Skip to the text

Caput XVII. Quod cum imaginationem, rationem, voluntatem dicimus, diversis modis id accipimus.

Neminem conturbet quod et matrem et prolem imaginationem appellem. Sed hoc volo esse inter matrem et filium, quod est inter instrumentum et actum, vel hoc est inter matrem et prolem ejus, quod est inter genus et speciem. Nam genus adjuncta sibi differentia ex se speciem generat, quemadmodum copula viri feminam ad prolem fecundat. Et saepe instrumentum et ejus actionem uno nomine appellamus: nam illud quod videmus, et illud quo videmus, visum vocamus. Sic cum ratio, vel voluntas, vel intellectus nominatur, aliquando instrumentum, aliquando ejus actio intelligitur. Et scimus quidem quia instrumentum quam ejus actio semper prius est, et sine ipsa esse potest. Habet ergo ab instrumento actio esse, non instrumentum ab actione. Unde nec inconveniens est, per instrumentum matrem, per actionem autem filium ejus intelligere. Imaginatio ergo, quando instrumentum significat, est vis illa animae qua cum voluerit quodlibet imaginari valet. Hoc instrumento cum ad aliquid imaginandum mens utitur, actio procul dubio quaedam efficitur, quae similiter imaginatio nominatur. Haec volui breviter commemorare, sed in his immorari diutius non est necesse. Sed nunc ad prosecutionis ordinem revertamur.

Chapter 17 of 87