Caput primum. De studio sapientiae, et ejus commendatione. Benjamin adolescentulus in mentis excessu (Psal. Lxvii).
Audiant adolescentuli sermonem de adolescente, evigilent ad vocem Prophetae: Benjamin adolescentulus, in mentis excessu. Quis sit Benjamin iste, multi noverunt, alii per scientiam, alii per experientiam. Qui per doctrinam noverunt audiant patienter; qui per experientiam didicerunt, audiant libenter. Qui enim eum experientiae magisterio semel nosse potuit (fidenter loquor), sermo de eo, quamvis prolixus, illum satiare non poterit. Sed quis de eo digne loqui sufficiat? Est enim speciosus forma prae omnibus filiis Jacob, et qualem Rachel generare decuit. Nam Lia quidem, quamvis plures, pulchriores tamen liberos habere non potuit. Duas namque, ut legitis, uxores Jacob habuisse cognoscitur. Una Lia, altera Rachel dicebatur: Lia fecundior; Rachel, formosior. Lia fecunda, sed lippa; Rachel fere sterilis, sed forma singularis. Sed jam, quae sint istae duae uxores Jacob, videamus, ut qui sint earum filii facilius intelligamus. Rachel, doctrina veritatis, Lia disciplina virtutis. Rachel, studium sapientiae, Lia desiderium justitiae. Sed scimus Jacob septem annis pro Rachel servisse, et tamen videbantur ei dies pauci, prae amoris magnitudine. Quid miraris? Secundum magnitudinem pulchritudinis erat magnitudo dilectionis. Certe si in laudem sapientiae aliquid tentare voluero, minus erit quantumcunque dixero. Quid enim sapientia ardentius diligitur, dulcius possidetur? Ejus decor omnem superat pulchritudinem, ejus dulcor omnem excedit suavitatem. Est enim, ut ait quidam, speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem: Luci comparata, invenitur prior (Sap. VII). Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia: Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, inquit, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius (Sap. VIII). Quid ergo mirum, si Jacob in hujusmodi sponsae amore flagrabat, si talis ignis, si tantae dilectionis flammas temperare non poterat? O quantum amabat, o qualiter in ejus amore flagrabat, qui dixit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam! (Sap. VII.) Nihil enim hac, ut diximus, sapientia, ardentius diligitur, nil dulcius possidetur. Hinc est enim quod sapientes omnes esse volunt, pauci tamen admodum sapientes esse possunt.
Chapter 1 of 87