Caput XIV. Quae sit prima via omni ingredienti ad invisibilium contemplationem, videlicet per imaginationem.
Sed quis nesciat quam sit difficile, imo quam pene impossibile mentem carnalem, et adhuc in studiis spiritualibus rudem, ad invisibilium intelligentiam assurgere, et in illis contemplationis oculum figere? Nulla quippe novit adhuc, nisi corporalia; nil aliud adhuc cogitanti occurrit, nisi quae cogitare consuevit sola visibilia. Quaerit invisibilia videre, et nil occurrit nisi formae rerum visibilium; desiderat intueri incorporea, et nil somniat nisi imagines rerum corporalium. Quid igitur faciat, quid agat? Nonne melius est qualicunque modo illa cogitare, quam oblivioni vel negligentiae tradere? Imo, si bene amat mens, ea non facile obliviscitur, multo tamen difficilius ad eorum contemplationem sublevatur. Facit tamen quod potest, intuetur ea quomodo potest. Cogitat per imaginationem, quia necdum videre valet per intelligentiae puritatem. Haec, ut arbitror, est causa cur Rachel prius liberos habeat de ancilla, quam generet de seipsa; quia dulce est ei saltem imaginando eorum memoriam retinere, quorum intelligentiam nondum valet ratiocinando apprehendere. Sicut enim Rachel rationem, sic per ejus ancillam intelligimus imaginationem. Suadet ergo ratio commodius esse qualicunque modo vera bona cogitare, et imaginaria quadam saltem pulchritudine ad eorum desiderium animum accendere, quam in falsis et deceptoriis bonis cogitationem figere: et haec est ratio cur Rachel voluerit ancillam suam viro suo tradere. Hanc esse primam viam omni ingredienti ad invisibilium contemplationem nemo ignorat, nisi forte, quem ad hanc scientiam necdum experientia informat.
Chapter 14 of 87