Caput VI. De vitio imaginationis et sensualitatis.
Vidimus de earum obsequio, sed nec de earum vitio silendum puto. Est enim Bala, garrula; Zelpha, tumulenta. Bala namque loquacitatem nec ipsa ejus domina Rachel compescere potest; sed et Zelphae quidem sitim dominae suae copia tanta omnino exstinguere non potest. Vinum, quod Zelpha sitit, gaudium est voluptatis. De quo quanto plus bibit, tanto amplius sitit: nam ad satiandum sensualitatis appetitum, totus mundus non sufficit. Quia ergo quantumcunque bibat, semper ad bibendum inhiat, recte Zelpha, hoc est os inhians, vocatur, sitis cujus nunquam exstinguitur. Imaginatio autem cum tanta importunitate in auribus cordis perstrepit, quatenus ejus clamorem, ut diximus, ipsa Rachel vix vel omnino cohibere non possit. Hinc est quod saepe dum psallimus vel oramus, phantasias cogitationum vel quaslibet imagines rerum ab oculis cordis amovere volumus, nec valemus. Quoniam ergo hujusmodi perstrepentium cogitationum quotidie etiam inviti patimur, qualis vel quanta sit Balae garrulitas quotidiano experimento docemur. Quaeque etenim visa, vel audita, quandoque quae ipsi gessimus vel diximus, ad memoriam revocat, et quae ipsa jam enarrando explicaverit, eadem iterum atque iterum replicare non cessat. Et saepe, cum nulla voluntas cordis ei audiendi assensum praebeat, ipsa nihilominus (quamvis nullo quasi audiente) narrationem suam explicat. Sic utique decrepiti senes, vel inveteratae anus, solent quaelibet absque omni auditore referre, et quasi aliquibus praesentibus cum eis sermonem conferre. Unde non immerito Bala (hoc est inveterata ) dicitur, quae inveteratorum morem imitatur. Sed de garrulitate Balae, et temulentia Zelphae quis nesciat, nisi forte qui seipsum ignorat?
Chapter 6 of 87