Caput XX. De officio primae speculationis.
Est tamen hujus nominis alia ratio, quae forte quanto subtilior, tanto etiam invenitur et utilior: sancti etenim viri quoties se sentiunt turpibus cogitationibus pulsari, et ad illicitam delectationem incitari, toties solent in ipso etiam tentationis aditu futura tormenta ante mentis oculos ponere, et ex tali consideratione, quidquid mens illicitum suggerit, ante turpem delectationem exstinguere. Hoc igitur modo in se statim, per considerationem poenae ulciscuntur, et damnant blandimenta culpae. Quia ergo per officium Dan illecebrosae cogitationes deprehendimus, arguimus, damnamus, castigamus, recte eum Dan, id est judicium, vocamus. Sed, quid hoc de turpibus tantum cogitatibus loquimur, quandoquidem vanas et inutiles perfecti viri non leviter abominantur, propter illud quod scriptum invenitur: Vae qui cogitatis inutile! (Mich. I.) Et illud: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I). Quid ergo, quaeso, fiet de his quae sentimus non sine quodam illicito affectu, quando Spiritus sanctus aufert se ab his etiam quae sunt sine intellectu? Saepe fit ut in oratione constituti, quasdam cogitationum phantasias cum importunitate se magna ingerentes corde toleremus. Sed nunquid eas sine nostra reprehensione negligere debemus? Nonne magis eas oportet acriter arguere, et, ut dictum est, per repraesentationem poenae reprimere irritationem culpae et cogitationibus castigare? Unde scriptum est: Dan judicabit populum suum sicut alia tribus in Israel (Gen. XLIX). Ad filios quippe Zelphae pertinet disciplina operum, ad filios Liae dispositio voluntatum: ad filios Rachel sententia assertionum, ad filios vero Balae moderatio cogitationum. Quaelibet ergo cogitatio quasi in sua tribu judicatur, quando omne erratum per suum simile corrigitur, quando voluntas voluntate emendatur, quando opus opere castigatur, assertio assertione corrigitur. Quoties ergo falsum aliquid sentimus, quoties injustum aliquid volumus, quoties inordinatum aliquid agimus, statim nos reprehensibiles esse minime ignoramus. Sed nunquid aeque omnes reprehensione dignos se esse judicant, quando aliquid inutile vel inordinatum cogitant? Multorum est se ipsos reprehendere de perverso opere vel prava voluntate; pauci sunt qui seipsos dijudicent de inordinata cogitatione. Sed, quia perfecti viri hoc faciunt, et facere eos oportet qui perfecti esse volunt, idcirco Jacob praedicit vel praecipit, dicens: Dan judicabit populum suum sicut alia tribus in Israel.
Chapter 20 of 87