Caput XXI. De utilitate primae speculationis.
Si enim Dan populum suum districte custodiat, si judicium suum diligenter exerceat, fiet ut in caeteris tribubus raro inveniatur quod jure damnari debeat. Mens enim quae statim in ipsa suggestione praecidit illecebrosam cogitationem, non facile rapitur in pravam delectationem, sicut et culpa quae cohibetur ante pravum consensum, nunquam transit in actum. Debet ergo Dan prae caeteris omnibus vigil et districtus in judicio esse, ut detur aliis tribubus ex majori parte absque lite et disceptatione vivere. Semper inveniet Dan in sua tribu quod examinare debeat, quod juste reprehendat, quamvis in aliis possit fieri ut aliquando aliqua earum sine culpa valeat inveniri. Aliarum namque culpa est in voluntate, hujus autem exordinatio saepe est in necessitate. Nunquam enim malum approbo, nunquam malo consentio, nunquam malum perficio, nisi ipse voluero; malum autem per cogitationem occurrere potest etiam invito. Sed ad Dan pertinet exsurgens malum statim, cum per cogitationem pulsat in judicium adducere, diligenter discutere, deprehensum damnare, et deceptoriam cogitationem ex alia consideratione percutere, et tentantia mala ex tormentorum recordatione exstinguere. Vides jam, ut arbitror, quam recte hic filius Dan, id est judicium, vocetur, de quo solo dubitatur utrumnam populum suum judicare habeat, cum solus, si fieri posset, ne caeteri habeant quid judicent, non solum assidue sed et districte judicare debeat.
Chapter 21 of 87