Caput X. Quomodo oriatur vel ordinetur spes.
Sed quae, quaeso, consolatio potest esse poenitentibus vere, et lugentibus amare, nisi una spes veniae? Hic est ille tertius filiorum Jacob, qui idcirco Levi, hoc est additus, vel additio vocatur, quia duobus illis prioribus prius datis hic superadditur. Non datum, sed additum sermo divinus hunc filium nominat, ne ante timorem et condignum poenitentiae dolorem quis de spe veniae praesumat. Qui enim post perpetrata scelera sine satisfactione sibi impunitate blanditur, non tam spe erigitur, quam praesumptione eliditur. Ex tali itaque nomine voluit nos Scriptura divina certos efficere, hunc nos videlicet filium, nec ante duos illos priores posse habere, nec post illos praecedentes hunc tertium posse deesse. Vere enim et absque dubio quanto quis frequentius, quantoque vehementius de suo reatu interno dolore afficitur, tanto certior, tanto securior per indulgentiae veniam efficitur: Secundum multitudinem, inquit, dolorum meorum in corde meo consolationes laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Hinc namque est quod Spiritus sanctus Paracletus, hoc est Consolator dicitur, quia animam poenitentiae lacrymis afflictam tam frequenter quam libenter consolatur. Illam namque frequenter visitat, illam libenter confortat, et ad veniae fiduciam plene reformat, quam sua scelera flendo damnare, et damnando flere considerat.
Chapter 10 of 87