Caput XIX. De prima speculatione, et ejus proprietate.
Illud autem sciendum est, imo nec hoc ignorari potest, quia illa consideratio meditanti facilius occurrit, quae in sola imaginatione consistit. Nam illa, quae cum sola intelligentia permiscetur, quanto subtilior, tanto difficilius invenitur. Unde est quod Dan prior, Nephtalim vero posterior nascitur. Hoc autem in hac gemina consideratione valde notabile, quod Dan scilicet per praesentium rerum imaginationem veram repraesentat rerum futurarum imaginationem fictam. Nephtalim vero saepe per descriptae rei imaginationem fictam surgit ad intelligentiam veram. Neque enim licet de futuris et invisibilibus bonis per spiritualem intelligentiam aliquid falsum fingere, quamvis absque culpa sit, tormenta malorum multo aliter quam sunt per imaginationem cernere. Quis enim ea omnino prout sunt in hac vita contemplari sufficiat? Sed quisque ea pro arbitrio mentis non qualia sunt, sed qualia fingere novit, figurando describit. Unde fortassis hic talis filius Dan, id est judicium, vocatur, quia in tali repraesentatione non experientiae documentum, sed suae discretionis sequitur arbitrium. Nam, quoniam Dan futurarum rerum repraesentationem in cujusque mente ex proprio judicio format, recte quis, ut arbitror, artificem talium Dan in judicium vocat.
Chapter 19 of 87