Skip to the text

Caput XXII. De secunda speculatione, et ejus proprietate.

Sed, sicut ad officium Dan spectat per repraesentationem poenae reprimere exsurgentia vitia; sic ad Nephtalim pertinet per considerationem praemiorum inflammare desideria bona. Mirabiliter enim animum nostrum Nephtalim ad eorum desiderium accendit, quoties aeternorum bonorum imaginem ante mentis oculos adducit, quod tamen duobus modis facere consuevit. Utitur namque aliquando translatione, aliquando autem comparatione. Comparatione, quando ex praesentium bonorum multitudine vel magnitudine colligit illa futurae vitae gaudia, quot vel quanta esse possint. Verbi gratia: Inspecta saepe solis claritate (corporeo videlicet lumine) considerat quanta futura erit lux illa spiritualis, si tanta tamque mirabilis est lux ista corporalis. Quanta namque putas erit lux illa quae erit nobis communis cum angelis, si tanta est ista quam habemus communem cum bestiis! Qualis erit lux futura beatorum, si talis est praesens lux ista miserorum! Item multiplicitatem bonorum invisibilium conjicit ex multitudine bonorum visibilium. Quot ergo putamus ea esse? Sed quis ea possit dinumerare? Quot sunt oblectamenta oculorum, quot oblectamenta aurium caeterorumque sensuum? Quot sunt colores, quot odores, quot sapores? Si ergo tot sunt deliciae corporum, quot erunt deliciae spirituum? Si tanta possidemus in tempore, quanta sunt quae exspectamus in aeternitate? In hunc igitur modum utitur comparatione: utitur nihilominus, ut dictum est, translatione, quando rerum visibilium descriptionem transfert ad rerum invisibilium significationem. Verbi gratia: Audit in Scripturis nominari lucem, sicut de Deo scriptum est: Quia habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI). Quaerit ergo quae sit lux ista incorporea quam inhabitat invisibilis et incorporea Dei natura, et invenit quia lux ista est ipsa Dei sapientia, quia ipsa est lux vera. Sicut enim lux ista exterior illuminat oculos corporum, ita illa absque dubio illuminare consuevit oculos cordium. Ecce quomodo Nephtalim per rerum visibilium qualitatem surgit ad rerum invisibilium cognitionem. Patet ergo quam recte secundum utramque interpretationem Nephtalim dicatur. Nephtalim namque comparatio vel conversio interpretatur. Solet namque cognitam quamlibet rerum visibilium naturam convertere ad spiritalem intelligentiam. Quia ergo pene quidquid scriptum reperit, ad spiritualem intelligentiam convertit, recte conversionis nomen accepit. Et item quia assidue, ut dictum est, comparatione utitur, recte nihilominus Nephtalim, id est comparatio, nominatur.

Chapter 22 of 87