Skip to the text

Caput XVIII. De gemina speculatione, quae surgit ex imaginatione.

Diximus quia sola rationalis imaginatio ad Rachel pertinere videatur, et quae rationalis non est, ejus adoptione prorsus indigna judicatur. Sed rationalis imaginatio alia est per rationem disposita, alia intelligentiae permista. Illa utimur, quando secundum visibilium rerum cognitam speciem visibile aliud aliquid mente disponimus, nec tamen ex eo invisibile aliquid cogitamus. Ista vero tunc utimur, quando per visibilium rerum speciem ad invisibilium cognitionem ascendere nitimur. In illa est imaginatio non sine ratione, in ista intelligentia non absque imaginatione. Isti sunt duo filii Balae, quorum primogenitus Dan dicitur, posterior Nephtalim nominatur. Ad Dan itaque specialiter pertinet consideratio futurorum malorum: ad Nephtalim autem speculatio futurorum bonorum. Dan nihil novit nisi corporalia, sed ea tamen rimatur quae longe sunt a sensu corporeo remota. Nephtalim per rerum visibilium formam surgit ad rerum invisibilium intelligentiam. Infernalia tormenta longe a sensu corporeo remota non dubitamus, quia ubi vel qualia sint videre non possumus, sed tamen haec quoties volumus, per ministerium Dan prae oculis cordis habemus. Nemo fidelium cum infernum, flammam gehennae, tenebras exteriores in Scripturis sanctis legit, haec figuraliter dicta credit, sed ista veraciter et corporaliter alicubi esse non diffidit. Unde fit nimirum ut, quamvis quispiam haec ante oculos cordis per imaginationem ponat, non statim eorum significationem per spiritalem intelligentiam quaerat, quia haec non tam figuraliter quam historialiter dicta, non dubitat. Recte ergo considerationem ad Dan specialiter pertinere jam diximus, ubi sola imaginatione opus habemus, quamvis eam in tali negotio non sine rationis dispositione tractamus. Sed cum terram lacte et melle manantem, coelestis Hierusalem muros ex lapidibus pretiosis, portas ex margaritis, plateas ex auro legerit, quis sani sensus homo haec juxta litteram accipere velit? Unde statim ad spiritualem intelligentiam recurrit, et quid ibi mysticum contineatur, inquirit. Videsne quomodo haec talis futurorum descriptio ad Nephtalim tantum pertinere videatur, ubi sine intelligentia, sola imaginatio sufficere non posse minime ignoratur. Recte ergo dictum est quod ad Dan specialiter pertineat consideratio futurorum malorum, ad Nephtalim autem maxime speculatio futurorum bonorum. Multa tamen, et quae de tormentis malorum scripta sunt, mystice accipienda sunt, et multa similiter de futurae vitae bonis (quamvis corporalia describantur) simpliciter intelligenda.

Chapter 18 of 87