Skip to the text

Caput XV. Quomodo infirmorum speculationi divinae Scripturae alludant.

Sed nec hoc praetereundum, quomodo Scripturae divinae huic speculationi alludant et humanae infirmitati condescendant. Res enim invisibiles, per rerum visibilium formas describunt, et earum memoriam per quarumdam concupiscibilium specierum pulchritudinem mentibus nostris imprimunt. Hinc est quod nunc terram lacte et melle manantem promittunt; nunc flores, nunc odores nominant, nunc per cantus hominum, nunc per concentus avium coelestium gaudiorum harmoniam designant. Legite Apocalypsim Joannis et invenietis coelestis Hierusalem ornatum per aurum, et argentum, per margaritas vel alias quaslibet gemmas pretiosas multipliciter descriptum. Et scimus quidem quia horum omnium nihil ibi est, ubi tamen nihil omnino deesse potest. Talium namque nihil ibi est per speciem, ubi tamen totum est per similitudinem. In his omnibus habet Bala unde dominae suae utiliter deserviat, quandoquidem ei horum omnium memoriam, ubi et quando voluerit pro voto repraesentat. Haec enim statim cum voluerimus imaginari possumus. Nunquam imaginatio rationi utilior esse poterit, quam cum ei in tali obsequio deservit.

Chapter 15 of 87