Caput IV. Quomodo per studium sapientiae animus latenter saepe inducitur ad exercitia justitiae.
Quemadmodum autem Lia supponitur, dum Rachel speratur, facile recognoscunt qui hoc quam saepe contingat non tam audiendo quam experiendo didicerunt. Saepe contingit ut animus antiquae conversationis sordibus minus mundatus, et ad coelestium contemplationem nondum idoneus, dum se in cubiculo Rachel collocat; dum se in ejus amplexus totum parat; dum illam jam sese tenere putat, subito et inopinate inter amplexus Liae se esse deprehendat. Quid enim Scripturam sacram, nisi Rachel cubiculum dicimus, in qua sapientiam divinam sub decenti allegoriarum velamine latitare non dubitamus? In tali cubiculo, Rachel toties quaeritur, quoties in lectione sacra spiritualis intelligentia indagatur. Sed quandiu adhuc ad sublimia penetranda minime sufficimus, diu cupitam, diligenter quaesitam Rachel nondum invenimus. Incipimus ergo gemere, suspirare, nostram caecitatem non solum plangere, sed et erubescere. Dolentibus ergo nobis et quaerentibus unde hanc caecitatem meruimus, occurrunt mala quae fecimus. Quinimo ipsa divina lectio nobis nolentibus, et aliud quiddam in ea molientibus, foeditatem nostram frequenter ingerit, et corda nostra in ejus consideratione compungit. Quoties ergo in divina lectione, pro contemplatione, compunctionem reperimus, in cubiculo Rachel, non ipsam, sed Liam, nos invenisse non dubitemus. Nam sicut Rachelis est meditari, contemplari, discernere, intelligere; sic profecto pertinet ad Liam flere, gemere, dolere, suspirare. Nam Lia, ut dictum est, affectio est divina inspiratione inflammata; Rachel est ratio divina revelatione illuminata. Lia, affectio ad normam justitiae seipsam componens; Rachel, ratio se in coelestis sapientiae contemplationem attollens. Sed de his hactenus. Nunc de earum ancillis videamus.
Chapter 4 of 87