Caput XI. Quando oriatur vel ordinetur amor.
Incipit extunc quaedam familiaritas inter Deum et animam fieri, et amicitia confoederari, eo quod haec se sentiat ab illo saepius visitari, et ex ejus adventu non tantum jam consolari, imo aliquoties quodam ineffabili gaudio repleri. Hanc amicitiae confoederationem (nisi fallor) Lia praesenserat, quando jam nato Levi cum magna exsultatione proclamabat: Nunc copulabitur mihi vir meus (Gen. XXIX). Verus animae sponsus Deus est, quem tunc veraciter nobis copulamus, quando ei per verum amorem inhaeremus. Imo vero tunc sibi nos ille connectit, quando nos quibusdam interius commerciis ad suum amorem accendit, et arctius astringit. Quod est enim cor tam durum et tam ferreum, quod divina pietas sua praesentia non emolliat, et sua dulcedine non alliciat? Unde fit ut quem prius consueverat multum formidare, incipiat postmodum ardenter amare. Vides jam, ut arbitror, quod quemadmodum post crescentem quotidie timorem, necessario subortus est dolor, sic utique post spem natam, et per quotidiana incrementa proficientem nascitur amor. Hic itaque est ille filiorum Jacob, qui quarto loco nascitur, et Judas, id est confitens, in Scriptura nominatur. Cujus nominis, si rationem quaerimus, citius inveniemus. Scimus namque quia quisque quod approbat, hoc amat, et quo plus amat, tanto amplius approbat. Et quid est approbare, nisi laudare? Illa, illa utique est vera laudatio, illa est pura confessio, quae ex casta dilectione surgit, quae ex laudis admiratione procedit. Vultis nosse apertius quae sit vox exsultationis et confessionis quae novit Judas solus, vel caeteris omnibus excellentius?
Chapter 11 of 87