Adnotatio in psalmum CIV.
Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus. Quasi paucos, imo paucissimos cives habemus, cum illas tantummodo virtutes possidemus, sine quibus omnino salvari non possumus. Fides, spes, charitas numero quidem brevi sunt, et facile numerari possunt. Et constat satis, quia sine his salus vera non est, et certum habetur, quia cum istis nemo perire potest. Verumtamen mirum videtur qualiter tam brevi numero pateat, vel detur transitus maxime de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, presertim cum transeant per terram alienam ad regionem longinquam. Nam sunt quidem non solum paucissimi, sed incolae et peregrini. Fides namque quod credit, nondum per intelligentiam apprehendit, et quod speratur, necdum tenetur et hucusque charitas desiderio suo perfruitur, quandiu procul a Domino in terra peregrinatur. Possumus etiam dicere, quia virtutum tirones pauci quidem adhuc sunt, quandiu hostilem vitiorum cohortem funditus delere non possunt; pauciores autem, cum nondum queant sibi subigere, et sibi saltem tributarios facere; paucissimi vero, cum non queant sine magno labore, et periculo gravi illis resistere, vel vitam defendere. Deo tamen ducatum praebente, pertranseunt saepe hujusmodi paucissimi de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum. Quid est transitus de gente ad gentem, nisi de concupiscentiis carnalibus ad delicias spiritus? Quid est de regno ad regnum, nisi de regno concupiscentiae ad regnum justitiae. Qui sic transit, recte Hebraeus dicitur: nam Hebraeus transiens interpretatur. Calcantes concupiscentiam, et apprehendentes justitiam transeunt Hebraei de regno ad regnum, vel potius sicut Propheta ponit de regno ad populum alterum. Quis enim hominum hic sine peccato vivit, quis nunquam hic carnalem delectationem sentit? Alibi ergo, non hic habet justitia regnum quamvis etiam hic habeat populum alterum, et a vitiis valde alienum.
Differuntur ergo interim Hebraei a justitiae regno, transeunt tamen de regno ad populum alterum, et non datur transitus, nisi per medios gladios hostium. Deo tamen protegente, penetrant et pertranseunt medios hostes. Quia non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Soli homines inter caetera animantia ratione utuntur, et inter homines alios ipsi reges principantur. Quia igitur Propheta adversarios nostros alios astutiores, alios audaciores noverat, recte hos hominis appellatione, illos per reges designat. Isti dolis et insidiis fallere nituntur, illi quodam impetu feruntur. Hi callidiores, illi fortiores. Hi versutius tentant, illi vehementius instant; istorum astutia eruditur prudentia nostra, illorum instantia exercetur fortitudo nostra. Fortassis tamen si diligentius attendimus, illos rectius per reges designandos intelligimus, in quibus est astuta audacia et audax astutia, ut eorum tentatio sic sit violenta, ut sit simul et fraudulenta. Horum infestatio quanto difficilior, tanto periculosior. Quos tamen aeterna Dei providentia servare disposuit, non reliquit hominem nocere eis, sed corripuit pro eis reges, increpans utique pro eis eorum hostes. Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Christi sunt qui unctionem acceperunt, prophetae vero qui ventura praevidendo praedicunt. Sed scimus quia Dei unctio ejus est dilectio. Qui igitur hujusmodi unctionem accipiunt, qui ardenter quae Dei sunt diligunt, Christi Dei sunt et Christi dici possunt. Recte ergo per Christos coelestia desideria, sanctitatis vota accipimus, quae ex divinae inspirationis unctione in sanctorum cordibus flagrare cognovimus. Usus habet, ut dictum est, prophetas dicere qui possunt futura praevidere. Prophetae ergo recte dicuntur, qui Deitatis arcana rimantur, qui coelestia contemplantur, qui intima penetrant, qui mysteriorum profunda revelant. Spirituales itaque sensus quasi quidam prophetae sunt, qui coelestibus secretis saepius intersunt, qui in invisibilibus contemplationis oculum figunt. Christos ergo facit desiderium aeternorum, prophetas efficit cognitio secretorum. Hos accendit fervor dilectionis, illos illuminat subtilitas contemplationis. Hi multum diligunt, illi magna cognoscunt. Jure ergo pro talibus increpat Dominus reges, seu quoslibet eorum hostes. Nolite, inquiens, tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. His enim insidiatur tepor, illis autem insidiatur error. Facile est ut devotionis fervor deficiat, et in tempore cadat, et saepe intelligentia caligat et longius evagando se in errorem praecipitat.
Chapter 15 of 30