Adnotatio in psalmum CXVIII.
Illumina faciem tuam, super servum tuum. Amantibus quid unquam dulcius, quid jucundius esse potest quam alterutro foveri affectu, alterutro delectari aspectu? Omnia videant, se invicem non videant; horrent omnia, sordent universa. Amantium itaque more anima sancta superni regis amore succensa, coelestis sponsi desiderio suspensa clamat, et dicit: Illumina faciem tuam super servum tuum; et alibi: Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX); et iterum: Exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI). Invenies et alias, aliis licet verbis, aliud tamen non requiri. Quanto putas amore flagrabat, qui delicti sui faciem toties desiderando requierebat, et requirendo desiderabat? Illumina, inquit, faciem tuam, super servum tuum. Grata amantibus, ut diximus, alterutra praesentia et jucundus aspectus. Amare delectat et amari. Videre cupiunt et videri. Sed forte haec Dei sponsa, haec Dei dilecta videre cupiebat, videri refugiebat, et ubi est quod et alibi clamat? Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI.) O quantus amor, quanta fiducia! Amor, inquam, pulchritudinis divinae, fiducia formae non alienae, sed propriae. Tantus amor ut dicat: Deficit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi (Psal. CXVIII); et alibi affirmat, dicens: Quia defecit spiritus meus (Psal. CXLII). Tanta praeterea formositatis internae fiducia erat, ut omnino impossibile credat, ut videatur, et non diligatur. Audierat fortassis a sponso suo verba illa dulcia, verba amatoria: Tota pulchra es, amica mea; tota pulchra es, et macula non est in te (Cant. IV). Merito ergo optat ut veniat et appareat ante faciem Dei cujus pulchritudini pulchritudinis auctor testimonium perhibebat. Sciebat enim anima illa sancta et casta quia omne genus ad suum simile convertitur. Similis similem quaerit, et Deus profecto similitudinem suam diligit. Vis et tu diligi a Deo tuo, Salvatore tuo? Reforma in te imaginem suam et amabit te; repara similitudinem suam et desiderabit te. Si enim reparaveris nativam pulchritudinem tuam, quam fecit ipse ad imaginem et similitudinem suam, profecto concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, ipse est amicus, ipse est dilectus tuus. Quid tamen hoc esse putamus quod nonnisi faciem ostendi sibi postulat, nec jam posteriora, sed facie ad faciem videre desiderat? Nunquid enim mente excidit quod Moysi Dominus longe ante praedixit: Non videbit me homo et vivet (Exod. XXXI)? Patet ergo quia si huic mundo adhuc viveret, nunquam talia orare praesumpsisset. Mentior si non et ipse alibi hoc idem testatur, dicens: Propter te mortificamur tota die (Psal. XLIII). Quare ergo mortuus non creditur, qui tota die mortificatur? An forte quia non dixit morimur, sed, tota die mortificamur. Scimus tamen quia in Dei oculis majoris meriti est saepe mortificari quam mori. Nonne mors martyrum tanto erat pretiosior, quanto mortem praecedens poena productior, quibus volentibus mori non dabatur occidi? Nonne praedestinatis ad vitam hoc ipsum ad gloriae cumulum proficit, quod sine acri pugna, sine acerba poena carnalis in eis vita non deficit? Mortificatur ergo David ut tandem moriatur, et sic aliquo modo dignus inveniatur videre faciem Dei in jubilo. Scit namque quia beatus populus qui scit jubilationem. Satagite ergo, et vos secundum Apostoli consilium, mortificare membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III), ut possitis cum Propheta fiducialiter Deo dicere: Quoniam propter te mortificamur tota die (Psal. XLIII). Mortificate ergo, mortificate, inquam, in die tamen, ut omnia in luce discretionis fiant, ne ultra citrave mensurae metam operum vestrorum rota discurrat. Sic autem mortuo forte dabitur videre faciem Dei in jubilo. O bone Domine, Jesu benigne, moriatur et anima mea morte justorum! expedit enim mihi mori magis quam vivere. Qui enim amat animam suam, perdet eam. Moriatur ergo anima mea ut ulterius non sim homo animalis. Animalis enim homo non percipit quae Dei sunt, quanto minus ipsum Deum? Nunc ad praemissa Prophetae redeamus, illa diligentius inspiciamus: Illumina, inquit, faciem tuam, super servum tuum.
Lumen ad sui claritatem intuendam oculum illuminat, et sine luminis beneficio caetera quae lumina non sunt oculus non considerat. Lumen ergo divinum Propheta requirit, ut ipsum Deum in ejus lumine cognoscere, caeteraque recte aestimare sufficiat. Quam sint enim temporalia omnia sive bona, sive mala contemnenda; futura vero quam sint amanda, vel timenda citius cognoscitur, si haec in ejus lumine pensantur: dicat ergo: Illumina faciem tuam super servum tuum, ut te, ut tua videam, videndo intelligam, intelligendo diligam, illumina super me faciem tuam. Ostende mihi lucem tuam; revela, obsecro, sapientiam tuam. Illumina ergo faciem tuam. Facies tua lux est, lux tua facies est. Illumina itaque faciem tuam. Facies est, quia cuncta considerat; lumen est, quia quoslibet ad quaelibet consideranda illuminat. Illumina ergo faciem tuam, quia oculus hic noster corporeus videre potest, illuminare non potest; lux ista corporalis quae illuminare valet, videre non valet: at oculus tuus sibi videt, sed aliis lucet; quia est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Lux itaque est oculus, sed nunquid tantum oculus? Imo et auris tua, quia lumen est tota facies tua. Illumina ergo faciem tuam. In facie quidem visus, auditus, gustus, odoratus et tactus; et hoc totum in te lux tua, et totum hoc lux una. Vides in luce, audis in luce, gustas, odoras, sentis in lumine, quia tenebrae ibi nullae, sed omnia in luce clarescunt. Illumina ergo, quaeso, faciem tuam. Animadvertis, ut arbitror, quantum de Dei bonitate praesumat, qui ejus sibi faciem ostendi deposcit. In facie namque, ut diximus, omnes corporei sensus abundant. Quid igitur aliud est suam ei faciem ostendere, quam plenam sui cognitionem menti ejus infundere? Quid? inquis mihi. Nunquid Deus hos sensus habere credimus quem incorporeum, invisibilem esse non ignoramus? Quid me interrogas? Scripturas attendas: In omni loco, inquit, oculi Domini contemplantur bonos, et malos (Prov. XV): ecce de visu. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. X): ecce de auditu. Quid de caeteris, odoratu, gustu et tactu dicturi sumus? Nunquid in his exempla non invenimus? Nonne de Noe sacrificio scriptum est: Quia odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII)? Et Abraham audacter eum compellit intrare et gustare modicum, et propheta asserit: Quia misit Dominus manum suam et tetigit os meum (Jer. I). Quid de his adhuc dubitamus quae Scripturarum auctoritate probamus? An forte ei sensum deesse credimus, quia quomodo incorporeae naturae incorporaliter insit non comprehendimus? Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum non considerat? Videt ergo, sed invisibiliter, secundum quod nihil ejus sapientiam latet. Audit nihilominus, quia misericordiae ejus auris precibus supplicantium patet. Naribus nos qualitatem discernimus odorum, et ipse per justitiam qualitatem discernit meritorum. Gustat, cum per benignitatem suam beatorum condelectatur gloria, tangi, est in afflictorum compati miseria. Et hic est Domini sensus, non quinquepertitus, sed unus, et ad hoc quis idoneus? Absit ut eum astruamus ex alio videre, et ex alio audire; per sapientiam tamen cernit, per misericordiam audit. Sed quae apud nos alia, et alia sunt, apud ipsum omnino diversa non sunt. Credamus ergo oportet ista quae enumeravimus in Deo diversa non esse, licet tamen nobis propter eruditionem nostram subtiliter ista distinguere: ponantur ergo quinque contra quinque, visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, hoc totum in facie una; sapientia, misericordia, justitia, benignitas, compassio, et hoc totum Deo est facies una, et hoc totum intelligere in ejus cognitione proficere.
Dicat ergo Propheta, dicat: Ostende mihi sapientiam tuam, ne errem; revela misericordiam tuam, ne desperem; doce me justitiam tuam, ut non praesumam; innotescat mihi bonitas tua, ut te amem in donis tuis, bonis meis; innotescat mihi compassio tua, ne succumbam in malis meis, flagellis tuis. Si hoc totum ostendis, ostendis mihi faciem tuam, quia hoc totum pertinet ad cognitionem tuam. Et nunc, obsecro, Domine, illumina faciem tuam super servum tuum. Quare tamen non potius dixit: luceat mihi facies tua, sed optat magis ut illuminetur ei facies sua? Lux quidem est, ut superius disputavimus, sed non omnibus lucet, quia lux haec in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Cur ergo non quaerit lucem istam inaccessibilem, lucem hanc inexstinguibilem illucescere sibi potius, quam illuminari opus non erat. An forte quae in se ardebat, Prophetae minime lucebat, et accendi sibi quaerit per gratiam, quam sibi dolebat exstinxisse per culpam? An forte quia scit suae hoc infirmitati congruere, lucem petit divinam paulatim sibi crescere. Ignem namque cum accendimus paulatim in flammas excrescere videmus. Sic nimirum, sic oportet, ut pedetentim illucescat nobis divini luminis claritas, ut eam paulatim assuescat per intervalla temporum roborata infirmitas. Ne si sedentibus in tenebris et umbra mortis subito simul appareat, rationis oculum exstinguat, potius quam illuminet. Dicat ergo, dicat: Illumina faciem tuam super servum tuum. Miror tamen si nox aut hiems non erat cum accendi sibi divinum ignem quaerebat. Forte circumdederat eum nox ignorantiae, constrinxerat torpor negligentiae. Duo magna mala, error et torpor. In igne duo reperiuntur, claritas et calor: claritas contra errorem, calor contra torporem. Juste ergo ignem divinum quaerit, qui ab illis superari erubescit. Bonus prorsus ignis in Dei desiderio ardere et lucere, credere et desiderare. Bonus valde ignis intelligere et amare, videre et gaudere. Bonus, inquam, ignis lucere per cognitionem, ardere per amorem, fervere per affectum, splendere per intellectum. Ut ergo multum amet, multum intelligat, oret et dicat: Illumina faciem tuam super servum tuum. O quis mihi det, mihi misero, mihi frigido, sedenti in tenebris et in umbra mortis; quis, inquam, mihi det ad hunc ignem calefieri, ab hoc illuminari, si quo modo aliquando placeam coram Deo in hoc lumine viventium, ut videam voluntatem Domini omnibus diebus vitae meae! Vere dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Solem, inquam, illum in quem desiderant angeli prospicere. O bone, o benigne Jesu, quod mihi gaudium esse potest qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? Vere fateor quoniam conturbatum est cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Oculi mei languerunt prae hujus luminis inopia. O Christi apostoli, o Christi discipuli, beati oculi qui merentur videre quae vos videtis! Vobis siquidem exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator Dominus. Ambulate dum lucem habetis. Scio, scio, Domine, quoniam in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Credo utique quod quidam ideo erraverunt in solitudine, viam civitatis habitaculi non invenerunt, quia nondum visitavit eos oriens ex alto, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis. Quo properatis miseri, nonne scitis quoniam vanum est vobis ante lucem surgere? Oremus tamen interim, ut illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Fugientibus enim nobis cum Elia a facie Jezabel, insectatione videlicet carnalis illecebrae, grandis adhuc restat via, quousque veniamus ad montem Dei Oreb, celsitudinem scilicet contemplationis. Ad dirigendos itaque pedes nostros in viam pacis, illumina, obsecro, Domine, faciem tuam super servum tuum. Quid, inquam, David, te servum vocas, servum nominas? Nunquid hic servis datur obtinere, quod vix amici merentur accipere? Vere, inquit, scio quod amo, quia diligo Dominum meum; recordor nihilominus quia Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Nolo tamen dicere amicum tuum, nolo me vocare filium suum. Qui enim absque meritis vult magna petere, meminerit saltem se multum dejicere, et nunc vere me fateor servum ejus, non tamen jure conditionis, nec solum debito necessitatis, sed etiam proposito voluntatis. Nam alios servos efficit ipsa eorum nativitas, alios servituti addicit belli necessitas, alios obsequio subjicit humilitatis magistra charitas. Serviam, serviam igitur Creatori meo jure conditionis; obsequar regi meo ex reverentia majestatis; subjiciar Salvatori meo debito charitatis. Quantum apud eum possit voluntaria servitus intelligo, et idcirco magna petens, humilitatis meae obsequium humiliter recolo, et dico: Illumina faciem tuam super servum tuum. Nulli jam dubium arbitror, quin se fortiter vindicet a servitute peccati, qui se non dubitat nominare servum Dei. Nemo enim potest duobus dominis servire. Sed qui facit peccatum, servus est peccati. Consequens ergo est ut eum credamus peccato non deservire, sed resistere, ut veraciter se possit servum Dei asserere. Dicat ergo: Illumina faciem tuam super servum tuum. Super servum, inquit, animadvertis, ut arbitror, quia indignum ducit lucem hanc ponere sub modio, sed ad lucis hujus corporalis similitudinem in excelso vel ad solis modum qui melius lucet ex alto. Vae illis qui, non dicam se, sed sua, huic lumini anteponunt, quandoque et se et sua perdituri, et sine fine perituri. Si enim lumen hoc corporale non immerito in loco eminenti ponitur, quid mirum si non solum substantia, sed etiam ipsa anima nostra in interni luminis admiratione despicitur? Dicat ergo: Illumina faciem tuam super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
Sciendum quia aliud est esse, aliud est justum esse, et longe aliud beatum esse. Esse accipimus ex creatione; justum esse datur ex sanctificatione; beatum esse speramus in retributione. Qui ergo scit se esse, sed forte minus justum esse, merito quaerit modum justificationis, ex qua pendere non dubitat mensuram glorificationis. Tria opera attende: Opera conditionis, opera redemptionis, opera glorificationis. De illis primis operibus scilicet creationis, gentium philosophi quaerunt et disputant, sed defecerunt scrutantes scrutinio. Usquequo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, usquequo diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, dicit vobis noster Ecclesiastes (Eccle. I): litterati, et inflati, sed nunquid beati? Imo beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Forte haec portio paternae haereditatis eorum quae eos contingit; portio autem mea, Domine, dixi custodire legem tuam, doce me ergo justificationes tuas. Distingue ergo creationes, justificationes, glorificationes. Priorum investigatio potest esse communis etiam damnandis; secundorum doctrina conceditur justificandis; ultimorum notitia dabitur, sed beatificandis. Eant ergo mundi hujus sapientes tam vani, quam vana quaerentes; illa quaerant, illa inveniant, quorum adeptione nunquam beati fiant. Audiant tamen quoniam perdet Deus omnes sapientes Babylonis, stultam faciens sapientiam hujus mundi. Propheta ergo justificari volens, justificationes requirat, quia ad veram beatitudinem hanc esse viam non ignorat. Et fortassis sufficit angelis, quoniam sancti sunt justitias Dei cognoscere: sed qui peccator est ut justificari possit, justificationes necesse habet ediscere. Recordare quae sint illa quae Jesus magister bonus in montem ascendens, et coram discipulis sedens, circumsedentibus os suum aperiens docebat, dicens: Beati pauperes spiritu, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Profecto haec angelos usque hodie per experientiam non didicisse minime ignoramus, quamvis ad Dei justificationes haec ipsa pertinere non dubitamus. Et quae illos capere credimus per intelligentiam, omnino ignorare fatemur per experientiam. Non enim verbo tenus tantum David justificationes doceri desideravit, quin potius eo utique modo quo Jesus, qui nihil unquam nescire poterat, ex his quae passus est didicit obedientiam, quam per experientiam prius omnino non noverat. Dicat ergo: Doce me justificationes tuas: me, inquit, non diabolum, non angelum. Quia his ille semel reprobatus informari non debet, et hic in bono consummatus in his exerceri non eget. Justificationes ergo sibi exoptet qui justificari eget et potest, et non illis quorum ille justus, hic injustus nunquam fieri potest. Illud omnino sine admiratione non praetereo quod non ab homine, non ab angelo saltem erudiri postulat, sed a Deo. Putamus quia super omnes docentes se intellexit, et ab his amplius erudiri despexit. Sed super hoc merito ipse inquisitus respondeat, ipse de se dubitantibus sua nobis responsione satisfaciat: Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo (Psal. CX). Desiderabilia utique super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Qui igitur eloquia Domini dulciora dicit, profecto quibus ea in comparatione praefert, dulcia esse innuit. Videamus nunc quae sint illa quibus eloquia Domini merito anteponit. Primo tamen quod sit eloquium illud cui illa quatuor supponit. Audiam, inquit alibi idem Propheta, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV). Et forte hoc est ejus eloquium quod quaerebamus. Ejus locutio, ejus est aspiratio, sive quae docet nos de omnibus ejus unctio. Nunc de auro et lapide, et caeteris quae posuit videamus.
Ut aurum nitet qui fulget per eloquentiam, et ut lapis multum pretiosus est, qui persecutionem patitur, si tamen propter justitiam. Quasi favus mel continens sub cera, veritas latens sub allegoria; in melle pura dulcedo reperitur, et ex angelica consolatione mens mira suavitate reficitur: his omnibus eloquia Dei superponit, cum dicit ea desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Ac si aperte dicat: Quid agere oporteat, in Scriptura sacra reperio; quid imitari debeam, in hominibus aspicio; quid exerceri expediat, ex angelica revelatione intelligo, multo tamen melius, multoque evidentius, longeque suavius ex divina inspiratione cognosco. Fidenter itaque assero de Dei mei eloquiis, quia desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Advertere tamen licet quid de illis sentio, quae auro et lapidi, favo et melli assimilare non dubito. Illorum doctrina quantum splendeat mihi, aurum, vel lapis ex comparatione edoceat, quantum mihi sapiat mel sive favus, interrogatus respondeat; verumtamen quantumlibet fulgeant; quantumvis sapiant: majoris tam claritatis, amplioris suavitatis comparatione despicio. Illam ergo, illam Dei mei internae aspirationis gratiam, quae praedicta omnia ineffabiliter superat gemens suspiro, suspirando requiro; quia utiquc ejus sermo suavior, doctrina facilior, sensus subtilior, eruditio jucundior. Cui merito dico: Doce me justificationes tuas. Possumus tamen per illa praedicta quatuor, videlicet aurum, et lapidem, et favum, et mel, quaternum divinarum Scripturarum sensum, moralem scilicet et anagogicum, historialem et allegoricum, non inconvenienter intelligere, quibus tamen omnibus Propheta Domini eloquia (hoc est divinae aspirationis documenta) non dubitavit anteferre. Quasi enim qui in auro fabricat, qui mores exhortando aedificat, seu qui splendentium gemmarum fulgorem commendat, qui coelestium praemiorum claritatem disputando demonstrat, velut qui favo satiatur; sic qui mysteriorum profunda rimatur. Sicut qui mel purum convivus distribuit, sic qui avidis auditoribus absque involucro veritatem exponit. In his quatuor, ni fallor, tota divinarum ( sic ) series contexitur; in his hominum, in his angelorum omnis doctrina versatur. Supereminet tamen his omnibus divinae inspirationis infusio, et ea quae docet nos de omnibus spiritualis ejus, et invisibilis unctio. Merito ergo David in ejus laudem quam corde gustavit, vociferando prorumpit, et dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum. O cui donatum est ex animo asserere, ex corde cantare: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo; desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum! Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. O cui datum est aliquando experiri quis sit ille Spiritus Domini super mel dulcis, quin etiam gustare et videre quam suavis est Dominus! O quis mihi det hunc habere magistrum qui discipulos suos non tam laedit quam linit, nec tam pungit quam ungit, quia unctio ejus docet nos de omnibus! Quo mihi adhuc magistri qui non erudiunt mentem, nisi prius lacerent carnem. Sufficiunt, Domine, sufficiunt vulnera a latronibus imposita, qui me spoliaverunt, et, plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Sed ecce adhuc magistri nostri apponunt iniquitatem super iniquitatem eorum, addentes verbera super vulnera, vendentes pro verberibus verba. Eant, eant, recedant, recedant doctores nostri, imo exactores nostri, vere autem tortores nostri vani et insani, docentes et despicientes. Illum quaero, illum desidero qui me erudiendo inungat, ungendo erudiat. Vide, Domine, et considera, et contrecta corpus meum, et cognosces quia a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; tunc manifeste agnosces non esse opus ulcere, sed unctione. Et nunc, obsecro, Domine, infunde et unctionem tuam clemens nostris sensibus. Nam, ut verum fatear, cutis mea aruit, contracta est, nec hoc solum, sed ossa mea sicut cremium aruerunt; percussus sum ut fenum, et aruit cor meum; vides, Domine, quomodo omnia arida, omnia sicca, cor, cutis et ossa. Quid superest nisi ut infundatur eis unctio tua? Pellis arida, pellis exsiccata, cum trahitur crepat; cum tangitur, crepitat. Ecce vides, Domine, quia factus sum sicut uter in pruina. Facilius est ergo ut rumpatur, quam extendatur, nisi prius ungatur uter iste tam aridus. Non enim mittunt, ut ipse dixisti, vinum novum in utres veteres, alioquin dirumpentur utres, et vinum effundetur; et nunc oro, Domine, unge utrem hunc unctione misericordiae tuae; unge, inquam, et innova, et tunc mittes vinum novum in utrem novum. Et nunc quid aliud exspectat a te servus tuus, hic miser homunculus, nisi ut exhilaret faciem in oleo et vinum laetificet cor ipsius? Prius ergo inunge oleo misericordiae, postmodum reple vino sapientiae. O quanto abundabat unguento qui accepit illud in capite, et descendit in oram vestimenti ejus? Ego autem prae unguenti hujus inopia areo, et tabesco. Quantum putas frater accepisti de Dei tui oleo, quantum debes Domino meo? Forte dicturus es centum cados olei, quorsum haec tibi tanta olei abundantia? Vade, et vende, et redde creditoribus; eroga et pauperibus, tu et fratres tui vivite de reliquo, quinetiam date et nobis de oleo vestro. Vere, fateor, non est mihi nisi parum olei in lecytho quo ungar. Mitte ergo mihi de oleo tuo. Audi apertius quid dicere volo. Plora, et ora pro me, et tunc vere fatebor quia inunxisti me.
Chapter 19 of 30