Skip to the text

Caput VIII. Quomodo, vel unde oriatur ordinatus timor.

Scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Haec ergo est prima virtutum proles, sine qua caeteras habere non potes. Qui talem filium habere desiderat, mala quae fecit, non solum frequenter, sed et diligenter attendat; hinc magnitudinem sui sceleris, illinc potentiam judicantis. Ex tali consideratione timor nascitur, scilicet filius ille qui jure Ruben, hoc est filius visionis vocatur. Quodammodo etenim caecus est, et minime videt, qui peccare non timet, qui futura mala non praevidet, qui non erubescit pravitatem suam, qui non expavescit potestatem divinam. Sed, si incipiat ista videre, incipiet pariter et timere, et quanto perfectius cognoverit, tanto vehementius timebit. Vides, ut arbitror, quam juste Ruben vocetur, qui ex tali visione generatur. Recte, eo nato, mater ejus exclamat: Vidit Deus humilitatem meam (Gen. XXIX), eo quod tunc veraciter incipiat videre, et videri; Deum cognoscere, et a Deo cognosci; videre Deum per intuitum formidinis, videri a Deo per respectum pietatis.

Chapter 8 of 87