Skip to the text

Caput XXIV. Quanta sit jucunditas speculationis secundae.

Ecce quomodo sit cervus emissus. Sed quomodo dans eloquia pulchritudinis, fortassis hoc per exempla evidentius ostendemus, persuadebimus plenius. Vultis audire eloquia pulchritudinis, eloquia suavitatis, plena decore, plena dulcedine, qualia Nephtalim formare consuevit, vel qualia eum formare convenit: Osculetur me, inquit, osculo oris sui (Cant. I). Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II). Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris (Cant. IV). Quid, quaeso, dulcius hujusmodi eloquiis, quid jucundius invenitur? Quid talibus eloquiis libentius, quid avidius auditur? Ista verba carnale aliquid sonare videntur, et tamen spiritualia sunt quae per ipsa describuntur. Sic novit Nephtalim carnalia cum spiritualibus permiscere, et per corporalia incorporea describere, ut utraque hominis natura in ejus dictis inveniat unde se mirabiliter reficiat qui ex corporea et incorporea natura constat. Hinc est fortasse quod homini tam suaviter sapiunt, quod quodammodo, ut dictum est, utramque ejus naturam reficiunt. Illud autem in ejus dictis est valde mirabile dignumque admiratione quod tunc fere semper delectabilius blanditur, quando juxta litterae sensum nihil sonare videntur quale est illud: Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV). Nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum, caput tuum sicut Carmelus (Cant. VII). Haec et hujusmodi alia cum audiuntur, vel leguntur, jucunda valde esse videntur, et tamen in his omnibus, si solum litterae sensum sequimur, nil in eis invenimus quod digne miremur. Sed forte in hujusmodi dictis hoc est quod tam libenter amplectimur, quod ex jucunda quadam, ut ita dicam, litterae fatuitate ad spiritualem intelligentiam confugere coarctamur. Si ergo pensamus, iste noster Nephtalim quam sit expeditus in meditatione, quam sit jucundus in sermone, citius advertere licet quam recte de eo Scriptura pronuntiet: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis.

Chapter 24 of 87