Skip to the text

Caput III. De gemino totius boni fonte, ratione videlicet et affectione.

Sed libet adhuc de his duabus uxoribus Jacob diligentius inquirere, et quidquid inde animus suggerit manifestius aperire. Omni spiritui rationali gemina quaedam vis data est ab illo Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Una est ratio, altera est affectio: ratio, qua discernamus, affectio, qua diligamus; ratio, ad veritatem, affectio, ad virtutem. Hae sunt sorores illae duae a Domino desponsatae: Oolla et Ooliba, Hierusalem et Samaria. Hae sunt spiritus rationalis geminae uxores, ex quibus oritur generosa proles, et regni coelestis haeredes. Ex ratione oriuntur consilia recta; ex affectione, desideria sancta. Ex illa, spirituales sensus; ex ista, ordinati affectus. Ex ista denique, omnis virtus; ex illa vero, veritas omnis. Sciendum itaque est quod affectio tunc veraciter incipit Lia esse, quando satagit seipsam ad normam justitiae componere. Et ratio Rachel esse indubitanter asseritur, quando illius summae et verae sapientiae luce illustratur. Sed quis ignorat quam sit illud laboriosum, quam sit istud jucundum? Utique non sine labore magno animi affectio ab illicitis ad licita restringitur; et recte talis uxor Lia (hoc est laboriosa ) vocatur. Quid vero dulcius, quidve jucundius potest esse quam oculum mentis ad summae sapientiae contemplationem erigere? Ad hanc itaque contemplandam cum ratio dilatatur, merito Rachelis nomine honoratur. Rachel videns principium vel ovis interpretatur. Ut ergo tali nomine digna sit, impleat quod scriptum invenit: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I). Utique qui de Domino sentit in bonitate, jam illum, qui est principium omnium, fidei oculo cernit. Sed et ovis veraciter est, si in simplicitate quaerit. Videsne quemadmodum non quaelibet, sed summa sapientia simpliciter quaesita facit esse Rachel. Jam, ut arbitror, non miraris quod Rachel tantum diligitur, cum ejus etiam pedissequa (sapientia mundi loquor, quae in dominae suae comparatione, stultitia reputatur), tanto, ut cernimus, amore a mundi philosophis requiratur.

Chapter 3 of 87