Caput XXIII. Quid sit familiare, seu etiam speciale speculationi secundae.
Sciendum autem quia illud contemplationis genus, quod in pura intelligentia versatur, hujusmodi speculatione, quae per Nephtalim designatur, quanto subtilius, tanto nimirum excellentius esse cognoscitur. Habet tamen hujusmodi speculatio aliquid singulare valdeque notabile. Est enim prae caeteris rudibus quidem adhuc mentibus, minusque exercitatis, et ad intelligendum facilior, et ad audiendum jucundior. Siquidem haec meditanti facilius occurrit et audientem dulcius afficit. Est plane et promptior in meditatione, et affabilior in sermone. Unde et per Jacob de Nephtalim dicitur: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis (Gen. XLIX). Cervus namque dicitur, propter currendi facilitatem; emissus, propter currendi aviditatem. Cervus animal velox nimis multum currere potest, et multum currere cupit, qui emissus est. Recte ergo, nisi fallor, Nephtalim, cervus emissus dicitur, quia per contemplationis gratiam multa percurrere valet, et propter contemplationis dulcedinem, multum ei currere placet. In tanta enim velocitate Nephtalim iste contemplantis animum (in hujusmodi tamen negotio aliquantulum exercitatum) nunc ad summa erigit, nunc ad ima deponit, nunc per innumera rapit, ut ipse animus, qui haec patitur, semetipsum saepe miretur felici magisterio edoctus quam convenienter Nephtalim noster cervus emissus dicatur. Notandum sane quam recte, non avi volanti, sed cervo currenti comparatur: nam avis quidem volando longe a terra suspenditur, cervus autem ad dandos saltus, terrae innititur, sed nec in ipsis suis saltibus, longius a terra separatur. Sic nimirum, sic Nephtalim, dum per rerum visibilium formam, rerum invisibilium naturam quaerit, quosdam saltus dare, non autem ad plenum volatum convalescere consuevit, quia in eo quod se ad summa erigit, rerum corporearum secum umbram trahens ima omnino non deserit.
Chapter 23 of 87