Skip to the text

Adnotatio in psalmum CXXI.

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Adam alloquitur Evam, Adam hic consolatur Evam, dicens: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Non jam pro magno habet Adam reverti in domum suam, neque enim dicit: Laetatus sum pro eo quod ibimus in domum nostram, sed jam post aerumnas diuturni exsilii praesumit se perventurum ad domum Domini. Vis nosse quis sit iste Adam, vel quam dicimus hanc ejus Evam? Per Adam intellige rationem, per Evam accipe affectionem. Duo sunt, intellectus et affectus. Duo nominantur anima, et spiritus. Duo quidem non per essentiam, sed per efficientiam. Anima vivit, spiritus discernit; ad animam pertinet dilectio, ad spiritum cognitio. Habes igitur Adam, habes et Evam. Prius Adam formatus est, postea de Adam Eva facta est. Prius enim debemus per rationem quid amandum sit prudenter eligere, deinde secundum electionis judicium quod amandum est ardenter diligere. Praecedat ergo cognitio veri, subsequatur dilectio justi. Prius est discernere, postea amare. Prima discretio fiat inter bonum et malum. Secunda subsequatur inter bonum et optimum, et tunc ex ipsis optimis eligamus quid potius per amorem amplecti debeamus. Non enim omnia possumus omnes. Videsne quemadmodum de toto Adam quaedam quasi particula eligitur, unde Eva formetur? Nam bonum et malum discernere, bonum est; sed malum et bonum diligere, malum est: imo utrumque amare, impossibile; utrumque tamen cognoscere, laudabile. Sed et de ipsis bonis, quia non omnes omnia possunt, pars quaedam excipitur, unde in Adae adjutorium Eva formetur. Nam si in electionis judicio Eva Adae non contradicit, profecto eum in veritatis cognitione valentiorem reddit. Nam ex amore cognitio proficit, sicut ex cognitione amor convalescit. Si vero rationem amor in veritatis inquisitione non sublevat, discretionis oculus citius caligat, et tunc ei ejus adjutorium in contrarium vertitur, cum per eam ad erroris caliginem dejicitur. Toties vero Adam Eva de paradiso in exsilium mittit, quoties a veritatis inquisitione dejectam affectio rationem vanis cogitationibus involvit. O quoties per Evam Adam dejicitur a domo sua! O quoties per Evam servire cogitur in domo aliena! Domus Adae, veritas; domus diaboli, vanitas; domus Dei aeternitas, de quo dicitur qui habitat aeternitatem, de qua profecto domo hic dicitur, ubi Evam suam Adam alloquitur: In domum Domini ibimus. Tunc Adam revertitur in domum, cum de studio vanitatis redit ad inquisitionem veritatis; intrat autem domum Dei, cum post diu quaesitam et vix inventam veritatem per excessum rapitur ad aeternitatis contemplationem. Adam ubi es? Ubi te vides? In paradiso, an in exsilio? Adam, inquam, ubi es? Cogita quid cogites, et invenies ubi es. Si vanitatem cogites, in vanitate es; si vanitatem amas, vanitas es. Nec jam tibi dico: Adam, ubi es, sed dico: Adam qui es? Credo confunderis, et confiteri erubescis.

Propheta dicat qui te non palpat. Universa, inquit, vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII). Non tantum vanitas, sed universa vanitas Vanitas mutabilitatis, vanitas mortalitatis, vanitas iniquitatis, quia universa vanitas omnis homo vivens. In hac triplici vanitate homo servit, ut in exsilio; in hac diabolus regnat ut in propria domo. Ejectus namque diabolus de domo aeternitatis, erigit sibi fabricam de multiplicitate vanitatis. De vanitate mutabilitatis extendit sibi porticum, et de vanitate mortalitatis erigit sibi domum. De vanitate iniquitatis, collocat sibi thalamum. Vide, homo, cujus servus sis; si adhuc vanitatem diligis. Quid patriam facis de exsilio, quid carcere frueris ut domo? Educ, Domine, de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo. Alioquin, obsecro te, Domine, tolle a me animam meam. Taedet etenim animam meam vitae meae, quia universa vanitas omnis homo vivens. Expedit ergo, Domine, ut ait Tobias, mori magis quam vivere, quia universa vanitas omnis homo vivens. Nonne, Domine, propter te est quod tota die mortificamur, ut tandem aliquando moriamur, quia universa vanitas omnis homo vivens. Moriatur ergo, obsecro, Domine, anima mea morte justorum, ut alterius jam non sim homo vivens; quia universa vanitas omnis homo vivens. Reduc me, Domine, interim in domum meam, ut tandem introducas in domum tuam. Primo fige me in amore veritatis, postea subleva ad gaudium aeternitatis. Averte oculos meos ne videant vanitatem, et eripe me de domo aliena. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ero in domo mea. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et sum in domo tua. Si me revocas interim ad domum meam, sperabo me quandoque introire in domum tuam, ut et ipse cantare possim: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Laetatus sum, inquit, in his quae dicta sunt mihi. Adhuc, ut audio, laetabatur in spe, nondum de re. Non enim dicit in his quae data sunt mihi, sed potius in his quae dicta sunt mihi. Audiam et ego quid loquatur in me Dominus Deus meus. Si forte dicat et mihi, si forte tali aliquid promittat et mihi. Loquere ergo, Domine, quia audit servus tuus. Quid mihi, Domine, dicis? Dictio tua, inspiratio tua. Inspira ergo mihi, obsecro, Domine, per Spiritum sanctum tuum hujus rei fiduciam, nec hoc sibi arroget spiritus meus per superbiam. Dicatur hoc mihi a te, non fingatur a me, et tunc cantabo et ego: Laetatus sum in his quae dicta sunt, in domum Domini ibimus. Ibimus, inquit, loquens Adam; dicere noluit, ibo. Alloquens Evam suam, dicere noluit, ibis; sed ait, ibimus. Superius dictum est quod per Adam rationem, per Evam intelligimus affectionem, per domum Dei aeternitatem. Ad Adam pertinet cognitio, ad Evam dilectio. Si aeterna cogitas, sed aeterna non amas, it quidem Adam, sed solus. Si aeterna cognoscis, si aeterna concupiscis, it utique Adam, sed non solus. Superna cognoscere, superna diligere, est Adam et Evam simul ire. Debet Adam contemplari, debet Eva congratulari. Si vides et gaudes, simul sunt Adam et Eva. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Apostolus gloriatur se raptum fuisse usque ad tertium coelum (II Cor. XII), iste, ut audis, se sperat iturum. Primum coelum, subtilitas intelligentiae; secundum coelum, claritas justitiae; tertium coelum, sublimitas gloriae. In primo coelo contemplatio veritatis, in secundo coelo dilectio aequitatis, in tertio coelo plenitudo aeternae jucunditatis. De primo et secundo coelo dicit Apostolus: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III); non dicit in coelo, sed in coelis, ne de uno solo intelligas. De tertio dicit: Scio hominem hujusmodi raptum usque ad tertium coelum (II Cor. XII). Multum diversa sunt rapi et conversari. In primo et secundo conversatur; ad tertium vero coelum rapitur. Si in primo coelo, hoc est in veritatis certitudine non esset, non esset Catholicus; si in secundo coelo, hoc est justitiae soliditate non degeret, non fuisset utique justus. In primo accipit ut fidelis existat; in secundo autem hoc agit, ut bonus fiat; in tertio vero quandoque dabitur ut beatus permaneat. In primo illuminatur ignorantia; in secundo exstinguitur concupiscentia, in tertio absorbetur miseria. In primo igitur et secundo interim conversari potest, ad tertium rapi valet, ire autem non potest. Toties ad tertium admittimur, quoties per excessum mentis illa interna et aeterna dulcedine aliqua ex parte fruimur. Tunc ad tertii coeli secreta mens cujuslibet perfecti rapitur, cum aeternae illius felicitatis pelago absorbetur, et supercoelestis torrente voluptatis eousque inebriatur, ut non solum exteriora omnia per memoriam nesciat, sed ipse etiam sibi in oblivionem veniat, ita ut postmodum ad se reversus cum Apostolo proclamet et dicat: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (ibid.). Quod igitur Apostolus vocat tertium coelum, hoc isti, ni fallor, intelligi vult per Domini domum, ubi dicit: In domum Domini ibimus. Sed Apostolus attestatur se raptum, iste, ut superius diximus, se sperat et asserit iturum. Multo excellentius, multo dignius est ire posse per seipsum quam rapi et portari per quemlibet alium: introitus enim ejus qui ab alio rapitur, quandiu ei per seipsum posse intrare non conceditur, introitus, inquam, ejus non ex voto pendet introire volentis, sed ex gratia et beneficio portare volentis. Si enim per me intrare potero, ingrediar utique cum ipse voluero. Quem autem adhuc ab alio portari necesse est, saepe etiam cum voluerit, nisi cum portatori placuerit intrare non potest. Quid ad haec ergo dicemus? Nunquid vel iste aliquid obtinere potuit, quod Apostolus obtinere non meruit? Sed Apostolus gratulatur de praeterito, is autem loquitur de futuro. Apostolus gloriatur de re, iste laetatur in spe; unde et dicit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Frater, si te circumfulget lux veritatis, tenes primum coelum; si te succendit flamma charitatis, inhabitas secundum; si delibasti gustum quemdam internae suavitatis, admissus es ad tertium; si tamen gustasti quia dulcis est Dominus, ut cum Propheta proclamare possis: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Attende quid dicat: Si gustasti, inquit. Credo quia nonnisi gustus quidam datur his qui adhuc rapiuntur. Nam postea quam ipsi per se ire poterunt, inebriabuntur: inebriabuntur enim, Domine, ab ubertate domus tuae, quando torrente voluptatis tuae potabis eos. Frater, aliud est gustare, aliud est potare: gustum accipimus ad experientiam suavitatis; potus dabitur ad affluentiam ebrietatis. Si accepisti gustum, securus exspectabis et potum. Cantabis itaque cum laetitia, psallere potes cum fiducia: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, etc. Hoc autem, frater, diligenter attendendum, et maxime memoriae commendandum, quia Adam sine Eva velle intrare non multum laudabile, Evam sine Adam posse intrare omnino impossibile. Quid enim prodest aeterna cognoscere, et aeterna nolle diligere? Aeterna autem si prius non cognoscas, omnino non amas. Sola igitur aeterna prae oculis habere, solis aeternis inhaerere, est Adam et Evam simul secundum quemdam modum intra domum Dei esse. Rapiuntur interim ad gustandum, intraturi quandoque non gustandum, sed ad inebriandum, ut sperare audeant, et confidenter psallant: In domum Domini ibimus.

Chapter 21 of 30