Adnotatio in psalmum XXVIII. (pars 3)
Et isti quidem quamvis habeant cervinam velocitatem, erubescunt tamen habere cervinam formidinem; quia, tantum praecipites quantum veloces, nesciunt vel potius nolunt habere circumspectionem. Unde est quod eis clamat. Vox praeparantis cervos: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II); et alibi: Servite Domino in timore (Psal. II). Ut ergo ad cervorum numerum pertineant qui inter tales cervos annumerari desiderant, oportet eos et velociter currere, et caute timere. Talibus ergo cervis, taliterque praeparatis Dominus revelabit condensa, et reserabit Scripturarum profunda, allegoriarum opaca, sacramentorum mysteria, mysteriorum secreta. Amant enim hujusmodi cervi huc illucque discurrere inter condensa saltus Libani, abdita quaeque loca percurrere et occulta penetrare, opaca frequentare, in condensis et umbrosis requiescere. Ibi enim et contra venatorum insidias latebras reperiunt, et contra solis aestus refrigerium accipiunt. Quanto enim altius Scripturarum intelligentiam perceperint, quanto earum profunda perfectius penetraverint, tanto securius, tanto quietius quasi in condensis latitantes, et in umbrosis requiescentes, hinc derident daemonum insidias, illinc despiciunt concupiscentiae aestus et carnales illecebras. Nam ex ipsa Scripturarum lectione contra astutias daemonum plenius erudimur, et inter tot sapientiae delicias, carnalium illecebrarum nec saltem reminiscimur. Quid ergo mirum post talem tantamque gratiam: In templo ejus omnes dicent gloriam; quid, inquam, mirum si ejus gloriam in aedificationem proximorum quaerunt, a quo tot dona gratiarum gratis acceperunt? Dei templum congregatio est fidelium. In hoc itaque templo laudem Deo dicunt et gloriam ejus quaerunt, qui per verbum praedicationis proximos aedificare, et in ipsis Dei gloriam dilatare contendunt. Et recte quidem prius accipiunt intelligentiam Scripturarum ad instructionem sui; postea donum praedicationis ad utilitatem et aedificationem proximi. Prius datur intelligentia ut vera credant et recta intelligant; postea additur eloquentia ut utilia doceant et salubria persuadeant.
Possumus tamen per templum non praesentem Ecclesiam, sed coelestium civium frequentiam convenienter intelligere. Nam solet saepe Scriptura sacra ad distinctionem utriusque, hanc per tabernaculum, illam per templum designare. Haec enim adhuc in motu, et in bellorum procinctu posita recte per tabernaculum; illa autem jam in aeterna stabilitate fundata, melius designatur per templum. Ad hoc itaque nisi per contemplationem sublevati, accedere utique nequeunt. Sed intro admissi prae admirationis magnitudine a laude Creatoris cessare non possunt; et impletur quod dicitur: Et in templo ejus omnes dicent gloriam. Quia quicunque ad illud se contemplando elevant, quandiu intus sunt, divina laude non vacant. Hinc est quod inde revertentes clamant: Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX). Hinc rursus dicit: Et reliqui cogitationis diem fesium agent (Psal. LXXV). Cogitet qui potest, qualis, vel quanta sit illa celebritas solemnitatis illius quam intus positi perficiunt quando etiam reliquiae cogitationum quas ad se revertentes secum trahunt ex memoria vel recordatione gustatae suavitatis Domino Deo diem festum agunt? Quod si per templum Dei cor ipsius hominis intelligimus, qui sint qui in hoc templo gratiam Deo dicent citius inveniemus. Qui enim sunt alii hujus templi habitatores, quam cogitationes mentis et cordis affectiones: Quoniam cogitatio, inquit, hominis confitebitur tibi. (ibid.) Raro tamen contingit ut hujus templi habitatores omnes in unum conveniant, ut una congregati in templo ejus omnes simul gloriam dicant, ut nulla se aliena cogitatio interserat quae illa divinae solemnitatis gaudia perturbet vel imminuat. Posse tamen quandoque hoc fieri ille melius novit, quem non tam lectio quam experientia docuit. Fit enim aliquando ut mens super pauca fidelis, intrans in gaudium Domini sui torrente voluptatis ebrietur, et tota in jubilum versa non solum exteriorum omnium, sed et sui ipsius obliviscatur: et tota in se collecta, imo supra se elevata, ab illo spiritualis laetitiae pelago plena absorbeatur, experimento felici jam approbans quam sit vera sententia illa qua dicitur: Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII); et tunc temporis impletur quod dicitur, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Secundum primam itaque expositionem, intelligitur donum praedicationis; juxta secundam autem, gratia contemplationis; secundum ultimam vero exprimitur jubilus mentis. Quid autem horum rectius intelligatur, ignorare me fateor, ubi totum verum est quod dicitur. Nam multi saepe per Scripturarum intelligentiam accipiunt verbum praedicationis, et saepe inter legendum perfunditur mens luce contemplationis, vel in jubilum versa tripudiat in voce exsultationis et confessionis. Quia postquam vox Domini praeparantis cervos revelaverit condensa, mox in templo ejus omnes dicent gloriam. Ecce quam magna, et quanta admiratione digna facit vox ista Dominica, vox Domini confringentis cedros, vox Domini intercidentis flammam ignis, vox Domini concutientis desertum, vox Domini praeparantis cervos! Et multa adhuc alia in hunc modum efficit, quae iste numerare non potuit, vel quae hic enarrare non oportuit. Multum tamen saepe interest inter vocem et sermonem. Nam habent utique et animalia vocem et tamen sermo non formatur sine voce, quamvis vox sonare possit sine sermone. Emittit ergo quandoque sermonem cum voce, quandoque vocem sine sermone, aliquando etiam sonitum sine voce. Nunc enim, ut ipse de se Dominus dicit, stridet ut plaustrum onustum feno, modo sibilat ut apis quae est in extremo Aegypti, aliquando rugit ut leo; et cum voluerit mittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus; per sonitum ergo stridet, per sibilum demulcet, per rugitum terret, per sermonem docet. Quando enim, et quibus loquitur, beneplacitum suum aperte demonstrat. Sed in voce sola voluntatem suam non tam loquitur quam significat. Nam per stridorem quidem altius abscondit, et profundius celat. Ad sonum etenim stridoris audiens non tam eruditur quam consternatur, vel potius indignatur. Displicet enim ei quod audit, et saepe audacter reprehendit.
Hinc est quod Dei dispositio in rebus temporalibus a quibusdam aperte reprehenditur, quibus Dominus in sui operis gubernatione quodammodo stridere videtur, cum det indifferenter bona et mala, tam bonis quam malis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Alii autem in his omnibus intus recurrunt, et de his omnibus rationem consulunt, et dum bonis praemia, pravis tormenta reposita ex ratione colligunt, vocem quodammodo Dominicam percipiunt; et qui ad remunerationis promissionem se praeparant, quasi ad persuasionis sibilum evigilant; et qui terroris minas formidant, quasi ad leonis rugitum trepidant. Quasi sibilo enim quodam suscitatur, qui temporali commodo, vel praemio aeterno ad aliquid agendum provocatur. Et ille quasi ad rugitum confunditur, qui ex alicujus damni vel damnationis futurae consideratione a sua praesumptione dejicitur. Longe tamen excellentius, et quasi per loquelam seipsum Dominus insinuat illis, quibus voluntatem suam inspirat, quia aliud est recta discernere, et aliud beneplacitum Domini perfecte intelligere, et ei ex amore inhaerere. Sonum ergo quodammodo habet Dominus in administratione operis, vocem in revelatione veritatis, sermonem in aspiratione voluntatis.
Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum. Cum sit una eademque aqua sapientiae salutaris, illam terram tamen viventium ubique non aequaliter infundit, sed se per ejus amplitudinem multifarie, multisque modis dividit. Alia enim efficit puteum vel cisternam; alia torrentem, ut fontem salientem in vitam aeternam: hic in rivum deducitur, illic in fluvium colligitur. Modo excrescit in lacum vel stagnum, modo exuberat in abyssum vel diluvium. His decem, ni fallor, differentiis in Scriptura sancta, si bene intendimus, differentes divinae Sapientiae donationes distinctas esse facile probare poterimus. Longum esset nimis de singulis hic diligenter discutere, imo supra vires nostras de tanta materia dignum aliquid dicere. Dicamus ergo aliquid de eo quod interim occurrit, quod huic forte loco sufficere possit, pro eo quod dictum est: Dominus diluvium inhabitare facit. Haec itaque salutaris sapientiae aqua, si Scripturae sacrae credimus, imo quia ei omni ambiguitate postposita credere debemus; haec, inquam, sapientiae aqua in tanta quandoque erumpit copia, in tanta se dilatat abundantia, ut non solum valles impleat, campos operiat, sed et omnes montes et colles longe transcendat. Ita ut omnium carnalium cogitationum incursus, omnes terrenos affectus penitus absorbeat, imo etiam quidquid hominibus est altum, cacumina ipsa virtutum, et quod his omnibus majus, ipse sibi contemplantis animus in oblivionem veniat. Contemplantis siquidem animus qui supra se attollitur, cum coelestibus totus suspenditur, seipsum nimirum et quae sub ipso sunt obliviscitur, et in tanto sapientiae diluvio nil nisi coelum aspicitur, et ipsa sapientiae aqua qua perlustratur, a qua et in altum sublevatur. Sed ad hoc opus quis, putas, erit idoneus, et quis hujusmodi diluvii inhabitatione invenietur dignus? Nemo hoc speret de virtute sua, nemo hoc praesumat de industria propria. Non est hoc negotium meriti humani, sed muneris divini. Dominus solus est qui hoc dare potest. Siquidem solus Dominus diluvium inhabitare facit. Ad hujusmodi, ni fallor, diluvii inhabitationem, Domino instigante et instruente, fabricatur illa arca conscientiae bonae, si tamen vivat et vigeat in nobis vir ille Noe, qui solus ad tantum negotium per divinum duntaxat adjutorium potest sufficere. Noe requies interpretatur, et constat satis quia sine quietis amore arcae fabrica nullo modo perficitur. Ferveat ergo in nobis amor quietis; delectemur illo interno otioso negotio, vel negotioso otio investigandae veritatis, et illud quod in psalmo legitur studiose impleamus: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). Si tamen disponimus arcae hujus in nobis fabricam erigere quo digni, vel idonei simus quos Dominus dignetur praefiniti diluvii inhabitatores efficere. Dominus enim solus, ut superius jam diximus, diluvium inhabitare facit. Duo, ni fallor, in hoc uno verbo monemur, ne desperemus tam mirabile opus posse impleri, et ne praesumamus tam singulare negotium aliqua humana industria posse consummari. Sed videamus modo quid sequatur hujusmodi diluvii inundationem, vel potius quid sequi soleat hujus diluvii inhabitationem. Et sedebit, inquit, Dominus rex in aeternum. Docente Scriptura sacra, didicimus quia anima justi sedes est Sapientiae. Quid itaque est quod Rex ille regum, et Dominus dominantium, qui est Dei virtus et Dei sapientia, nonnisi post diluvium in hac sua sede dicitur sedere? Cur non etiam ante diluvium sedebat Rex in aeternum? An forte quia gigantes erant super terram ante diluvium non sinebatur regnum suum Sapientia possidere quietum, et idcirco non ei vacabat tempus, vel locus ad sedendum, sed potius ad praeliandum? Ideoque quasi vir pugnator omnipotens nomen ejus quotidie cogebatur apprehendere arma et scutum, et exsurgere in adjutorium suorum, et utpote Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio expugnare impugnantes exercitum suum, clamantibus quotidie sibi qui sui erant: Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum (Psal. XLIII). Procul dubio quandiu vivunt gigantes super terram, quandiu adhuc viget in carne, vel corde carnali enormitas illa horrenda vitiorum, non sinitur ille Dominus exercituum, Dominus virtutum regnum suum possidere quietum. Sed quia sapientia vincit malitiam, cum se coeperit latius effundere, imo totam occupare terram, cito et absque mora absorbet quidquid prius male vivebat super eam. Ad primam siquidem jussionem Domini, ruptis fontibus abyssi apertisque cataractis coeli, fit subita et tam vehemens inundatio diluvii, ut absque omni dilatione omnes sapientiae subvertantur inimici: Rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt (Gen. VII). Si autem vis scire quae sit abyssus haec magna, recole quid de ea dicat Propheta: Judicia tua, inquit, abyssus multa (Psal. XXXV). Et ut aeque scias qualis esse possit pluvia illa voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, recole quod alibi legis in verbis ejusdem Prophetae: et veritas tua, inquit, usque ad nubes (ibid.). Vides certe hujusmodi nubes quae veritatem portant, cujusmodi aquam pluere valeant. Rumpuntur itaque fontes abyssi, aperiunturque cataractae coeli cum tempus instet faciendi diluvii, ut illa salutaris sapientiae aqua partim se effundat ex occulta divinae aspirationis vena, partim emanet ex revelatione angelica. Fontes abyssi rupti erant, cum Propheta dicebat: Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum (Psal. XVII). Cataractae coeli apertae erant, cum Apostolus dicebat: Revelatur autem ira Dei de coelo super omnem impietatem, et justitiam (Rom. I). Diluvium autem tunc fortassis inundaverat, cum alias in admiratione Sapientiae proclamabat: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! (Rom. XI).
Quomodo itaque, putas, carnalia desideria languescunt, imo cum quanta, putas, festinatione deficiunt, cum universa illa divinorum judiciorum abyssus se ad manifestationem effundit, et illud divinae Sapientiae pelagus, totam humani cordis terram occupat, ejusque habitatores cogitationum affectionumque multiplicitatem penitus absorbet? Sola itaque illa huic diluvio supersunt quae in arcae sinu inclusa vivunt, quae conscientiae bonae mensuram non excedunt, quae modestiae terminos non deserunt. Alia igitur sunt quae extra arcam ad internecionem exponuntur, alia quae intra arcam ad vitam reservantur. Reservantur autem non solum rationabilia, sed etiam irrationabilia: sed de ipsis irrationabilibus non solum munda sed et immunda quantum videlicet exigit cura necessitatis vel cautela conservandae humilitatis. Desideria illa quae surgunt ex rationis deliberatione, pertinere videntur ad homines, utpote ad animalia rationabilia, sicut illa quae sine discretionis judicio emergunt ad animalia irrationabilia. Et sunt quidem ex utroque genere alia bona, alia mala; quia sunt homines justi, et sunt homines injusti, et animalia alia munda, et alia immunda. Vultis apertius nosse differentiam animalium mundorum et immundorum, hominum justorum et injustorum? Forte exemplo illud melius quam definitione ostendimus. Ecce quis transiens videt quempiam fame vel frigore afflictum, vel alia qualibet inedia oppressum, subito et absque omni animi deliberatione affectu pietatis medullitus tangitur, et ei quem afflictum videt subita animi miseratione compatitur. Interpellat eum cogitatio sua, ut illius inopiam sua abundantia temperet, sed forte avaritiae suae nimia tenacitate pietatis aurem obturat. Statuit itaque apud se nil illi de suo impendere, ne suorum bonorum videatur aliqua minorationis damna sustinere. Ecce animal mundum, et hominem injustum. Quasi animal mundum est illa animi judicium praeveniens pietatis affectio, sed velut homo injustus est illa subsequentis obdurationis impia deliberatio. Ecce alius ad aspectum mulieris turpitudinis motum prius se sentit quam rationis decretum consulere possit. Sed postquam rationem consuluerit, exsurgens malum viriliter repellit. Ecce animal immundum, sed hominem justum. Quid enim turpitudinis motum, nisi animal immundum dicimus, et quid subsequentis deliberationis justum decretum, nisi hominem rectum judicare debemus? Immunda itaque desideria ex appetitu surgentia, et rationis judicium praevenientia animalia sunt bruta et immunda. Munda autem animalia sunt desideria illa quae nil foeditatis suggerunt. Illud autem est admodum mirabile valdeque notabile, quod saepe munda animalia impediunt bonum, impellunt ad malum, sicut saepe econtra immunda adjuvant ad bona, roborant contra mala. Pietatis affectus erga parentes ordinatos esse quis neget? quam multis tamen nocuit et ab amore Dei retraxit, quod suos tenere diligebant quos nec propter Deum deserere volebant. Stimulum carnis suae quis unquam nisi perversus non erubuit et tamen quam multis contra superbiam adjuvit, et in humilitate custodivit. Sic sic saepe ex bonis quibusdam a melioribus retrahimur, et ex malis quibusdam ad optima compellimur, unde est quod mundorum animalium innumera diluvio absorbentur, et immundorum non pauca post diluvium reservantur. Recte enim illi affectus sive sint pudendi sive pudici, sapientiae diluvio pereunt, qui perfectionis studium impediunt. Recte solum illi, sive inter pudicos, sive inter impudicos deputentur, post diluvium reservantur, qui in bonum cooperantur. Sed si est inutile, vel impossibile omnia immunda animalia ad mortem exponere, caveamus saltem perversorum hominum neminem intra conscientiae arcam recipere. Aliud est nondum posse perfecte mortificare omnes appetitus carnis, et longe aliud ex deliberatione in se recipere consensus pravitatis. Quid jam de gigantibus dicimus? Nunquid vel unum diluvio praefinito posse superesse credimus? Absit hoc credere. Neque enim facile erit post tale diluvium mentem criminalia aliqua committere posse, etiam si non sufficiat omnia venialia perfecte posse delere: Non vos, inquit Apostolus, apprehendat tentatio, nisi humana (I Cor. X). Ecce quomodo satagebat Apostolus gigantes penitus deleri de terra.
Quid enim rectius per gigantes habentes formam monstruosam, formam immoderatam, quid, inquam, rectius accipimus quam tentationem plusquam humanam? Quam perfecte, putas, hujuscemodi gigantes de suo corde deleverat, qui eos etiam de alienis cordibus ardenti studio exstirpare satagebat! Sed videamus modo postquam hunc de quo loquimur Paulum Dominus diluvium inhabitare fecit, an forte diluvio illi quod ex divinis revelationibus supra humanae intelligentiae modum in ejus corde excrevit aliquod immundum animal superfuit: Sed ne magnitudo, inquit, revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae (I Cor. XII), diluvium tunc innudasse non potest negari, quando audiebat arcana verba, quae non licebat homini loqui; et tamen post tale diluvium stimulum carnis sentiebat, quem inter animalia immunda deputandum nemo est qui ambigat. Verumtamen quia gigantes diluvio penitus perierant, et quaecunque Sapientiae regnum confundere poterant, nil jam obstabat quominus sibi erigeret thronum et sederet rex in aeternum. Quid enim aliud illa ejus verba sonare videntur, ubi aperte contestatur, dicens: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, etc., usque in Christo Jesu (Rom. VIII). Ecce quam securus erat Paulus post tale diluvium, quod qui per fidem in ejus corde habitabat Christus, sederet rex in aeternum. Vides certe quam recte postquam dictum est: Dominus diluvium inhabitare facit, statim illud adjunctum est: Et sedebit Dominus rex in aeternum. Ad hoc namque, ni fallor, effundit super terram hoc diluvium, quo mundet Rex iste regnum suum, et sedeat rex Dominus in aeternum. Sed haec quae de diluvio dicta sunt, tunc tantum de eo intelligenda credimus, quando accipitur in bono. Est enim quando accipitur in malo, sed est ibi longe alia lectio: Si est enim ignis bonus et ignis malus, si est desertum bonum et desertum malum, sicut superius ostendimus, si est aqua bona et aqua mala, cur non aeque diluvium bonum et diluvium malum esse credamus? Credendum sane, et absque ulla haesitatione bonum illud esse diluvium quod Dominus inhabitare facit, ut sedeat rex in aeternum. Facto autem hujusmodi diluvio, mundatoque regno, incipit extunc, et deinceps, utpote parata sede sua, extunc incipit, inquam, sedere in throno suo, et regnare in populo suo proficiens et crescens de die in diem, donec attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter, et dominetur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Intra enim hos terminos suum Sapientia regnum cohibere voluit, nec illud ultra hos fines extendere decrevit. Hinc ejiciens mare orientale, amaritudinem apertae malitiae, illinc excludens mare occidentale, abyssum videlicet tenebrosae ignorantiae. Ex alio autem latere, a flumine incipiens Sapientiae regnum pertingit usque ad terminos orbis terrarum. A fluvio ergo incipiens, totum tamen fluvium exterius relinquens. Detestatur siquidem Sapientia omnem fluxum voluptatis, extendens se per infinita pene multiplicis obedientiae spatia pertingit usque ad terminos impossibilitatis. Certe vides quam recte inter hos fines regni sui terminos constituat, vel cur illud ulterius dilatare indignum ducat, ne scilicet amaritudinis mare, vel abyssum ignorantiae, seu etiam luxum concupiscentiae intra regni sui metas includat, sed ista usquequaque secludens, de caetero pertingit usque ad terminos orbis terrarum dilatans fines populi sui usque ad novissima impossibilium.
Haec igitur quatuor sunt quae hujus regis regno finem constituunt: Malitia, ignorantia, voluptas, impossibilitas. Inter hos itaque terminos se dilatat beatus ille populus, de quo scriptum invenimus: Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII), beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII). De quo hic dicitur: Dominus virtutem populo suo dabit. Dominus benedicet populo suo in pace (Psal. XXVIII). Qualem tamen populum putatis possidere Regem istum, qui sedet rex in aeternum, et regni ejus non erit finis? Recole nunc vocem illam, et intelliges qualem populum possidere decet Dei virtutem et Dei sapientiam: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus (Prov. VIII). Consilia ergo, cogitationesque eruditas Rex iste inhabitat, possidet, regit atque moderatur. Talis siquidem populus a Sapientia regitur, a Sapientia instruitur, a Sapientia tuetur. Ad hujus regis populum pertinet omnis voluntas bona, omnis cogitatio munda, omne desiderium sanctum, omne consilium rectum, omnis intellectus verus, omnis affectus ordinatus. Delectatur admodum Rex in tali populo, et complacet sibi in illo, quia beneplacitum est Domino in populo suo. Laudabilis populus quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Haereditas mea Israel (Isa. XIX). In hujus laudabilis populi admiratione Propheta acclamabat cum dicebat: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi (Psal. XXXII). O quam alienus populus, quam huic populo erat dissimilis populus ille gentium qui ambulabat in tenebris donec videret lucem magnam, et inciperet cognoscere Regem suum, et habere sapientiam! O popule gentium, perversitas voluntatum, vanitas cogitationum, usquequo non cognoscitis Regem vestrum? Usquequo sedetis in regione umbrae mortis, usquequo moramini in regione dissimilitudinis? Tandem aliquando exite de medio Babylonis, exite de tenebris, properate ad patriam luminis, ad regionem lucis. Tandem aliquando exite ad lucem, attendite ad lucem veram, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Exortum est in tenebris lumen rectis corde misericors, et miserator, et justus. Lumen ad revelationem gentium. O popule gentium, qui ambulabas in tenebris, currite dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Ibunt autem de virtute in virtutem donec videatur Deus deorum in Sion. Sed quia vanum est eis ante lucem surgere, quanto magis currere. Emitte lucem tuam et veritatem tuam, lumen ad revelationem gentium, ut in lumine tuo videant lumen quo currere possint in lumine viventium. Emitte, Domine, emitte lucem tuam et veritatem tuam, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti, pertranseat autem de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, de regione umbrae mortis ad patriam luminis. Tali, taliterque currenti Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus, ut impleatur in eis prophetica illa promissio: Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicat populo suo in pace. Videte et attendite divinae donationis ordinem. Daturus populo suo Dominus virtutem et pacem, prius dat virtutem et postea pacem. Habet namque adversarios innumeros populus iste Dei, et, quod adhuc gravius est, inimici eorum fortissimi. Opus ergo habent virtute, et fortitudine magna, contra quos jugi sollicitudine vigilat tot adversariorum tam periniqua constantia. Vultis autem audire qualem, vel quantam virtutem eis eorum dux promittat, ita tamen si ejus praecepta mandataque custodiant: Persequemini, inquit, inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vobis centum alienos et centum de vobis decem millia. Cadent inimici in conspectu vestro gladio (Levit. XXVI). Parum est hoc, audi adhuc aliquid majus de hujus Regis militibus. De hujus Regis siquidem militia esse dubitandum non est illos, quorum unus persequebatur mille, et duo fugarunt decem millia. Virtus mirabilis, et prorsus stupenda, ut unus contra mille, et duo praevaleant contra decem millia.
Quis tamen ignorat quantam inimicorum stragem efficiat cum egregius ille hujus Regis miles, timor videlicet Domini, sub sui ducis protectione, contra vitiorum exercitum dimicat? Quid cum ei ille Dei miles praecipuus, et princeps militiae, Dei videlicet amor adjungitur? Quae, quaeso, hostium multitudo eorum impetus ferre valebit? Qui timet Deum, inquit Scriptura, nihil negligit (Eccle. VII). Ecce qualis praeliator timor Dei, qui non solum nequitias, sed etiam negligentias, omnes ante se fugare consuevit. Longe tamen cum singularis fortitudinis praerogativa praecedit ille Dei miles electus in millibus, qui omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Si ergo tantum praevalent unus vel duo, ut nec eis resistere valeant decem millia, quantum est, quaeso, quod efficere valeat in unum collecta regis hujus militia universa? Mirabilis rex, qui sic suos magnificare potuit; amabilis prorsus, qui suos sic magnificare voluit. Puto quod huic regi militabat qui dicebat: Non timebo millia populi circumdantis me. (Psal. III). Utinam et me dignetur ascribere inter suos, ille, qui de pulvere suscitat egenum, et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus, et ipse qui dat virtutem et fortitudinem populo suo benedictus Deus. Sit ipse fortitudo mea, et firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus, et tunc fiducialiter psallo: Non timebo quid faciat mihi homo. Doceat manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum, et tunc procul dubio, si consistant adversus me castra, non timebit cor meum, et si exsurgat adversus me praelium, in hoc ego sperabo. Tu quoque si illi Regi militare volueris, non timebis millia populi, quinimo cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, et tunc in teipso probare poteris quam veraciter scriptum sit: Dominus virtutem populo suo dabit (Psal XXVIII). Ut autem plenius agnoscas qualem virtutem de Domini sui dono accipiant, cogita quales adversarios habeant et contra eos, quam viriliter agant. Nonne hujus Regis milites sunt, contra quos saevit mundus, insanit diabolus? Sed confortat eos Rex suus dicens: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX). In mundo quidem pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI).
Chapter 6 of 30