Adnotatio in psalmum XXX.
In pace in idipsum dormiam, et requiescum. Pax illa per quam, et in qua anima obdormit, per quam exteriorum omnium interim memoriam amittit, per quam ipsa sibi in oblivionem venit in qua seipsam supergressa, tota in Deum transit. Pax, inquam, illa quid aliud esse videtur, quam internum illud verum, et plenum gaudium, quaedam, ut sic dicam, supereffluentia spiritualium deliciarum, mira scilicet et ineffabilis quaedam satietas coelestium desideriorum? Pacem sane tunc tantum veram plenam obtinere videtur, quando omne ejus desiderium internae illius dulcedinis superabundantia penitus absorbetur. Quandiu enim animus in ea quae nondum habet ustuanti desiderio anhelat, pacem quomodo habet, quam pacem habet is quem desideriorum suorum vexatio fatigat? Gaudium ergo nostrum nisi plenum sit, desideria nostra ad veram pacem non componit. Et quidem in hac corruptibili vita humanus animus perfectum gaudium habere non potest, quia perfectum gaudium in hac exiguitatis suae angustia capere non potest; plenum tamen gaudium habere potest, quia tantum habere potest, quantum capere potest. Pace itaque sua tunc veraciter mens humana perfruitur, quando in id quod interius de divina dulcedine sentit, tota resolvitur. Haec autem pax ut plena sit, in duobus consistit, in contemplatione videlicet veritatis et satietate internae suavitatis. Ab uno inchoatur, et ex alio perficitur. Primum siquidem est, ut coelestis sponsi amica, et veri amici sponsa, dilecti sui desiderio accensa, et in ejus adventum suspensa; primum, inquam, est ut videat quem diligit anima sua; secundum est ut in amplexus ejus ruat, et oscula jungat; secundum, quod incessanter postulat, osculetur me osculo oris sui, ut ad ejus deosculationem hauriat de dulci dulcedinem, et de suavi exprimat suavitatem. Favus quippe distillans labia ejus, et spiritus ejus super mel dulcis. Ipse siquidem summa pulchritudo, ipse summa dulcedo. Pulchritudo ad visum, dulcedo ad gustum. Quasi exterius adhuc est quod videtur, interius esse incipit quod gustatur: plus est gustare quam videre. Quod enim gustamus nobis incorporamus, et cum eo quasi unum efficimur. Sic procul dubio, cum divini spiritus infusionem accipimus, ipsi quodammodo unimur: Qui adhaeret Domino, inquit Apostolus, unus spiritus est (I Cor. VI). Haec utique est illa vera ac plena divinae infusionis dulcedo, haec summa et singularis delectatio, quae sola potest cordis desiderio satisfacere, quae praevalet ejus ingluviem satiare. Haec sola desideriorum nostrorum fatigationem compescit, haec sola animum ad veram pacem componit, quia quid amplius requirat non invenit. Quid enim est quod amplius requirat, quae hoc ipsum quod capere non potest?
Videamus ergo nunc quibus gradibus haec pax crescat. Primo est desiderii sui longa exspectatio, exspectationem sequitur circumspectio, circumspectionem contemplatio, contemplationem admiratio, admirationem exsultatio, exsultationem dulcedo. Exspectatio est, ex quo sponsa Christi post diuturnam fatigationem desiderii sui tandem aliquando incipit de ejus quem diligit anima sua adventu per internam aspirationem certificari, dum dicitur ei quotidie: Exspecta, reexspecta; modicum hic, modicum ibi. Qui enim venturus est, veniet, et non tardabit. In hac exspectatione incipit anima huc illucque frequenter circumspicere, et cum summa diligentia attendere qua parte occurrat qui exspectatur ut veniat, utrum ab Oriente, an ab Occidente, an a desertis montibus. Cum ecce subito ab austro veniens, Deus siquidem ab austro veniet, et sanctus de monte Pharan. Exsultat ut gigas ad currendam viam suam. Venit itaque subitus et festinus, saliens in montibus, et transiliens colles. Properatque in occursum sponsae suae, acclamans et dicens: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt (Cant. VI). Ecce quomodo exspectationem sequitur circumspectio, circumspectionem vero contemplatio. Contemplatio siquidem est, quando tandem anima videre incipit quae longa exspectatione sustinuit, et frequenti circumspectione quaesivit. Sed absque dubio ex quo incipit anima contemplari, incipit pariter et admirari. Quid enim mirum si miratur speciem speciosi forma prae filiis hominum? Absque dubio quanto limpidius contemplatur, tanto vehementius miratur, et quanto amplius miratur, tanto avidius, tanto attentius contemplatur. Crescit itaque quantitas admirationis ex qualitate contemplationis, et ex vehementia admirandi crescit diligentia contemplandi.
Sed quale, quamve jucundum spectaculum putamus esse, summam pulchritudinem ex quantulacunque parte videre, luminosum illum divinae claritatis vultum limpidius contemplari, et in ejus admiratione assidue suspendi? Hujusmodi itaque mirando, jucundoque spectaculo oritur illa quam praefati sumus magna et vehemens congratulatio. Nam, ut jam dictum est, contemplationem admiratio, admirationem vero sequitur exsultatio. In hac autem exsultatione perfunditur animus mira quadam et ingenti dulcedine, quam nullus sensus potest aestimare, nullus sermo valet explicare. Cum enim coelestis ille sponsus sponsae suae charitatis amplexibus conjungitur, et ad ejus osculum inclinatur, ad ejus attactum subito coelesti quadam dulcedine animus perfunditur, quam quidem sentire potest; sed, uti superius jam dictum est, nulla sermonis latitudine explicare potest. Ille enim divinorum labiorum favus distillans fixis sponsae labiis fortiter expressus, incipit distillare dulcedinem et emanare suavitatem. Influens itaque ille coelestis suavitatis dulcor, incipit quidem primo sponsae interiora replere, postmodum autem usque ad os effluere, tandem vero per labia emanare, in tantum ut a sponso suo statim audire mereatur: Mel et lac sub lingua tua, favus distillans labia tua (Cant. IV), eo quod ex abundantia cordis os loquatur. Sed, sicut in superioribus, sic et in hac excrescentia suavitatis internae quosdam possumus profectum gradus attendere. Primo enim incipit sentiri illa interna suavitas, et ex illa generatur mira quaedam perfruendi aviditas; aviditatem sequitur saturitas, saturitatem ebrietas, ebrietatem securitas, securitatem tranquillitas. Quod enim gustata suavitas aviditatem exacuet quis ignorat? Quanto enim quid cui dulcius sapit, tanto degustantis animum id ejus appetitum acrius accendit. Sed procul dubio quo avidius comedimus, eo citius ad desideratam saturitatem pertingimus. In hunc itaque modum et suavitatem aviditas, et aviditatem saturitas subsequitur. Scimus autem quia quique postquam ad saturitatem comedendo perveniunt, quaelibet apposita vel oblata fastidiunt. Quid igitur hujusmodi saturitatem quam praefati sumus, quid, inquam, aliud esse dicemus, quam quoddam quarumlibet corporalium deliciarum fastidium, et ex intimo affectu exteriorum omnium rerum quemdam et spontaneum despectum? Aliud est enim blandienti delectationi resistere, et violenter repellendo ei nolle acquiescere, atque aliud spontaneo quodam intimi affectus nutu fastidire, et quaslibet interim carnis blanditias penitus sibi sapere non posse. Ad veram itaque internae satietatis plenitudinem anima pervenit, quando prae illius suavitatis abundantia quam interius sentit, omnium quae exterius apponi possunt quoddam necessarium potius quam voluntarium fastidium incurrit. Hanc autem verae suavitatis satietatem sentire non possunt, qui exterioribus deliciis affluunt. Non enim invenitur hujusmodi suavitas in terra suaviter viventium, nec sapere potest sapor hujusmodi inter tot oblectamenta deliciarum, et tam varia condimenta ciborum. Edent, inquit, pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI); pauperes, inquit, non divites. Hanc autem saturitatem, uti jam dictum est, ebrietas sequi solet. Scimus autem omnes quoniam qui plene ebrii sunt, irrisiones suas saepe nec quidem avertunt, et circumstantia pericula nec declinare, nec saltem attendere norunt
Cum igitur videamus multos quotidie inter convitia et opprobria hilarescere, inter pericula et rerum damna gaudere, quid qui hujusmodi sunt nisi ebrios debemus judicare? Quid tantam dixerim mentis alienationem, nisi spiritualem quamdam ebrietatem? Prius autem est ut fastidiamus varia, sed vana mundi oblectamenta. Secundo ut despiciamus quaelibet ejus adversa. Primum efficit spiritualis satietas. Secundum autem spiritualis ebrietas. Satietatem ergo ebrietas sequitur, ut ex eorum effectibus comprobatur. Ex hac autem ebrietate animus in tantam constantiam excrescit, tantamque fiduciam de Domini protectione assumit, ut cum Apostolo audiat et dicat: Certus sum quia neque mors, etc., usque quae est in Christo Jesu, etc. (Rom. VIII.) Haec est rata et firma securitas quam sequitur illa quam novissime posuimus vera plena mentis tranquillitas. Quid enim mentis illius tranquillitatem turbare valeat, quem nullus cupiditatis stimulus inquietat, quem nullus timoris aculeus exagitat? Haec autem tranquillitas est pax illa quam diu loquendo quaesivimus, ad quam tot gradibus vix tandem ascendimus. Haec est illa pax in qua anima obdormit; pax, quae mentem ad interiora rapit; pax, quae exteriorum omnium memoriam intercipit, quae ingenii acumen exsuperat, quae rationis lumen reverberat, quae desiderium cordis replet, quae omnem intellectum absorbet. Hanc quietem Joannes dicit silentium, Psalmista vocat somnum (Psal. CXXVI). Ab Apostolo dicitur pax Dei quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV). O quam recte silentium! O quam vere dicere possumus somnum, si excedit omnem sensum! Quid enim de eo digne dici possit quod omnem sensum excedit? Factum est, inquit, silentium in coelo, quasi hora dimidia (Apoc. VIII). Quam recte silentium dicatur audivimus, sed quomodo erit et somnus? Cogita quid faciat somnus exterior circa hominem exteriorem, hoc facit somnus hujusmodi circa hominem interiorem. Somnus corporeus exsuperat sensum corporeum, aufert enim officium oculorum, officium aurium, caeterorumque sensuum atque membrorum. Sicut autem per somnum exteriorem sopiuntur omnes sensus corporis, sic per hunc de quo loquimur interioris hominis somnum exsuperantur omnes sensus mentis. Simul enim absorbet cogitationem, imaginationem, rationem, memoriam, intelligentiam, ut constet quod Apostolus scribit, quia exsuperat omnem sensum. Hujusmodi somnum anima inter veri sponsi amplexus capit cum in ejus sinu requiescit. Unde et dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. VIII). Hujus quietis in hujusmodi reclinatorio jam spem firmam conceperat, qui cum tanta fiducia psallebat: In pace in idipsum dormiam, et requiescam (Psal. IV).
Chapter 2 of 30