Caput XVI. Quod imaginatio alia sit bestialis, alia rationalis.
Sed, ut de Balae filiis quae dicenda sunt prosequamur, sciendum est quod imaginatio alia bestialis, alia rationalis. Bestialis autem inter filios Jacob annumerari non debet, nec tamen aliquando Rachel adoptivum sibi filium facere volet. Bestialis itaque imaginatio est, quando per ea quae paulo ante vidimus, vel fecimus, sine ulla utilitate, absque omni deliberatione huc illucque vaga mente discurrimus. Haec utique bestialis est: nam et hoc bestia facere potest. Rationalis autem est illa, quando ex his quae per sensum corporeum novimus, aliquid imaginabiliter fingimus. Verbi gratia: Aurum vidimus, domum vidimus, auream autem domum nunquam vidimus. Auream tamen domum imaginari possumus si volumus. Hoc utique bestia facere non potest, soli rationabili creaturae possibile. Hujusmodi imaginatione saepe utimur, cum quae sint futurae vitae bona, vel mala diligentius rimamur. Nusquam hic sola bona, nusquam hic sola mala, sed permista simul et bona et mala. Et, quamvis in utroque genere sint multa, nunquam tamen inveniuntur sola. Ibi inveniri possunt et bona sine admistione malorum, et mala nihilominus sine admistione bonorum. Item hic sicut nec sola, sic nec summa invenimus. Ibi, et summa et impermista bona, et mala esse non dubitamus. Quoties igitur ex multis bonis, vel malis quae in hac vita sensus corporeus experitur, quale, vel quantum esse possit illud futurae vitae summum bonum sive malum colligitur, et ex horum imaginatione, quaedam futurorum imago figuratur, talis utique imaginatio rationalis esse facile convincitur, et ad Balam, et ad Rachel pertinere videtur. Ad Balam pertinet, in quantum imaginatio est; ad Rachel autem, in quantum rationalis est. Talis itaque proles, et imaginationis est per nativitatem, et rationis per adoptionem. Hujusmodi enim prolem una generat, sed altera educit. Ex Bala namque nascitur, sed per Rachel moderatur.
Chapter 16 of 87