Adnotatio in psalmum LXXXIV.
Justitia et pax osculatae sunt. Alia pax est ante poenitentiam, quando spiritus obtemperat carni. Alia pax est post peractam poenitentiam, quando caro subjicitur spiritui. Pax namque est quando caro concupiscit, spiritus acquiescit. Pax nihilominus quando spiritus imperat, caro obtemperat. De pace spiritus ad carnem dicitur: Nunc autem quae ad pacem tuam sunt, sed venient dies, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te (Luc. XIX). Et iterum, pax pax, et non est pax; quia pax dicenda non est, quae vera non est. De pace carnis ad spiritum dicitur: Et pax quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras (Philip. IV). Inter primam et ultimam pacem discordia nascitur, bellum geritur, odium exercetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quando corpus castigatur et in servitudinem redigitur. Sed post peractam pugnam, post acquisitam victoriam, pax componitur, discordia sedatur, et transitur de pace ad pacem, de carnali ad spiritualem, de falsa ad veram, de mala ad bonam. In prima pace caro dominatur, spiritus famulatur. In secunda pace spiritus regnat, caro obtemperat. Prima pax peragitur regione dissimilitudinis ubi regnat concupiscentia. Secunda invenitur in terra repromissionis, ubi imperium tenet justitia. Transitus quidem difficilis est: neque enim datur transire de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, nisi in manu potenti et brachio excelso. Quid est de gente ad gentem nisi de concupiscentiis carnis ad concupiscentias spiritus? Quid est de regno ad regnum, nisi de regno iniquitatis ad regnum charitatis? Distingue ergo haec tria tempora. Primo, quando expletur concupiscentia; secundo, quando exercetur poenitentia; tertio, quando diligitur justitia. Quandiu itaque caro concupiscit, spiritus vero acquiescit, pax quidem est, sed bona non est, quia justa non est, et idcirco justitia indignatur. Detestaturque hujusmodi pacem, et recedit justitia, et remanet quidem pax, sed sola. Fitque quandoque ut post expletam concupiscentiam compungatur cor ad poenitentiam convertaturque ad justitiam. Exsurgunt itaque subito, exardescuntque vehementer hinc concupiscentiae spiritus, illinc concupiscentiae carnis. Spiritus si quidem concupiscit, sed caro contradicit. Fugatur pax, justitia revertitur, pugna valida inchoatur. Nec prius quiescit spiritus, donec regnum suum jure in carne sua recipiat, et eam perpetuae servituti addicat. Servit itaque caro, prius tamen invita, postea vero voluntaria. Componitur item pax, munda conscientia, sicque redit pax, ut non recedat justitia. Nec jam se invicem patiuntur tantum, sed charius amplectuntur, et in charitatis osculo invicem foederantur, sicut scriptum est: Justitia et pax osculatae sunt. Primo ergo est pax, sed sola tempore experiendae concupiscentiae. Secundo vero justitia et sola tempore exercendae poenitentiae. Novissime autem simul sunt pax et justitia, tempore mundatae conscientiae.
Chapter 13 of 30