt, quia nonnisi per speculum et in aenigmate videre possunt. Per contemplativos debemus illos intelligere, quibus datum est facie ad faciem videre, qui gloriam Domini revelata facie contemplando, veritatem sine involucro vident in sua simplicitate sine speculo et absque aenigmate. Montes itaque, vel colles sunt qui coelestibus intendunt. Sed speculativi corporalium similitudinum nubila nullo modo transcendunt, quia summam veritatem in sua puritate videre non possunt. Contemplativi autem in montium morem, allegoriarum et aenigmatum nubilosa alta intelligentia transcendendo, tranquillum illud supernae regionis serenum montis verticem tangunt. De talibus collibus, vel montibus illud prophetae intelligimus: In illa die stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac, et mel (Joel. III). De montibus dicit, quia stillabunt dulcedinem, nec tamen dicit qualem, nec eam per aliquam exprimit similitudinem. Cur hoc, quaeso, nisi quia tanta est quae nulla similitudine digne exprimi potest? Cur hoc, quaeso, nisi quia dulcedinem puram hauriunt et effundunt? Collium autem dulcedo per similitudinem exprimitur, cum lac vel mel figurative nominatur. Cogita ergo qualis vel quanta sit illa dulcedo quam superiores experiuntur, quando et illa quam inferiores sentiunt lac et mel nominatur. Oportet itaque montes ineffabilem illam quam in tanta abundantia hauriunt, stillando respergere, non illam abundantia effundere, et secundum inferiorum capacitatem infusionis suae modum temperare: Stillabunt, inquit, dulcedinem, et colles fluent lac et mel. Talis dulcedo facit ejusmodi montes et colles coram Domino cantare, et vocem exsultationis et confessionis in ejus laudibus resonare. Montes et colles cantabunt coram Domino laudem. Talis, inquam, dulcedo facit montes et colles mirabiliter exsultare in Domino. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Sed si tales montes et colles cogitamus, profecto desinit esse magnum, vel mirum quod de eis superius jam in admirationem diximus. Etenim magnum non erit homines in modum arietum et agnorum exsultare, et juxta eorum similitudinem quosdam saltus formare.

Spirituales itaque, non corporales saltus in hac prophetica sententia quaeramus, et quales denique decebat vel Spiritum sanctum docere, vel prophetam describere. Corporalis saltus, est totum corpus a terra suspendere. Spiritualis saltus, spiritum et totum quod spiritus est a terrenis alienare. Corporalis saltus, est terrae tactum usquequaque deserere, et totius corporis membra per inane librare. Spiritualis saltus est mente excedere, et infimis in imo relictis in invisibilium contemplationem totum transire. Cogita ergo virtuales animae partes, et sic forte facilius invenies quantum sit, vel quale ejusmodi omnia a terrenorum contactu suspendere, spirituales saltus formare. Prius siquidem corporalis sensus sopitur, bestialis appetitus obstruitur, exteriorum memoria intercipitur, affectio inebriatur, ratio transformatur, intelligentia innovatur, mens tota a seipsa alienatur, ut spiritualis ille de quo loquimur saltus formetur. Perpende ergo, si potes, qualis sit illa cordis gratulatio, quam vehemens exsultatio, quae cogit animum assueta deserere, et supra semetipsam ire, temporalia ad tempus nescire, et in cordis tripudia quosdam quasi saltus in superna et aeterna miris modis et multis inexpertis dare, et frequenter iterare. Respondes fortassis ad hoc voce Nicodemi: Quomodo possunt haec fieri? Esto, magnum, mirum et omnino stupendum hoc fieri posse, sed multo magis indignum hoc omnino facere non posse. Vide quam sit indignum quod exterior homo suos quosdam secundum modum suum saltus dare potest, et homo interior sui generis saltus, secundum modum sibi congruum penitus formare non potest. Attende quam sit omnino, et cum omni admiratione stupendum, quod corpus de terra sumptum, terram ad tempus dato saltu deserere, et supra semetipsum ire potest. Spiritus vero spiritualis et incorporea natura, a corporeis et terrenis vel ad modicum separari non potest. Miraris quod spiritualis creatura in spiritualibus se suspendere potest, et non potius miraris quod spiritus a non spiritualibus separari non potest? Siccine in oculis tuis desinit esse mirabile, quod bene consideranti pene videtur contra naturam esse, spiritum videlicet circa corporea tam fortiter, et pene inseparabiliter ligari, adeo ut ab eis vel ad modicum non possit avelli, et illud tibi minus, vel minime mirabile videtur, quod incorporea natura illud non potest, quod secundum naturam judicatur a corporeis videlicet ad seipsam redire, et in suis, hoc est in incorporeis fixa stare. Sed illud, ut arbitror, idcirco non miraris, quia in teipso minime experiris. Sed si necdum potest spiritus tuus ad semetipsum redire, quando poterit supra seipsum ire, et quales spiritualem naturam decet saltus formando in divina transire? Quid est spiritus qui incorporeus est, ad se, vel in sua redire, nisi solam incorpoream creaturam, et quae circa ipsam sunt prae oculis habere? Quid est autem spiritum quasi dato saltu supra semetipsum ire, et in illam omnium creatricem naturam, et quae circa ipsam sunt oculum contemplationis figere? Spirituales itaque viri cum in hujusmodi excessus ex magnitudine spiritualis exsultationis incidunt, impletur in eis quod per Psalmistam dicitur: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Certe ad divina contemplanda spiritus rationalis creatus est, quid ergo miramur si hoc facere potest ad quod factus est, cum hoc solum mirandum videatur, si hoc facere non potest? Est tamen utrumque mirabile, et hoc posse, et ipsum non posse. Sed unum carnalibus, aliud spiritualibus. Posse mirabile, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Non posse mirabile, quia spiritus est qui adjuvat infirmitatem nostram. Mirare ergo quod miraris, utpote carnalis venundatus sub peccato. Sed ut adhuc altius intelligas quantum admirari debeas, vel quam merito obstupescas, cogita illas nonaginta novem oves quas summus pastor in summis illis aeternae haereditatis montibus reliquit, quando unam quae perierat in terris quaesivit, invenit, et in propriis humeris reportavit. Cogita ergo quantae dignitatis sit, vel excellentiae hujus mortalitatis nostrae terram in exsultationis suae montibus cum illo coelestium agminum grege cognatae similitudinis aliquid habere commune. Cogita, inquam, quam sit plenum honoris et gratiae humanae naturae infirmitatem, vel in ea parte qua magis praeeminet juxta angelicae similitudinis proprietatem jucundationis suae saltus posse formare. Si hoc cogites, quo, quaeso, te ducet magnitudo admirationis tuae, nisi ut te intelligas in istis satis admirari non posse? Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Si per terram humanam naturam, si per designatum gregem angelicam naturam oportet intelligere, quis de angelicis virtutibus non videat quam sit eis jucundum et dulce in ejusmodi terra hac illacque discurrere, accubare, et illam desideriorum suorum aviditatem quam esuriunt et sitiunt justitiam virtutum nostrarum fructibus satiare? Nonne omnes, inquit Apostolus, administratorii Spiritus sunt, in ministerium missi (Hebr. I), propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Montes exsultaverunt, et caetera

Ecce jam audivimus quid dicat de montibus et collibus. Sed quid, quaeso, tacet de campis et vallibus? Sicut superius jam dictum est, valles sunt qui ad ima et infra naturam descendunt, et bona naturae pravis moribus corrumpunt. Per campestria itaque et montana intellige pios, per valles vero intellige impios. Merito ergo Propheta hoc loco de vallibus tacuit, quia impios absque dubio verum gaudium habere non posse cognovit. Non est enim impiis gaudere, dicit Dominus. Sed, si campi currunt in numerum justorum, cur, quaeso, hoc loco tacetur de gaudio et exsultatione eorum, cum scriptum sit: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII). Sed aliud est mediocriter, vel etiam multum gaudere, et longe aliud in exsultationis suae gaudiis humanae possibilitatis metas transcendere, et arietum vel agnorum more ludendo speciales quosdam et quales tibi descripsimus saltus formare, et mente excedendo humana transire. Sed campi quidem quoniam activae vitae plana non transcendunt in modo vivendi, sic et humanae vitae mediocria non merentur excedere in modo exsultandi. Merito ergo solis montibus et collibus talis exsultatio ascribitur, qualis hic mystice describiutr, cum dicitur: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Trium hic, ut audis, mentionem facit, arietum, ovium et agnorum. In hujusmodi animalibus arietes tenent sine dubio supremum locum, oves medium, agni novissimum. Consideremus ergo hinc arietes, oves et agnos, illinc montes, colles et campos, et videbimus quadam similitudinis ratione tria tribus respondere. Comparatione namque superiorum, campi tenent infimum locum, sicut et colles medium, et montes supremum. Cum ergo dictum sit montes exsultare sicut arietes, consequens esse videretur, ut colles dicerentur exsultare sicut oves: nam utrique in genere suo tenent medium locum, sicut agni et campi novissimum. Cur ergo dicuntur colles exsultare non sicut oves, sed sicut agni ovium? Sed si dictorum rationem volumus plenius intelligere, oportet propositae similitudinis proprietatem diligentius attendere. Per supradicta itaque animalia, ut mihi videtur, designatur triplex illa angelorum hierarchia, a magno illo theologo beato videlicet Dionysio Areopagita descripta. Totam namque coelestium spirituum frequentiam per novem, ut novimus, ordines distinctam in tres hierarchias dividit, et unicuique quidem tres ordines ascribit, seraphin scilicet et cherubin, et thronos assignans primae, dominationes, virtutes, et principatus secundae, potestates, archangelos et angelos tertiae. Per arietes itaque qui, ut jam superius dictum est, in sui generis animalibus locum tenent supremum intelligitur principalis coelestium ordinum hierarchia et omnium suprema, per oves media, per agnos omnium novissima. Supremam omnium dicimus, quae Deo immediate jungitur, et quae caeteras illuminat, et ipsa ab alia nulla quam a sola omnium creatrice hierarchia illuminatur. Media vero hierarchia est quae et illuminat et illuminatur. Extrema omnium est quae inferiores quos illuminet non habens, sola solummodo a superioribus illuminatur. Ecce jam audivimus quid de ejusmodi grege, vel graduum differentia sentire debeamus. In spiritualibus igitur et supercoelestibus gregibus spirituales et supercoelestes saltus quaeramus.

Quid itaque est eos sui generis saltus dare, nisi ipsos supra semetipsos ire, et ad ea quae supra ipsos sunt contemplatione ascendere? Supremae itaque hierarchiae ordines cum supra semetipsos contemplatione ascendunt, nihil aliud quam creatricem illam omnium substantiarum substantiam inveniunt. Eis itaque est quasi quosdam saltus dare summae illius essentiae magnitudinem in semetipsa absque omni speculo videre. Illius namque magnitudinis geminus in eis contemplandi modus invenitur. Nam modo ab eis per speculum, modo sine speculo videtur, et quam sit admirabilis, et omnino incomprehensibilis nunc in semetipsa, in subjecta creatura perspicitur. Divinam itaque potentiam, vel sapientiam in semetipsis mirabilem cernere, hoc utique est eis per planum ire. In inferioribus vero ordinibus ejusdem potentiae, vel sapientiae, magnalia contemplari, et contemplando mirari, hoc est eis descendere, non saltus dare. Ex his itaque palam est colligere, quia nihil aliud est arietes in sua exsultatione quosdam saltus dare, quam sine speculo, ut diximus, videre, et in puram et in simplicem theophaniam assurgere. Mediae autem hierarchiae ordines, sicut et ultimae cum supra semetipsos ascendunt speculo utique uti possunt, quia supra semetipsos sublimioris dignitatis ordines inveniunt, ex quibus digne satis in divinae sapientiae et potentiae admirationem assurgunt. Solent tamen et ipsi uti simplici contemplatione, sed hoc est eis volare potius quam saltus dare. Qui enim saltum dat, non multum se a stationis suae loco elongat. Nam ex volatu quidem scimus quam aliter contingere soleat. Quoniam ergo illi spirituum ordines, qui designantur per arietes, in suis, ut sic dicam, saltibus utuntur, nonnisi simplici contemplatione: et quoniam caeteri ordines qui designantur per agnos et oves nunquam in suis saltibus utuntur nisi speculatione, recte dicitur per Psalmistam: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Per montes siquidem, ut superius jam dictum est, intelligimus viros contemplativos, sicut et per colles speculativos. Nihil itaque aliud est montes in modum arietum exsultare, nisi viros contemplativos per mentis excessum summam veritatem nuda, et aperta visione attingere, et quasi facie ad faciem videre. Nihil enim aliud est colles in modum ovium vel agnorum exsultare, quam viros speculativos per mentis excessum in ejusdem veritatis admirationem speculando assurgere.

Notandum sane quod, cum sint duo genera speculationum, unum quod surgit ex admiratione corporalium rerum, aliud quod surgit ex admiratione rerum spiritualium, solum istud secundum aemulatur saltus, et tripudia super mundanorum, vel ovium. Si in illis itaque jam dictis collibus spirituales viros cogitemus, nil aliud est eis saltus spirituales formare, et agnorum vel ovium intellectualium more tripudiare, quam super coelestibus quos vere supra seipsos conspiciunt spiritibus intendere, et de ejusmodi spectaculo in divinitatis admirationem miris et insolitis gratulationis suae motibus assurgere. Sed, cum sit commune intellectualibus tam ovibus quam agnis speculativis, ut sic dicam, saltibus ludere, cur, quaeso, dicit colles sicut agnos, non sicut oves exsultare, cum et hoc posset veraciter dicere? Sed videte quam admiranda ratione de comparatione montium, et arietum dixit quod veraciter dicere potuit, et iterum de comparatione collium et ovium tacuit, quod utique verum fuit, ne quis ejusmodi comparationem conaretur ut ad solam similitudinem, sed et ad aequalitatem trahere, aestimans primum gradum hominum primo gradui angelorum, et secundum secundo, quasi ex pari respondere. Quod ergo dictum non est, tacuit Propheta pro removenda suspicione aequalitatis, ut et id quod dixit dictum intelligatur pro ratione similitudinis. Breviter, si placet, recapitulemus quod diffusius jam diximus.

Diximus quod per montes intelligimus viros contemplativos, per colles viros speculativos. Diximus quia per arietes intelligimus seraphin, cherubin et thronos. Per agnos, potestates, archangelos et angelos. De ejusmodi itaque montibus et collibus psallimus. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Pensemus ergo, si possumus, cujus sit praerogativae, vel gratiae, quantae sit excellentiae, vel gloriae humanae infirmitatis industriam in illam angelicae jucunditatis celsitudinem similitudinis cujusdam affinitate assurgere, et miris quibusdam et momentaneis contemplationis, vel speculationis suae saltibus illam quidem, quamvis raro et raptim et velut per mentis excessum attingere. O anima benedicta, o vere beata et multum glorificanda, cui datum est desuper mirificis illis cherubin et seraphin gaudiis sub hoc peregrinationis suae tempore, vel ad modicum interesse, beatificas illas internae et aeternae dulcedinis delicias degustare, et sub hujus miserae carnis fatigatione, de illa immensitatis plenitudine primitias quasdam accipere. Hujusmodi degustationis memoria debet cor nostrum tangere, animi intima penetrare, affectum transfigere, desiderium transverberare, cum quotidie psallimus vel ruminamus: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Hujus exspectationis desiderio cor nostrum incalescat, spiritus incandescat, anima inardescat in orando et psallendo. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Utinam quam psallimus frequenter, tam psallamus et sapienter: Montes exsultaverunt, etc.

Chapter 16 of 30