Skip to the text

Caput XIII. Quomodo per invisibilium amorem mens instigetur ad invisibilium investigationem.

Sed quid putas in corde Rachel agitur, quibus putas desideriorum aestibus agitatur, cum videat Liam sororem suam matrem filiorum laetantem, se autem sterilem permanentem? Audiamus quid dicat, et intelligamus quid doleat. Quid ergo dicit Jacob viro suo: Da mihi, inquit, liberos, alioquin moriar (Gen. XXIX). Absque dubio studium sapientiae si non proficit, citius deficit. Sed quaeramus diligenter quidnam esse possit, quod, nato Juda, Rachel ad amorem prolis solito amplius inardescit. Diximus superius quia sicut ad Liam, id est animi affectionem, pertinet diligere; sic Rachelis, id est rationis, est cognoscere. Ex illa namque oritur quilibet affectus ordinatus, ex ista sensus seu intellectus purus. Sed quid aliud per Judam intelligimus, nisi amorem ordinatum, amorem coelestium, amorem Dei, amorem summi boni. Nato itaque Juda, id est, bonorum invisibilium desiderio exsurgente atque fervente, incipit Rachel amore prolis aestuare, quia incipit velle cognoscere. Ubi amor, ibi oculus. Libenter aspicimus quem multum diligimus. Nulli dubium quia qui potuit invisibilia diligere, quin velit statim cognoscere, et per intelligentiam videre, et quanto plus crescit Judas (affectus videlicet diligendi), tanto amplius in Rachel fervet desiderium pariendi, hoc est studium cognoscendi.

Chapter 13 of 87