Skip to the text

Caput XII. Quid sit proprium amoris.

Attende nunc animum aliquem nimium amantem; et nimio amore ferventem. Attende quid sentiat, quid secum loquatur de eo quem multum amat, quem valde miratur. Quid ergo dicit? Quid secum tacitus loquitur? O, inquit, quam bonus, quam benignus, o quam suavis, quam dulcis, o quam amandus, quantum amplectendus, quam totus admirabilis, quam totus desiderabilis! O beatum quem amat! o felicem, quem suo amore dignum judicat! Me felicem, si eo frui liceat; me beatum, si eum possidere contingat! Haec, nisi fallor, est illa vox exsultationis et confessionis qui semper ex ore Judae resonat in auribus divinae pietatis. Quid tu dicis, Lia? Quid tu proclamas pro Juda? Quid tu reddis Domino? Quid retribuis pro tali puero? Nunc, inquit, confitebor Domino: Confitebor, inquit, Domino nimis in ore meo (Psal. CVIII). Vere utique et absque dubio non solum frequenter, sed etiam indesinenter Domino confiteris, si tamen perfecte diligis: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Semper quidem laudas, si semper amas et semper desideras. Nam non amares, si non approbares. Quid est enim, ut dictum est, approbare, nisi laudare? Et ipsa laudatio, ipsa est confessio. Nec putes quod sufficiat Judae confiteri tantum corde, nisi etiam confiteatur et ore. Cupit enim Judas et aliis commendare, et ad ejus amorem accendere, quem omnium amore dignum judicat, et ab omnibus amari desiderat. Haec omnia dicta sunt de confessione laudis. Sed quid dicemus de confessione criminis. An forte Judas istam ignorat, quamvis illam tam excellenter agnoscat? Ego non sic existimo, quia et hanc et illam ad honorem Dei multum pertinere cognosco. Et scio quia qui veraciter diligit, libenter facit quidquid honori Dei militare cognoverit? Multum commendat bonitatem Dei non solum largitas sua, sed etiam iniquitas nostra, Si enim magnum est nil promerentibus gratis impendere multa, quale quantumve erit tribuere bona promerentibus mala? O qualis pietas, quam nulla nostra superare potest impietas! Alia sunt quae misericorditer ignoscit, alia quae affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua. Semper praesto ad ignoscendum, semper paratus ad largiendum. Hic pius, illic largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra; confiteamur illi bona nostra. Confiteamur a nobis esse mala nostra; ut pie ignoscat, confiteamur ab ipso esse bona nostra, ut conservet, et augeat. Haec Judas incessanter actitat, ne ingratus appareat, vel de indulta venia, vel de concessa gratia. Recte ergo, ut arbitror, hic filius Judas, id est confitens, vocatur, quia verus amor semper confitetur. Denique, cum scriptum sit: Quia Deus veritas est (I Joan. V), Deum non amare convincitur quisquis veritatem confiteri erubescit: Justus, inquit Scriptura, in initio accusator est sui (Prov. XVIII). Habet ergo quid agat, qui se credit, vel cupit esse amatorem Dei, nisi forte putet aliud esse amare Deum, quam amare justitiam Dei. Ecce jam habemus de quatuor filiis Liae. Primus est timor poenae, secundus dolor poenitentiae, tertius spes veniae, quartus amor justitiae, et posthaec desinit parere. Sufficere enim sibi posse existimat, cum se vera bona veraciter amare considerat.

Chapter 12 of 87