Skip to the text

Caput V. Quomodo imaginatio subserviat rationi, sensualitas affectioni.

Accepit ergo utraque illarum ancillam suam. Affectio, sensualitatem; ratio, imaginationem. Obsequitur sensualitas affectioni; imaginatio famulatur rationi. Intantum unaquaeque ancillarum dominae suae necessaria esse cognoscitur, ut sine illis totus mundus nil eis posse conferre videretur. Nam sine imaginatione, ratio nihil sciret; sine sensualitate, affectio nil saperet. Utquid enim Lia circa labentium rerum amorem tam vehementer afficitur, nisi quia in eis, per ancillae suae (hoc est sensualitatis) obsequium, multiformiter delectatur. Item, cum scriptum sit: Quia invisibilia Dei, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom I), inde manifeste colligitur quia ad invisibilium cognitionem nunquam ratio assurgeret, nisi ei ancilla sua, imaginatio videlicet, rerum visibilium formam repraesentaret. Per rerum enim visibilium speciem surgit ad rerum invisibilium cognitionem, quoties ex his ad illam quamdam trahit similitudinem. Sed constat quia sine imaginatione corporalia nesciret, sine quorum cognitione ad coelestium contemplationem non ascenderet. Visibilia enim solus intuetur sensus carnis, invisibilia vero solus oculus videt cordis. Est ergo sensus carnis totus extrinsecus, sensus vero cordis totus intrinsecus. Ratio foras exire non potest, sensus corporeus ad illam intrare non valet. Non enim decebat filiam delicatam, et teneram, et singulariter formosam foris per plateas discurrere, sed nec servum conveniebat dominae suae penetralia secretoria irreverenter irrumpere. Discurrit ergo imaginatio (utpote ancilla) inter dominam et servum, inter rationem et sensum; et quidquid extrinsecus haurit per sensum carnis, intus repraesentat ad obsequium rationis. Semper ergo imaginatio rationi assistit, nec ad momentum quidem ab ejus famulatu se subtrahit. Nam sensu etiam deficiente, ipsa ministrare non desinit. Nam in tenebris positus, nihil video, sed quaelibet illic imaginari possum, si volo. Sic semper et in omnibus imaginatio praesto est, et ejus obsequio ubique ratio uti potest. Sed et sensualitas nihilominus satagit et sollicita est circa frequens ministerium, et ipsa utique semper et ubique ad dominae suae Liae parata obsequium. Haec est, quae illi solet carnalium delectationem cibos condire, et apponere, et ad earum usum ante horam invitare, et ultra mensuram provocare. Quae enim alia est quam sensualitas, quae animi affectionem carnalium voluptatum desiderio inflammat, et earum delectatione inebriat. Haec est quae laboriosam illam dominam suam egredientem praecedit, et huc illucque circumducit. Nam quia Lia lippa est et parum videt, illius manuductionem sequi eam non pudet. Hinc est quod Lia (animi videlicet affectio) nunc contemnenda diligit, nunc diligenda contemnit; quia, dum ejus oculus in rerum judicio caligat, carnis appetitum sequi non erubescit. Haec sunt duarum uxorum Jacob ancillae duae, quas Scriptura nominat Zelpham et Balam, Balam Rachelis, et Zelpham Liae.

Chapter 5 of 87