Skip to the text

Caput IX. Quomodo oriatur vel ordinetur dolor.

Primo filio nato, et paulatim crescente, secundus nascitur, quia magnum timorem necesse est ut dolor sequatur. Quanto enim vehementius quis metuit poenam quam meruit, tanto acerbius plangit culpam quam fecit. Sed sciendum quia, quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, salvus erit, secundum illud: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L). Quid tibi videtur? Nonne merito talis filius Simeon, id est exauditio, vocatur. Qui enim vere poenitet, qui veraciter dolet, absque dubio et absque mora indulgentiam accipiet. Oratio quae ex corde contrito et humiliato profertur, citius exauditur: humiliato per timorem, contrito per dolorem. Per Ruben humiliatur, per Simeonem conteritur, et in fletu compungitur: sed Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V).

Chapter 9 of 87